Page images
PDF
EPUB

sus, operam dabat gestui et voci, et quidem mediâ parte capitis abrâsâ, ut in publicum sine verecundiâ prodire non posset. Sic diu præliatus adversus naturam, victor abiit, et malignitatem ejus pertinacissimo animi robore superavit. Ibid.

Nihil est quod non expugnet pertinax opera, et intenta ac diligens cura. Senec. Ep. 50.

Labor omnia vincit.

Improbus. Virgil. 1. Georg. ver. 146.

2. Erat Cleanthi tardum obtusumque ingenium: erat et summa rerum omnium inopia. At ubi ejus animum sapientiæ amor occupavit, tarditatem ingenii acri studio ac diligentiâ vicit, Zenoni interdiu assistens auditor; inopiam verò, aquam è puteo noctu hauriens, acceptâ ab hortulano mercede. Aiunt eum aliquando in judicium vocatum fuisse, quòd robusto admodum ac pingui corpo-. re esset, cùm nullam artem, unde viveret, videretur profiteri. At ubi quæstûs sui ac victûs testes adhibuit hortulanum, cui aquam hauriebat, et mulierem, apud quam pinsebat; non solùm est dimissus, sed etiam ab Areopagitis judicibus donatus decem minis, quas noluit accipere. Diog. Laërt. Clean.

3. Accipimus Stilponem Megaricum philosophum hominem sanè acutum fuisse et temporibus suis probatum. Scribunt ipsius familiares hunc naturâ et ebriosum et mulierosum fuisse: neque hoc scribunt vituperantes eum, sed potiùs ad laudem. Significant enim vitiosam naturam ab eo sic edomitam et compressam fuisse doctrinâ, ut nemo unquam vinolentum illum viderit, nemo in eo vestigium libinis deprehenderit. Cic. De fato. n. 10.

Zopyrus, qui profitebatur se pernoscere hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte, magno in conventu dixit Socratem stupidem esse et bardum; addidit etiam mulierosum; in quo Alcibiades, qui aderat dicitur cachinnum sustulisse. Ipse vero Socrates, Hac vitia sibi ingenita fuisse naturâ non dissimulavit: sed ratione à se dejecta, dixit. Et sane vitia ex naturalibus causis nasci possunt sed extirpari et funditus tolli non possunt nisi voluntate, studio, disciplinâ. 4. Tunc. n. 80.

Syr.

Animus hominis, quicquid sibi imperat, obtinet. P.

Cicero Quintum fratrem laudan's quod eos quibus præ erat in Asia provinciâ, contineret in officio, ostendit his verbis quid doctrina posset efficere: Tibi fuit hoc facillimum, cujus natura talis est, ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse: ca autem adhibita doctrina est, quæ vel vitiosissimam naturam posset excolere. 1. Epist, ad Qint.

CAPUT IV.

Quasita vita periculo scientia.

1. PLATONICUS philosophus, nomine Taurus, discipu les ad philosophiam summo studio capessendam excitabat multis exemplis, et eâ re quam dicebat Euclidem Socraticum factitâsse. Caverant decreto Athenienses, ut, si quis civis Megarensis deprehensus esset pedem Athenas intulisse, id ei capitale foret, Tum Euclides Megarensis qui ante id decretum consueverat Athenas commorari, et audire Socratem, tunicâ longâ muliebri indutus, pallio versicolori tectus, et caput atque os velatum habens, nocte ex urbe Megaris Athenas commeabat, ut saltem aliquo tempore consiliorum sermonumque Socratis fieret particeps; rursusque sub lucem eâdem veste illâ tectus domum redibat, millia passuum multa emensus. Sic ille vitæ periculum adire non dubitabat, comparandæ sapientiæ causâ. A. Gellius, 1. vi. c. 10.

2. Antisthenes discipulos hortabatur ad dandam operam sedulam sapiente; at pauci obtemperabant. Itaque tandem indignatus dimisit à se omnes inter quos erat et Diogenes. Cum verò hic incensus magno audiendi philosophi studio, ad eum tamen ventitaret, eique adhæreret pertinacitur; minatus est Antisthenes, se percussurum illi caput baculo, quem solebat manu gestare et his minis non territum reipsa percussit aliquando. Non recessit propterea Diogenes; sed animo obstinato ad imbuendum pectus philosophiæ præceptis; Percute, inquit, si ita placer. Ego tibi caput præbebo. Neque vero tam durum invenies fastem, ut me à tuâ scholâ abigas. Admisit tandem tam

[ocr errors]

cupidum doctrina discipulum Antisthenes, et eum maximè amavit. Elian. l. x. c. 16. Diog. Laert. in Antist.

CAPUT V.

Doctus indocto multùm præstat.

1. Accessit ad Aristippum philosophum paterfami lias, rogavitque ut filium suum susciperet erudiendum. Cùm verò ille pro mercede petîsset quingentas drachmas ; pater deterritus pretio, quod ignaro avaroque homini nimium videbatur, dixit se minoris empturum esse mancipium. Tum philosophus: Eme, inquit, & habebis duo.

2. Alius paterfamilias quæsivit ab eodem Aristippo, quid commodi consecuturus esset filius suus, si eum litteris institui curaret? Si nullum alium fructum percipiet, respondit ille, hunc certè quòd in theatro (cujus tum erant sedilia marmorea) non sedebit lapis super lapidem. Hoc gemino responso innuebat vir prudens, eos, quorum ingenium excultum non fuisset, similes videri posse aut mancipiorum aut lapidum. Tantumque doctrinæ tribuebat, ut interrogatus quodnam discrimen esset inter homines doctrinâ excultos, et indoctos? responderit: Idem quod inter equos domitos et indomitos. Diog. Laërt. in Arist.

