Page images
PDF
EPUB

rum veniebant; et, quia hominum erat et camelorum innumerabilis multitudo, complebant universa; et, quidquid tetigerant, instar locustarum devastabant. Humiliatusque est attenuatus valde Israel propter frequentes illas Madianitarum incursiones, et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra illos.

[ocr errors]

Audivit Dominus clamorem Israëlitarum. Et cùm Gedeon è Tribu Manassæ excuteret atque purgaret frumenta, ut cum iis fugeret Madianitas; apparuit ei Angelus Domini, dixitque: "Dominus tecum, virorum fortis"sime." Cui respondit Gedeon: "Obsecro, domine mi, "si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc "omnia mala? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt "patres nostri, dicentes quomodo eduxerit nos ex Ægyp"to? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manus Madianitarum." Tunc respexit ad eum Dominus, et dixit: "Vade cum hac fortitudine tuâ, et libera"bis Israëlem è manu Madianitarum." Scito quòd mi"serim te.” “Obsecro," domine mi, "inquit Gedeon," "quomodo liberabo Israëlem? ecce familia mea infima est "in Tribu Manassæ, et ego minimus in domo patris mei "sum." Dixitque ei Dominus: "Ego ero tecum; et "percuties Madianitas, quasi unum virum.” Et ille, "Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum 41 quo noverim quòd tu sis qui sermonem habes mecum. "Nec recedas hinc, donec revertar ad te afferans tibi at 66 que offerens munus meum." Qui respondit: "Ego “ præstolabor adventum tuum."

Ingressus itaque domum Gedeon coxit hoedum, et, è farinæ modio, azymos panes : carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia, atque obtulit Angelo sedenti sub quercu. Cui dixit Angelus Domini: "Et carnes et azymos panes pone supra 66 petram hanc, et jus desuper funde." Cumque fecisset ita, extendit Angelus Domini virgam quam tenebat manu, et tetigit carnes et panes azymos: ascenditque ignis de petrâ, et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. Vidensque Gedeon esse Angelum Domini, exclamavit: "Heu, Domine mi, "Deus, oculis meis vidi faciem Angeli Domini !" Dixitque ei Dominus: "Pax tecum: ne timeas, non moriêris." Edificavit ergo ibi Gedeon altare Domino.

Duplici velleris miraculo confirmatur Gedeon.

Omnes Madianita, et Amalecitæ, et Orientales populi congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castra metati sunt in valle Israëlis. Spiritus autem Domini induit Gedeonem, qui clangens buccinâ convocavit omnem domum suam, ut sequeretur se. Misitque nuncios ad aliquot Tribus, unde ei occurrerunt multi filii Israëlis. Dixitque Gedeon Deo: "Salvumne facies operâ meâ "Israëlem, sicut locutus es? En ego ponam hoc vellus "lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni "terra circùm siccitas, tunc sciam liberatum iri operâ "meâ Israëlem, sicut pollicitus es." Factumque est ita. Nam postero die manè consurgens Gedeon, rore è vellere expresso concham implevit. Dixitque rursus Deo: "Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel ten❝tavero, alterum signum quærens in vellere. Oro ut so"lum vellus siccum sit, et, omnis terra sit rore madida." Fecitque Deus nocte illâ ut postulaverat Gedeon, et vellere sicco manente, fuit ros in omni humo.

Probantur ad aquas qui ad bellum essent progressuri.

Gedeon de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocabatur Harad. Erant autem castra Madianitarum in valle ad Septentrionalem plagam collis excelsi. Dixitque Dominus Gedeoni : "Multus "tecum est populus, (32,000 homines) nec tradentur Ma“dianitæ in manus ejus, ne glorietur contra me Israël, "et dicat: Meis viribus liberatus sum. Itaque hæc cunc"tis audientibus prædica: Qui meticulosus et timidus "est, revertatur." Recesseruntque et reversi sunt è populo viginti duo millia virorum, et tantùm decem millia remanserunt. Dixitque Dominus Gedeoni, "Adhuc po "pulus multus est: duc eos ad aquas, et ibi probabo illos : (6 et de quo dixero tibi, ut tecum vadat, ipse pergat; 66 quein ire prohibuero, revertatur." Cùm itaque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus Gedeoni: "Qui "linguâ lambent aquas sicut solent canes lambere, sep" arabis eos seorsum quicumque autem curvatis geni"bus pronibiberint, in alterâ parte erunt." Fuerunt ergo qui lamberant aquam, in manu eam ad os admoventes, numero trecenti viri; omnis autem reliqua multitudo

flexo poplite Liberat, Tunc dixit Dominus Gedeoni : "Trecentis istis viris qui lamberunt aquas liberabo vos, "tradamque in manum tuam Madianitas: omnis autem "reliqua multitudo re vertatur in locum suum.”

[merged small][ocr errors]

Dimisit itaque Gedeon omnes Israëlitas in sua quemque tabernacula, retinuitque tantùm trecentos illos viros, cum quibus se ad pugnandum accinxit, sumptis pro numero eorum cibariis et tubis. Divisit autem trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manus singulorum, lagenasque testaceas vacuas, et lampades in medio lagenarum; et dixit eis: "Quod me facere videritis, hoc "facite. Ingrediar partem hostilium castrorum: quan do personuerit tuba in manu meâ, vos quoque per cas"trorum circuitum tubis clangite, et conclamate: Domi❤ no et Gedeoni." Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediæ: et custodibus suscitatis, cœperunt buccinis clangere, et collidere inter se lagenas. Cumque circumeundo castra in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, dextris verò tubas quibus clangebant, clamaveruntque, "Gladius Domini et Gedeonis:" stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium.

