Page images
PDF
EPUB

Quid multa? Nemo unquam multitudini fuit carior. Cic. ibid.

4. Conturbantur nonnunquam homines in deliberatione, cùm id, in quo violatur æquitas, videtur non ita magnum; illud autem commodum, quod ex eo paritur, permagnum videtur. Sic Gratidiano videbatur non ita turpe præripere collegis et tribunis plebis popularem gratiam; valde verò utile videbatur consulem hac ratione fieri; quod sibi tunc proposuerat. At honestate dirigenda est utilitas; et quod turpe est, nunquam utile debet videri. Quid igitur? Possumusne Gratidianum virum bonum judicare? Nihil profectò minùs cadit in virum bonum, quàm præripere aliis gloriam, aut gratiam fallere. Nulla res tanti est, nec commodum ullum tam expetendum, ut propterea vir bonus ab officio discedat, et fidem ac justitiam violet. Nunquam enim est utile peccare, quia semper est turpe et quia semper est honestum virum bonum esse semper est utile. Cic. ibid. n. 64.

Damnum appellandum est cum malâ famâ lucrum. P. Syrus. 5. Themistocles, victis navali prælio Persis, dixit Athenis in concione, se habere consilium reipublicæ salutare, sed illud vulgari non oportere: postulavitque ut populus daret aliquem quîcum communicaret. Datus est Aristides. Hunc ille monuit, classem Lacedæmoniorum, quæ subducta erat ad Gytheum portum, clam incendi posse: docuitque hâc ratione frangi quoque posse opes Lacedæmoniorum, cum quibus de Græciæ principatu contendebant Athenienses. Quod Aristides cùm audivisset, ad concionem expectatione suspensam rediit, dixitque; Perutile videri consilium quod Themistocles afferret ; sed minimé honestum esse. Athenienses, quod honestum non esset, id quoque non esse utile judicaverunt; et, auctore Aristide, repudiaverunt eam rem, quam ne audierant quidem. Ubi nunc in uno inveneris eum amorem honesti, qui tunc populi universi fuit? Cic. 3. Offic. 49. Valer. 1. vi. c. 5. Livius. 1. iv. c. 6.

CAPUT IX.

Qui adipisci veram gloriam volet, justitiæ fungatur officiis.

Cic. 2. Offic. n. 43.

1. Facillimè ad res injustas quisquis impellitur, cui est animo principatûs et gloriæ nimis cupido. Nihil verò honestum et gloriosum esse potest, quod justitiâ vacat; et nemo gloriam injustitiâ et immanitate est consecutus. Cic. 1. Offic. 62. &c.

An eos aliquid veræ laudis adeptos putas, qui exitio multarum gentium clari, non minores fuêre pestes mortalium, quàm inundatio et conflagratio? Agebat infelicem Alexandrum furor aliena devastandi. Non contentus paterno regno, arma toto orbe circumferebat, et nihil intac tum relinquebat, immanium ferarum modo, quæ plùs, quàm exigit fames, mordent. Cùm ei civitas quædam of ferret partem agrorum, et dimidium rerum omnium: Eo, inquit, proposito, veni in Asiam, non ut id acciperem quod dedissetis sed ut id haberetis quod reliquissem. Senec. 3 Quæst. in prom. Ep. 94. 53.

2. Ubi ad fines Scytharum vincendo pervenit, unus ex eorum legatis hæc ei inter alia multa dixit, quibus ejus injustitiam et ambitionem arguerit: Quid nobis tecum est? Nunquam terram tuam attigimus. An non licet nobis, qui in vastis sylvis vivimus, ignorare quis sis, et unde venias? Nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Major fortiorque es fortasse, quàm quisquam: tamen alienigenam dominum pati nemo vult Gloriaris te ad persequendos latrones venire, ipse omnium gentium latro. Lydiam cepisti, Syriam occupásti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti: jam etiam ad pecora nostra avaras manus porrigis. Quid tibi divitiis opus est, quæ te esurire cogunt, ita ut quo plura habes, eò acriùs cupias, que non habes? Denique si Deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere: sin autem homo es; id quod es, semper esse te cogita. Q. Curt. 1. vii. c. 8.

Eleganter et veraciter Alexandro illi magno quidam comprehensus pirata respondit. Nam cùm rex hominem interrogâsset, quo jure mare infestaret? ille liberâ contumaciâ: Eodem, inquit, quo tu orbem terrarum: sed quia

id ego exiguo navigio facio, latro vocor; tu, quia magné classe, imperator. S. Aug. 1. iv. de Civit. c. 4. ex Cic.

CAPUT X.

Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.

1 Alexander Severus in expeditionibus bellicis aperto tabernaculo prandebat et conabat, militarem cibum, cunctis videntibus atque gaudentibus sumens. Circumibat prope cuncta tentoria et neniinem abesse à signis patiebatur. Si quis de viâ in agros cujusquam deflexisset, aut fustibus subjiciebatur in conspectu ejus, aut virgis, aut mulctæ pecuniariæ; aut saltem verbis castigato ipse dicebat: Visne hoc in agro tuo fieri, quod facis in alieno? Usurpabatque sæpius quod à quibusdam sive Judæis sive Christianis audierat, aut per præconem inclamari jubebat, quum aliquem puniret: Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Quam sententiam usque adtó dilexit, ut et in palatio et in publicis operibus præscribi juberet. Lamprid. in A. Sever. c. 51.

