Page images
PDF
EPUB

nere sæviissent in Grecia. Corn. Nep. in Agesil. c. 4.. Polyb. l. v.

CAPUT XIII.

Que vota facienda sint Deo:

1. Deum roga bonam mentem, bonam valetudinem animi, deinde corporis. Quidni tu hæc vota sæpe facias? Scito te esse omnibus cupiditatibus liberum, cùm eò perveneris, ut Deum nihil roges, nisi quod rogare possis palam. Quanta nunc dementia est multorum hominum! Insusurrant Diis vota turpissima: si quis admoverit aurem, conticescent; et quod scire homines nolunt, Deo narrant. Tu sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant. Senec. Ep. 10.

Padalii, gens Indica, nihil aliud petebant à Diis quàm justitiam. Exc. Nec. Damas.

Dicebat Apollonius has tantùm preces esse profundendas ab homine accedente ad Deorum templa: O Dii, que mihi conveniunt præstate. Philost. 1. i. c. 2.

2. Socrates, qui fuit quasi quoddam terrestre oraculum humanæ sapientia, arbitrabatur nihil ultra petendum esse à Diis, quàm ut boną tribuerent: cùm.ii soli scirent, quid unicuique esset utile, nos autem plerumque ea expeteremus votis, quæ foret meliùs non impetrâsse. Etenim involuta densissimis tenebris mens mortalium effundit sese in cæcas precationes. Divitias appetit, quæ fuerunt multis exitio; honores concupiscit, qui complures pessumdederunt: splendida conjugia sollicitè quærit, quæ ut aliquando illustrant, ita nonnunquam funditùs domos evertunt. Desinat tandem stultè inhiare iis rebus, quæ multorum malorum causa sæpe sunt, seque totam per mittat arbitrio. Deorum: quia qui tribuere bona solent, etiam eligere aptissima possunt. Valer. l. vii. c 2. ̧

Permittes ipsis expendere numinibus, quid
Conveniat nobis, rebusque sit utile nostris.
Nam pro jucundis aptissima quæque dabunt Dii..
Carior est illis homo, quàm sibi, &c.

Juven. Sat. x. ver. 347.

Laudabat Socrates has antiqui poëtæ preces;

Jupiter, ea quæ bona sunt, nobis orantibus, aut non orantibus, tribue: quæ verò mala, etiam orantibus ne concede. Plat. in Alcib. 2,

CAPUT XIV.

Homo præcipuum opus Dei..

1. Animal boc providum, sagax, memor, plenum consilii, quem vocamus hominem, generatum est à supremo Deo præclarâ quâdam conditione. Solum est enim ex tot animantium generibus particeps rationis et cogitationis, cùm cætera sint omnia expertia. Quid est autem ratione præstantius? Quæ cùm adolevit et perfecta est, nominatur ritè sapientia. Cicer. 1 Leg. n. 22, 27.

Propter ingeneratam homini à Deo rationem, est aliqua ei cum Deo similitudo, cognatio, societas. Itaque ad commoditateş hominum tantam rerum ubertatem natura, hoc est Deus, largita est, ut ea, quæ gignuntur, meritò videantur donata nobis esse consultò, non autem nata fortuito. Artes præterea innumerabiles repertæ sunt, docente naturâ: quam imitata ratio, consecuta est multa ad vitam necessaria, aut commoda.

2. Eadem natura hominem non solùm mente ornavit, sed etiam dedit ei figuram corporis habilem et aptam ingenio humano, Nam cùm cæteris animalibus caput in terram pronum dedisset: solum hominem erexit, excitavitque ad cœli, quasi cognationis domiciliique sui, conspectum.

Pronaque cùm spectent animalia cætera terram,
Os homini sublime dedit, cœlumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Quid. Met. i. ver. 84.

Omitto opportunitates habilitatesque alias corporis, moderationem vocis, orationis vim, quæ conciliatrix est humana societatis.

3. In primâ rerum constitutione cùm Dii universa disponerent, rationem homines habuerunt. Non est boma tumultuarium et incogitatum opus. Cogitavit nos antè natura, quàm fecit. Ita est: carissimos nos habuerunt

Dii, habentque, et in orbe proximos ab ipsis collocaverunt, qui maximus honos tribui potuit. Senec. Benef. vi. c. 23. et ii. c. 29.

Qui se ipse nôrit, intelliget se habere aliquid divinum, semperque et faciet et sentiet aliquid dîgnum tanto munere Deorum. Cicer. A. Leg. n. 59.

Decet eos, qui student præstare cæteris animalibus, summâ ope niti, ne vitam transeant veluti pecora, quæ natura finxit prona, atque obedientia ventri. Constamus animo et corpore. Alterum nobis commune est cum Diis, alterum cum belluis. Animus debet imperare, corpus verò servire. Itaque admiranda et detestanda est pravitas eorum, qui dediti gaudiis corporis, in luxu atque ignaviâ ætatem agunt: ingenium autem incultu et socordiâ sinunt torpescere. Sallust. Bell. Cat. c. 1. Bellum Jugurth. c. 2.

