Page images
PDF
EPUB

"bis illinc necessaria, ut possimus vivere, et non con"sumamur inopiâ." Profecti igitur decem fratres Josephi, ut emerent frumenta, ingressi sunt in Ægyptum cum aliis qui pariter veniebant ad emendam annonam. Jacobus veró, retinuit domi Benjaminum, timens ne fortè in itinere aliquid mali pateretur.

Erat tunc Josephus princeps in Egypto, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorâssent eum fratres sui, et agnovisset illos, nón est ipse cognitus ab eis. Itaque quasi alienos duriùs alloquens, dixit; "Unde venistis?" qui responderunt: "E terrâ Chanaan "ut emamus victui necessaria. Exploratores estis," inquit Josephus: "ut videatis infirmiora Ægypti venistis." Qui dixerunt: "Non est ita, Domine, sed servi tui vene"runt, ut emerent cibos. Omnes filii unius viri sumus. "Pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur "mali." Quibus ille respondit: "Aliter est: ad explo❝randa immunita terræ hujus huc venistis." At illi, "Duodecim," inquiunt, "servi tui, fratres sumus, filii ❝ viri unius in terrâ Chanaan; minimus cum patre nostro "est, alius non superest. Hoc est, ait, "quod locutus "sum: exploratores estis. Jam nunc experimentum "vestri capiam; non egrediemini hinc, donec veniat fra"ter vester minimus. Mittite ex vobis unum, et adducat "eum; vos autem eritis in vinculis, donec utrùm vera "an falsa sint quæ dixistis, compererim: alioquin, cer"tè exploratores estis." Tradidit deinde illos custodia. Gen. XLIII.

Revertuntur ad patrem. Simeone relicto in vinculis.

Die tertio eductis è carcere fratribus dixit Josephus: "Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo. Si "pacifici estis, unus è vobis ligetur in carcere, cæteri "autem abite, et ferte frumenta que emistis ad expel"lendam famem è familiâ vestrâ. Fratrem verò ves"trum minimum ad me adducite, ut possim sermonum "vestrorum veritatem explorare, et non moriamini.” Polliciti sunt illi se facturos quæ jubebat Josephus, et inter se colloquentes dixerunt alter alteri: "Merito hæc "patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes "angorem animi ejus, dum deprecaretur nos, et non "audivimus: idcirco venit super nos ista calamitas."

E quibas unus Ruben dixit: " Numquid non dixi vobis, "Nolite peccare in puerum; et non audîstis me? en san"guis ejus à nobis exquiritur." Nesciebant autem quæcumque dicerent intelligi à Josepho, eò quòd per interpretem eos alloqueretur. Avertitque ille se parumper, et flevit. Mox reversus, vinxit Simeonem, illis præsentibus, jussitque ministros implere eorum saccos tritico, et reponere pecunias singulorum in sacco cujusque, datis præterea cibariis in viam.

Imposito asinis suis frumento, profecti sunt fratres Josephi. Apertoque unus sacculo, ut daret jumento pabulum in diversorio, vidit pecuniam in ore sacculi; et mirans dixit fratribus suis: "Reddita est mihi pecunia; "en est in sacco!" Tum verò obstupefacti turbatique, mutuò dixerunt: "Quidnam est hoc, quod fecit nobis "Deus?" Veneruntque ad Jacobum patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt omnia quæ accidissent sibi, dicentes: Duris nos verbis compellavit Egypti præfec"tus, et nos exploratores esse, dixit. Cui respondimus ; "Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. Duodecim "fratres uno patre geniti sumus: unus non superest; "minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. Qui "respondit nobis: sic experiar, pacificine sitis et veraces: "unum aliquem è fratribus relinquite apud me, et cibaria "domibus vestris necessaria sumite, et abite, fratremque "vestrum minimum adducite ad me. Tum sciam vos "exploratores non esse, et illum, qui retentus in vinculis "fuerit, recipere poteritis, ac deinceps licentiam habebi"tis emendi quæ volueritis." His dictis, cùm frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus, dixit pater Jacobus: " Absque liberis me esse fecistis: Josephus non "extat Simeon tenetur in vinculis, et Benjaminum "auferetis: In me hæc omnia mala recidunt." Cui respondit Ruben: "Duos filios meos interfice, si non re"duxero Benjaminum tibi: da illum in manum fidemque "meam, et ego eum tibi restituam." At ille, "Non "descendet," inquit, "filius meus vobiscum: frater ejus "mortuus est, et ipse solus remansit è filiis Rachelis. Si "quid ei adversi acciderit in terrâ eâ ad quam pergitis, ❝deducetis canos meos dolore ad tumulum."

Redeunt in Egyptum filii Jacobi cum Benjamino.

Interim fames omnem terram vehementer premebat: consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant filii Jacobi, dixit illis pater: "Revertimini, et emite nobis paux"illum escarum." Respondit Judas: "Denunciavit no"bis, et, adhibito jurejurando, dixit vir ille qui toto "Egypto præest; non videbitis faciem meam, nisi fra"trem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. Si ergo "vis eum mittere nobiscum, unà ibimus, et ememus tibi "necessaria : si autem non vis, non revertemur in "Egyptum." Dixit eis Israël: "In meam hoc fecistis "miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem." At illi responderunt: "Interrogavit nos homo per ordi"nem de nostrâ progenie: an pater viveret? an aliquem "præterea fratrem haberemus? et nos ad singula quæ "fuerat sciscitatus respondimus. Numquid scire poteramus eum dicturum esse? Adducite fratrem vestrum vo"biscum." Judas quoque dixit patri suo: "Mitte puerum "mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere, et non "moriamur nos et parvuli nostri. Ego suscipio puerum: " à me require illum. Nisi reduxero, et redidero eum "tibi, ero peccati reus in te omni tempore. Si Benja "minum statim dimittere voluisses, jam secundò rediisse"mus." Igitur pater eorum dixit: "Si sic necesse est, "facite quod vultis. Sumite ex optimis hujus terræ "fructibus, et deferte viro munera, modicum resina, "et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amyg

