Page images
PDF
[ocr errors]

tus, et tres uxores eorum, in arcam. Ingressa quoque sunt animalia bina ex omni specie, masculus et femina, et clausit ostium Dominus forinsecùs. Tunc maris et fontium omnium aquae in terram eruperunt, et cataractae coeli apertæ sunt, et cecidit pluvia quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Aquæ multiplicatæ repleverunt omnia in superficie terræ et elevaverunt arcam in sublime, opertique sunt omnes' montes excelsi sub universo cœlo ; ita ut quindecim cubitis altior fuerit aqua montibus quos operuerat. Igitur consumpta est et mortua omnis caro tam hominum quam animalium. Remansit autem solus vivus Noacus, et qui cum eo erant in arca, quæ ferebatur super undas. 4. M. 1756.

Cùm aquæ terram et montes altissimos obtinuissent centum et quinquaginta diebus ; recordatus Deus Noaci, cunctorumque animantium quæ erant conclusa cum eo in arca, adduxit ventum vehementem super terram, et sensim imminutæ sunt aquæ. Mense undecimo, ex quo diluvium cœperat, aperiens Noacus fenestram arcæ, emisit corvum qui reversus non est. Emisit quoque columbam post eum, ut videret an adhuc essent aquæ super . faciem terræ. Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noacum, qui extendit manum, et appre- . hensam intulit in arcam. Expectatis autem septem diebus aliis, rursum emisit columbam ex arca. At illa . venit ad eum circa vesperam, portans ranium olivæ virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noacus cessâsse aquas tegere terram. Expectavitque septem alios dies, , et emisit cohumbam, quæ non est ultra reversa ad eum. .

Itaque aperiens Noacus tectum arcæ, aspexit, vidit- . que omnino exsiccatam esse superficiem terræ. Noluit {amen ante egredi ex arca, quàm allocutus eum Deus

[ocr errors]

** nuribus tuis. Cuncta animantia, quæ sunt apud te educ ** tecum; ingredimini super terram, et implete eam ; ** crescite et multiplicamini.” Egressus est ergo Noacus «ex arca, in qua annum totum manserat inclusus, et familia ejus, et jumenta, et volatilia, et reptilia, cæteraque animantia. Tum ædificavit altare Domino, super quod obtulit holocausta. . Suave fuit et gratum Deo sacrificium , Noaci. Itaque dixit illi et filiis ejus : « Nequaquam ultra , ** maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogi- . * tatio humani cordis in malum parona sunt ab adolescen* tia. Non igitur percutiam deinceps omnem animam * viventem, sicut feci. Deinceps sementis et messis, « aestas et hiems, nox et dies sibi succedent. Timeant « vos cuncta animalia terræ, et volucres coeli. Omnes * pisces maris manui vestræ tradidi.

** Quidquid movetur, et vivit, erit vobis in cibum : * et omnia, quasi olera virentia, trado vobis. Ecce sta** tuo pactum meum vobiscum et cum semine vestro po&t * vos. Arcum meum pomam in nubibus ; et erit signum « foederis quod constitui inter me et omnem carnem super « terram. Cumque obduxero nubibus coelum, apparebit « arcus meus, et recordabor fœderis mei sempiterni vo- ' s* biscum, et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam . « universam carnem.” *

Vixit autem Noacus post diluvium trecentos quinquaginta annos, et cursus ejus vitæ nongentorum quinquaginta annorum fuit, et mortuus est. TGen. VI. IX.

*,

Turris Babel.
- \

Idem erat omnium hominum sermo post diluvium, eâdem linguâ utebantur. Dixitque alter alteri : ** Venite, -** faciamus lateres, et coquamus eos igne.” Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento. Et dixerunt: « Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus « culmen pertingat ad cœlum ; et celebremus nomen nos«« trum, antequam dividamur in universas terras.” Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et ', turrim, quam ædificabant filii Adami, et dixit, « Ecce ss unus est populus et una lingua omnibus : coeperuntque « hoc facere? non desistent à cogitationibus suis, donec, « eas opere compleant. Venite igitur, descendamus, et « confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unus* « quisque vocem proximi sui.” Atque ita divisit illos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen ejus 13abel, quia ibi confusa est lingua universæ terræ ; et inde dispersit eos Dominus in cunctas orbis regiones. ' Gen• XI. .A. M. circiter 1800. /

[ocr errors]
[ocr errors]

JMbrahamu8, vocante Deo, venit in terram Chanaan.

Dixit , Dominus Abrahamo : ** Egredere è terra tua, s* et cognatione tua, et domo patris tui, et veni in terram ** quam monstrabo tibi. Faciam ut crescas in gentem ** magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen * tuum, erisque Benedictus. Benedicam benedicentibus | ** tibi, et maledicam maledicentibus tibi : atque in te ** benedicentur universæ, gentes terræ.” Abrahamus itaque, sicut præceperat ei Dominus, egressus est ex urbe, quae vocatur Haran in Mesopotamia ; secumque deduxit Saram uxorem suam, et Lothum filium fratris sui. Cuinque ve.'nissent in terram Chanaan, apparuit Dominus Abrahamo, et dixit ei : ** Semini tuo dabo terram hanc.*' Abrahamus ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei, et imvocavit nomen ejus. Gen. XII. 4. M. 2803. Cum autem prævaluisset fames in terra Chanaan, de-scendit Abraharnus in Ægyptum cum uxore sua, et Lotho, et omnibus quæ habebat, ut peregrinaretur ibi.