Ut ager, quamvis fertilis, sine culturâ fructuosus esse non potest; sic sine doctrinâ animus. Cultura autem animi philosophia est, quæ extrahit vitia radicitùs, præparat animos ad satus accipiendos, eaque mandat his et serit, quæ cùm adoleverint, fructus ferent uberrimos. Cicer. 2. Tusc. n. 13.

Salsè ridebat Diogenes Sinopensis inertiam et incuriam Megarensium, qui liberos nullis bonis artibus instruebant, curam verò pecorum diligentem habebant. Dicebat enim: Malle se Megarensis alicujus arietem esse, quàm filium. Non absimili sententiâ, sed aliam ob causam, dixit de Herode Judæorum rege Augustus: Meliùs est Herodis porcum esse quàm filium. Abstinebat quippe

C

1

Herodes à porcis; à filiorum cæde non abstinebat. Ælian. 7. xii. c. 56. Macrob. 2. Satur. c. 4.

CAPUT VI.

Vir doctus potiùs non vult ditescere, quàm non potest.

1. Cùm Thaleti Milesio paupertatem verterent vitio cives sui, et contenderent studium philosophiæ esse inutile ad rem augendam etiam cupienti; voluit ille objurgatores suos convincere, ostendereque philosophum facere posse pecuniam, si ei ita visum fuerit: eâque arte est usus. Intellexerat, ut aiunt, ex astrologiâ olearum ubertatem hoc anno fore. Itaque hieme nondum exactâ, paucorum nummorum copiâ instructus, conduxit parvo pretio omnia præla et trapeta quæ Mileti et in Chio insulâ erant, cùm nemo contrà licitaretur. Ubi verò conficiendi olei tempus venit, multis undique et simul ad præta accedentibus, ille ea elocavit tanti quanti voluit, et magnâ inde pecuniâ coactâ, probavit facile esse philosophis ditescere si velint: sed eos in alia longè præstantiora studium conferre. Cicer. 1. Divin. n. 112. Aristot. 1. Polit. c. 11.

2. Ego, inquit Vitruvius de se ipso, parentum curâ et præceptorum doctrinâ paravi animo possessiones et divitias, quarum ea proprietas est, is fructus, ut nihil. desideretur amplius. Nonnulli hæc levia judicantes, putant eos tantùm esse sapientes qui pecuniâ sunt copiosi. Itaque ad id unum contendentes, audaciâ adhibitâ opes et notitiam consequuntur, Ego autem non ad pecuniam parandam architecturæ aliisque artibus studium dedi: sed putavi sequendam potius tenuitatem cum bonâ famâ, quàm abundantiam cum infamiâ. Neque est mirandum quòd ita ignotus sim pluribus. Cæteri architecti rogant et ambiunt, ut architectentur: mihi autem à præceptoribus est traditum; oportere eum, qui curam alicujus rei suscipit, rogari, non verò rogare. Vitruv. prafat. 7. vi.

CAPUT VII.

Ea viatica paranda sunt, quæ cum naufrago enatent.

Cùm

1. Aristippus philosophus Socraticus, de quo suprà, interrogatus quid differret sapiens ab insipiente? Mitte, inquit, utrumque ad ignotos; et disces. Quæ responsio, quàm vera esset, ipsius exemplo probatum est. ejectus naufragio in littus Rhodiorum, animadvertisset geometricas figuras; exclamavit primum: Bene speremus, ó amici, hominum enim vestigia conspicio. Deinde in oppidum Rhodum contendit, et rectà gymnasium devenit, ibique de philosophiâ disputans, magnis muneribus est donatus; ita ut vestitum, et quæ opus essent ad victum, præstaret iis, qui unà naufragium fecerant. Cùm deinde comites ejus, in patriam reverti cupientes, interrogâssent eum quidnam vellet domum renunciari, mandavit dicerent: Ejusmodi possessiones et viatica liberis parari à parentibus oportere, quæ etiàm è naufragio unà possent enatare. Namque ea sunt vera præsidia vitæ, quibus neque fortunæ iniquitas, neque publicarum rerum mutatio, neque belli vastatio potest nocere. Diog. Laërt. in Aristip. Vitruv. præfat. l. vi.

2. Theophrastus homines hortando, ut docti potius essent, quàm fortunæ considerent, prædicabat. Doctum solùm ex omnibus, neque in alienis locis peregrinum esse, neque, amissis familiaribus et necessariis, inopem amicorum: sed in omni civitate civem censeri: adversosque fortuna casus posse despicere. Ibid.

:

Sancitum erat legibus Grecorum, ut parentes omnes à liberis alerentur. Athenienses verò illos tantùm parentes ali à filiis jubebant, qui eos artibus erudissent. Etenim fortuna facillime adimit hominibus munera, quæ dedit disciplinæ verò cum animis conjuncta, nullo tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad summum exitum vitæ. Itaque ego, inquit Vitruvius, maximas infinitasque parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium legem probantes, me erudiendum curaverunt. Ibid.

3. Multi ex iis Atheniensibus, qui, acceptâ magnâ clade in Sicilia, domum reverti sospites potuêre, adiê

« PreviousContinue »