[ocr errors]

dalarum. Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum; "et illam quam invenistis in sacculis, reportate, ne fortè "errore factum sit. Sed et fratrem vestrum, tollite, et "ite ad virum. Deus autem meus omnipotens faciat vo"bis eum placabilem : et remittat robiscum fratrem "vestrum, quem tenet: ego autem quasi orbatus absque "liberis ero." Tulerunt ergo munera deferenda ad Josephum et pecuniam duplicem, et Benjaminum: descenderuntque in Egyptum, et steterunt coram Josepho. Gen. . XLIII.

Josephus reversos fratres cum Benjamino excipit convivio.

Cùm fratres vidisset Josephus et Benjaminum simul, hec præcepit dispensatori domûs suæ: "introduc viros

[ocr errors]

"domum, et instrue convivium, quoniam mecum sunt "comesturi meridie." Fecit ille quod sibi fuerat imperatum et introduxit viros domum. Ibique exterriti, dixerunt mutuò: "Propter pecuniam, quam retulimus prius "in saccis nostris, introducti sumus: hæc in nos devol"vitur calumnia, ut subjiciamur servituti, et nos, et asini "nostri." Quamobrem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domûs dixerunt: "Oramus, domine, ut au"dias nos. Jam antè descendimus huc ut emeremus 66 escas: quibus emptis, cùm venissemus ad diversorium, " aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam "in ore saccorum, quam nunc eodem pondere repor

tavimus: sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quæ nobis necessaria sunt: priorem verò pecuniam quis "reposuerit in sacculis nostris, omnino nescii sumus." At ille respondit: "Pax vobiscum; nolite timere. Deus "vester, et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in "saccis vestris: nam pecunia vestra ad me pervenit." Eduxitque ad eos Simeonem. Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum. Illi verò parabant munera, donec ingrederetur Josephus meridie: audîerant enim se ibi convivio excipiendos.

Igitur ingressus est Josephus domum suam, obtuleruntque ei fratres sui munera, et adoraverunt proni in terram. At ille clementer eos resalutavit, interrogavitque, dicens: "Salvusne est senex ille, quem vos patrem "vobis esse mihi dixistis? adhuc vivit?" Qui responderunt: "Sospes est servus tuus pater noster; adhuc vivit." Et incurvati adoraverunt eum. Attollens autem Josephus. oculos, viso Benjamino fratre suo uterino, dixit: "Iste 66 est frater vester parvulus, quem domi remansisse apud "patrem dixeratis mihi?" Et rursum: "Deus," inquit, "misereatur tui, fili mi." Festinavitque abire è conspectu fratrum, quia commota fuerant viscera ejus erga fratrem suum, et erumpebant lacrymæ: et introiens cubiculum, flevit. Rursumque lotâ facie regressus, continuit se, ac dixit ; "Ponite panes." Quibus appositis, sederunt fratres coram Josepho secundùm suam quisque ætatem; et cum singuli ciborum appositorum partem accepissent à Josepho; quintuplo major erat ea pars que venit Benjamino. Gen. XLIII.

Scyphus Josephi in sacco Benjamini deprehenditur.

Præcepit deinde hæc Josephus dispensatori domûs suæ: "Imple saccos virorum illorum frumento, quantum "possunt capere: et pone pecuniam singulorum in sum"mo cujusque sacco. Scyphum autem meum argenteum "pone in ore sacci junioris, et tritici pretium quod de"dit." Factumque est ita; et orto sole dimissi sunt cum asinis suis. Jamque ex urbe exierant, et processerant paululum, cùm Josephus, accersito dispensatore domûs: "Surge, inquit, et persequere viros; et cùm asse"cutus fueris eos dicito: Quare reddidistis malum pro, "bono? scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit "dominus meus, et quo uti ad augurandum solet: pes"simam rem fecistis." Fecit ille ut jusserat Josephus, et cùm eos, assecutus esset, cuncta quæ mandata erant, ex ordine locutus est. Qui responderunt; "Quare sic "loquitur dominus noster? absit hoc, ut servi tui tan"tum flagitium commiserint. Pecuniam, quam inveni"mus in summo saccorum, reportavimus ad te è terrâ "Chanaan. Et quomodo fieri potest, ut furati simus è "domo domini tui aurum vel argentum? apud quemcumque servorum tuorum inventum fuerit id quod quæ"ris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri." Qui dixit eis; "Fiat sicut vosmetipsi censetis: apud quem "fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis "innoxii."

[ocr errors]

Itaque festinanter deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. Quos ille scrutatus, incipiens à maximo usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamini. At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. Gen. XLIII.

Judas offert se in servitutem pro Benjaminò.

Judas primus cum fratribus venit in conspectum Josephi, omnesque coram eo pariter in terram corruerunt. Quibus ille dixit; "Cur sic agere voluistis? an ignora "tis quòd non sit similis mei in divinandi scientiâ ?" Cui Judas; " Quid respondebimus, inquit, domino meo? "vel quid loquemur, aut justè poterimus obtendere ? "Deus invenit unde puniret iniquitatem servorum tuorum. En omnes servi sumus domini mei, et nos, et

66

D

« PreviousContinue »