Lothus discedit ab Abrahamo.

Ex Ægypto reversus est Abrahamus in terram Chanaan dives valde auro et argento. Sed Lothus, qui erat cum eo, habebat etiam greges ovium, et armenta, et tabernacula: nec poterat eos capere eadem tcrra, ut' habitarent simul. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abrahami et Lothi. Cui ut finis imponeretur, dixit Abrahamus Lotho : * Ne, quæso, sit jurgium inter me et ** te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim •* sumus. - Ecce universa terra coram te est : recede à *** me, obsecro*: si ad sinistram ièris, ego dextram tene“ bo : si tu dextram elegeris, ego ad sinistram pergam.” Elevatis itaque oculis, Lothus vidit regionem quæ circa 1 Jot danem amnem erat. Ea irrigabatur universa sicut paradisus terrestris, antequam subverterat Dominus Sodomam et Gomorrham. Elegitque Lothus sibi sedem ibi, et moratus est in oppidis, et habitavit inter Sodomitas, qui pessimi homines erant, et peccatores coram Domino : -Abrahamus vero habitavit in terra Chanaan. Gem. XIII. I JVova firomissio de multiflicando semine Abrahami.

Dixit Dominus Abrahamo, postquam recessit ab eo Lothus : “Leva oculos tuos, et vide à loco, in quo nunc es, « ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. ** Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini ** tuo in sempiternum. Faciamque semen tuum sicut pul** verem terræ. Si quis potest hominum numerare pulve* verem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. “ Surge, et perambula terram in longitudine et latitudine ** sua, quia tibi daturus sum eam.” Movens igitur tabernaculum suum Abrahamus, habitavit prope urbem Hebronem, ædificavitque ibi altare Domino. .

[ocr errors]

.Mngeli hosfitio excepti ab .Mbrahamo et Lotho. .

, Cum sederet in ipso fervore diei Abrahamus ante ostium tabernaculi sui, et elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum ab ostio tabernaculi, et procumbens in terram, dixit: ** Domine, si inveni gratiam in ** oculis tuis, ne transeas servum tuum : sed afferam ** pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite ** sub arbore ; ponamque bucellam panis, et corroborate «t cor vestrum. Postea transibitis. Idcirco enim decli** nàstis ad ' servum vestrum.” Qui dixerunt : * Fac ut 4« locufus es.'' ' ' - Festinavit Abrahamus in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : « Accelera ; - similam commisce, et panes •* sub cinere tostos affer quamprimùm.'' Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque servo, qui festinavit et coxit illum. Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis ; ipse vero stabat juxta eos sub arbore. Cum autem comedissent, et surrexissent, deduxit eos Abrahamus. Gen. XVIII. Venerunt duo ex illis. viris seu Angelis Sodomam vespere, sedenté Lotho in foribus civitatis. Qui, cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis, adoravitque pronus in terram, et dixit: ** Obsecrö, domini, declinate in taber« naculum servi vestri, et manete ibi : lavate pedes ves« tros; et manè, quo vobis animus est ire, proficiscemini.** . Qui dixerunt : « Minime : sed in platea manebimus.' Compulit Lothus eos oppido ut diverterent ad eum : cumque ingressi essent domum illius, paravit eis convivium, et coxit panes sine fermento, et comederunt. . Gen. XIX

[ocr errors][merged small]

Tentavit Deus Abrahamum, et dixit ei ; ** Abrahame, * Abrahame.” At ille respondit : ** Adsum.” “ Tolle,'* inquit Deus, « filium tuum unigenitum Isaacum, quem ** diligis, et vade in terram visionis ; atque ibi offeres eum ** in holocaustum, super unum montium quem monstra** vero tibi : *' Igitur Abrahamus de nocte consurgens, stravit asinum suum, duxitque secum duos juvenes et Isaacum filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit in locum quem præceperat ei Deus. Die tertio, elevatis oculis, vidit locum procul : dixitque servis suis ; «* Expectate hic cum asino : ego et puer “ ibimus illuc properantes, et postquam adoraverimus, “ revertemur ad vos.” Tulit quoque ligna holocausti, et ea imposuit super Isaacum filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et `gladium. Cumque duo pergerent simul, dixit Isaacus patri suo ; ** pater mi.” At ilie respondit : ** Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : * ubi est victima holocausti ?” Dixit autem Abrahamus, * Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi.” Pergebant ergo pariter. - Ubi venerunt ad locum quem ostenderat Deus, Abrahamus ædificavit in eo altare, et super altare ligna composuit• Cumque aligasset Isaacum fi!ium suum, posuit eum super struem lignorum. Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. Et ecce Angelus Domini è coelo clamavit, dicens, * Abrahamg, “ Abrahame :'' qui respondit. * Adsum.” Dixitque ei : “ Non extendas manum tuam super puerum, neque facias * illi quidquam : jam video times Deum, et non peper•** cisti unigenito filio tuo propter me.” ILevavit Abrahamus oculos suos, et post tergum vidit arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens, obtulit holocaustum pro filio. ; Vocavit autem Angelus Domini Abrahamum secundò è coelo, dicens : « Per memetipsum juravi,” dicit Dominus: ** quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito “ propter me ; benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum ** sicut stellas coeli, et velut arenam quæ est in littore ma“ ris ; possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, ** et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ : quia

[graphic]
« PreviousContinue »