2. Ab alio expectes, alteri quod feceris. P. Syrus. Syracusis pulsus à Dionysio tyranno Dion, petierat Megaram. Ubi cùm Theodorum principem hujus urbis domi convenire vellet, neque admitteretur, diu ante fores retentus; dixit comiti suo: Patienter hoc ferendum est: forsitan enim et nos, cùm in gradu dignitatis nostræ essemus, • aliquid tale fecimus. Quâ tranquillitate animi ipse sibi conditionem exilii placidiorem reddidit. Valer. l. iv. c. l.

3. Vulpes ad cœnam dicitur ciconiam
Prior invitâsse, et illi in patinâ liquidam
Posuisse sorbitionem, quam nullo modo
Gustare esuriens potuerit ciconia :

Quæ vulpem quum revocâsset, intrito cibo.
Plenam lagenam posuit: huic rostrum inserens
Satiatur ipsa, et torquet convivam fame:
Quæ cùm lagenæ frustrà collum lamberet,
Peregrinam sic locutam volucrem accepimus:
Sua quisque exemplu debet æquo animo pati.
Phædr. 1. i. Fab. 26.

CAPUT XI.

Injuriam pati satius est quàm facere.

Agis Lacedæmoniorum rex ultimus, ex insidiis captus et indictâ causâ ab Ephoris damnatus, cùm ad laqueum abduceretur, conspiceretque, quendam ex ministris flentem: Desine, inquit, 6 homo, meam vicem flere. Nam sic iniquè et contra leges moriens, superior feliciorque sum iis qui mihi vitam eripi jubent. Hæc locutus, ultro collum laqueo induit. Plut. Apoph.

Athenienses, quos multis beneficiis affecerat, ingratos expertus Phocion, in concionem prodiit, et sapientissimè dixit: Malo à vobis, Athenienses, malum accipere, quàm ipse`vobis malum inferre. Ælian. 1. ii. c. 16.

CAPUT XII.

Quod meum non est, redeat ad dominum.

Pythagoricus quidam emerat à sutore calceos, rem magnam, non præsentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam, pretium soluturus. Quam cùm clausam invenisset, et ostium diu pulsaret, fuit qui diceret: Quid perdis operam tuam? Sutor ille, quem quæris, elatus et combustus est. Quod nobis molestum esse potest, qui in æternum nostros amittimus tibi minimè, qui scis futurum ut ille renascatur. Quibus verbis jocabatur in Pythagoricum, qui metempsychosim, hoc est, migrationem animarum in alia corpora, fieri credebat. At philosophus noster tres aut quatuor denarios, quod pretium calceorum attulerat, non invitus domum retulit, subinde manu concutiens. Deinde cùm intellexisset arrisisse sibi illud lucellum; reprehendens hanc suam non reddendi tacitam, ait ipse sibi: Sutor ille tibi vivit. Tu redde quod debes. Rediit ergo ad eandem tabernam, et per claustrum quâ parte rimam invenit, quatuor denarios inseruit ac misit, pœnas à se exigens improbæ cupiditatis, ne alieno assuesceret. Senec. 7. Benef. c. 20 et 21.

F

CAPUT XIII.

Verbis non minùs, quàm factis, fit injuria.

Maledicus à malefico non distat, nisi occasione. Quintil. l. xii. c. 9.

Famæ damna majora sunt, quàm quæ æstimari pos sint. Livius, l. iii. c. 92.

Nihil est tam volucre quàm maledictum: nihil faciliùs emittitur, nihil citiùs excipitur, nihil latiùs dissipatur. Cicer. pro. Planc. n. 57.

Providendum est in primis, ne sermo noster indicet vitium aliquod inesse in moribus nostris. Quod maximè solet evenire, cùm jąco, aut serió, de absentibus, detrahendi causâ, maledicè contumelioséque dicitur. Cicer. 1. Offic. n. 134.

-Absentem qui rodit amicum,

Qui non defendit alio culpante, solutos

Qui captat risus hominum, famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere

Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.
Horat. l. i. Sat. 4.

Lingua est maliloquax mentis indicium malæ.
Difficilem oportet aurem habere ad crimina.

In judicando criminosa est celeritas.

P. Syrus.

Caca invidia est, nec quidquam aliud scit, quàm detrectare virtutes. Livius. l. xxxviii. c. 49.

2. Cùm Mardonius Xerxem ad bellum Græcis infe rendum excitaret, deprimendo eorum in armis virtutem, iisque detrahendo: Artabanus ei respondit longâ oratione, in quâ hæc dixit de alienæ famæ detractione seu calumniâ. Res est teterrima alienæ famæ detractio: in quâ duo sunt qui injuriam faciunt, unus cui injuria fit. Qui enim detrahit, injurius est, quòd accusat non præsentem. Injurius quoque est qui credit detrahenti, antequam, rem compertam habeat. Sic absenti fit duplex injuria: ab altero enim in simulatur ut malus, ab altero talis temerè putatur. Herodot. l. vii.

.

1

« PreviousContinue »