CAPUT XV.

Virtus proprium atque unicum hominis bonum.

Ut ad cursum natus est equus, ad arandum bos, ad indagandum canis; sic homo ad duas res natus est, intelligendum, et agendum convenienter naturæ, id est, rationi: in quo positum est Honestum, et quod proprium atque unicum est in terris hominis bonum. Non enim refert ad felicitatem ejus, quantum agrorum aret, à quàm multis salutetur, quàm pretioso lecto cubet: sed quàm bonus sit. Bonus autem est, si sit in eo ratio ad naturæ voluntatem accommodata et perfecta, quæ virtus et Honestum vocatur. Cic. 2. De fin. n. 39. Senec. Epist. 76.

In quatuor partes Honestum dividi solet; prudentiam, justitiam, fortitudinem, et temperantiam. Ex singulis autem illis virtutibus certa officiorum genera nascuntur, in quibus colendis sita est omnis vitæ honestas, et in negligendis turpitudo. Itaque de unaquâque seorsum agemus, et quatuor libris complectemur quæ pertinent ad quatuor illas virtutes. 1. Offic. n. 14. n. 3.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Munus proprium Prudentiæ est indagatio atque inventio veri. Qui enim maximè perspicit quid in re quâque verissimum sit, is prudentissimus haberi solet, Cicer. 1. Offic. n. 152 205 gi

Tributum est à naturâ generi omni animantium, ut se vitam corpusque tueatur, declinet ea quæ videntur nocitura, et inquirat ac paret omnia quæ sint ad vivendum necessaria. At inquisitio atque investigatio veri, propria, est hominis, qui unus est rationis particeps: et naturâ inest mentibus nostris insatiabilis quædam cupiditas veri videndi. Itaque cùm sumus necessariis negotiis et curis vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere, et putamus cognitionem rerum aut occultarum aut admirabilium esse, ad beatè vivendum necessariam. In scientiâ excellere pulchrum ducimus: errare autem, nescire, decipi, malum et turpe. Cicer. 2. Off. 18. 1. Tusc. n. 44.

[merged small][merged small][ocr errors]

1. In ipsis rebus, quæ discuntur et cognoscuntur, in-. sunt profectò invitamenta quædam, quibus moveamur ad discendum cognoscendum que. Etenim an non videmus eos, qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, -aliquando non habere rationem nec valetudinis nec rei familiaris, et maximis laboribus consequi eam, quam ex discen

do capiunt voluptatem? Quem ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere describeret quædam attentiùs, ne senserit quidem Syracusas, patriam suam, esse captas? Quid de Pythagorâ et Platone loquar, qui judicaverunt veniendum sibi esse eò, ubi aliquid esset quod disci posset, tantas regiones barbarorum obierunt, tot maria transmiserunt? Quid de Democrito, qui dicitur oculis se privâsse ut animus quam minimè abduceretur à cogitationibus, qui patrimonium neglexit, agros incul. tos deseruit? Cicer. 5. De fin. 4. 48. us

2. Carneades laboriosus et diuturnus sapientiæ miles, nonaginta expletis annis, habuit eundem finem viven, di ac philosophandi. Ita quidem se inquirendæ veritati addixerat, ut, cùm recubuisset cibi capiendi causâ, manum ad mensam porrigere oblivisceretur, aliò abstractus cogitationibus. Valer. ti vii. c. 7jas 18h

Est animorum ingeniorumque nostrorum naturale quoddam quasi pabulum, consideratio contemplatioquè naturæ et indagatio ipsa rerum magnarum occultarumque habet oblectationem! Cicér. 4. Acad. n. 127.

CAPUT III.

2

Pertinax labor et disciplina naturam vincunt.

[ocr errors]

1. IN Demosthene, Græcorum oratorum principe, tantum discendi studium tantusque labor fuisse dicitur, ut tandem superaret impedimenta a naturæ diligentiâ atque industria. Cùm ita balbus esset, ut rhetorica artis, cui studebat, primam literam non posset dicere; perfecit exercitatione, ut nemo putaretur locutus planiùs eo. Deinde perduxit ad gratum auribus sonum vocem suam, quæ propter exilitatem acerba erat. Laterum firmitate destitutus, mutuatus est à labore eas vires quas corporis habitus negaverat. Conjectis in os calculis, summâ voce versus multos pronunciabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Cicer. 1. De orat. n. 260] Valer. l. viii. c. 7. Quintil. l. x. c. 3. l. xi. o. 3.

Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebat, consuescebat concitata multitudinis fremitus non expavescere. Cellam quoque ædificâsse subterraneam dicitur, in quâ duos tresve menses continuos aliquando inclu

« PreviousContinue »