[ocr errors]

Jacebant tunc fusi in valle et castris Madianitæ et Amalecitæ, et omnes Orientales populi, ut locustarum multitudo. Cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quæ jacet in littore maris. Itaque audito tubarum sonitu, visisque lampadibus, omnia hostium castra turbata sunt, et, vociferantes ululantesque, huc et illuc fugerunt. Sed insistebant trecenti viri buccinis personantes," direxitque Dominus gladios hostium in se invicem, ita ut ipsi se mutuâ cæde perimerent. Qui verò fugâ saluti suæ consulere tentaverant, eos Gedeon comprehensos omnes necavit.

Post debellatos tam insigni victoria hostes, dixerunt omnes Israëlitæ Gedeoni: " Dominare in nos tu, et filius "tuus, et filius filii tui; quia liberâsti nos è manu Madi"anitarum." Quibus ille respondit: "Non dominabor

ego, nec dominabitur filius meus in vos: sed ipse domi"nabitur vobis Dominus." Jud. 8.

Sa muel nascitur, et Deo offertur.

Elcana Ephratæus habuit uxores duas nomen uni Anna, et nomen alteri Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii; Annæ autem liberi non erant. Insectabatur quoque Annam æmula ejus, et vehementer vexabat, adeò ut etiam exprobraret quòd filios ei Dominus non dedisset. Porro illa flebat, et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Elcana vir suus, qui eam diligebat: "Anna, cur fles, et quare "non comedis? et quamobrem mærore conficitur cor "tuum? Numquid non ego melior tibi sum quam decem filii ?"

Elcana autem et uxores ejus è civitate suâ ascenderunt ad urbem Silo ut adorarent Deum, et sacrificarent Domino exercituum, sicuti statutis diebus consueverant. Tunc Anna, quam amara angebat tristitia, oravit Dominum flens abunde, et votum vovit, dicens: "Domine exercituum, "si respiciens videris angorem famula tuæ, et recorda"tus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque ser"væ tuæ sexum virilem; dabo eum Domino omnibus die"bus vitæ ejus, et novacula non admovebitur capiti ejus." Cui dixit Heli Sacerdos, qui sedebat super sellam ante postes Tabernaculi Domini : "Vade in pace; Deus Israëlis annuat petitioni tuæ, ét det quod rogâsti eum."

Recordatus est autem Dominus Annæ. Et factum est post aliquot dies, ut conciperet, ac deinde pareret filium; vocavitque nomen ejus Samuel, hoc est, Postula"tum à Domino." Ascendente deinde Elcanâ, viro ejus, et omni domo ad Tabernaculum, ut immolaret Domino hostiam solemnem, ipsa non ascendit; dixit enim viro suo: "Non vadam, donec à lacte amoveatur infans, et "ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et "maneat ibi jugiter." Et respondit Elsana: "Fac quod "bonum tibi videtur; precorque ut impleat Dominus "promissum suum." Mansit ergo mulier, et lactavit filì. um suum, donec amoveret eum à lacte. Tunc eum adhuc infantulum adduxerunt secum ad Dominum pater et mater; et, immolato vitulo, obtulerunt puerum Sacer doti Heli, cui dixit Anna: "Domine mi, ego sum illa "mulier quæ steti coram te hic orans Dominum. Pro puero hoc oravi, et dedit mihi Dominus quod postula"vi ab eo. Idcirco et ego commodo eum Domino omni

[ocr errors]

F

1

"bus diebus vitæ ejus." Postquam oraverunt Dominum, redierunt domum parentes Samuelis. Puer autem remansit, fuitque minister in conspectu Domini, ante faciem Heli Sacerdotis.

Samueli aperit Deus que mala impendeant Heli propter filios.

Samuel ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus Ephod lineo. Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro ut immolaret hostiam solemnem. Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus, dixitque ei: "Reddat tibi Dominus semen è muliere hâc, pro fœnore quod commo"dâsti Domino." Et abierunt in locum suum. Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et filias duas. Puer autem Samuel proficiebat, atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus.

Porro filii Heli pietatis omnis atque probitatis expertes erant, nescientes Dominum neque officium Sacerdotum erga populum. Eratque peccatum eorum grande coram Domino. Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli; dixitque eis: "Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res "pessimas, ab omni populo? Nolite, filii mei, ita agere; << non enim est bona fama quam ego audio." Et non audierunt vocem patris sui; quia voluit Dominus occidere

eos.

Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli; et sermo Domini erat tunc pretiosus et rarus, neque erat visio manifesta. Die quâdam Heli jacebat in lectulo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre, Samuelque dormiebat intra septa Tabernaculi in quo erat arca Domini. Et vocavit Dominus Samuelem; qui respondens, dixit, "Ecce ego." Et cucurrit ad Heli, et dixit, "Ecce

ego, vocâsti enim me." Qui dixit, "Non vocavi; re"vertere, et dormi." Et abiit, et dormivit. Rursum vocavit Dominus Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit, "Ecce ego, quia vocâsti me." Qui respondit, "Non vocavi te, fili mi; revertere et "dormi." Porro Samuel nondum noverat Dominum, nec adhuc revelatum ei fuerat verbum domini. Vocavit Dominus tertiò Samuelem. Qui consurgens abiit ad He

« PreviousContinue »