Page images
PDF
EPUB

Quod jam Dio Cafs. Hift. XXXVI. p. 21. obfervans : γαρ, inquit, οι σρατηγοί, πάντα τὰ δικαιώματα, ο πεὶ τὰ συμβίλαια διετετα δρθρα, ἔτε ἐσάπαξ τότ ̓ ὁποῖον. ἔτε τὰ δραφὲντα ἐτήρων, ἀλλὰ πολλάκις αυτὰ μεπέδραφον, * συχνὰ ἐν τέτῳ πρὸς χάριν ἢ κατ ̓ ἔχθραν τινῶν, ὥσπερ εἰθικός, ἐγίνετο. Neque enim pratores id jus, quod ad contractus dirigendos pofitum erat, obfervarant, neque fcripto juri fteterant; fed fapenumero ea variaverant, crebroque per gratiam & odium certorum hominum, veluri fieri adfolet, multagerebantur. Utebantur hanc in rem variis artibus, veluti I. fitionibus, quando, verbi gratia, fingebant rem ufucaptam, quæ ufucapta haud efset, vel contra. §. 4. & 5. Inft. de altionib. immo, quod magis ridiculum videri poffet, quando fingebant, filiam patroni effe flium, cujus παλαιᾶς ὑποκρίσεως ή παρατηρή

εws mentio fit in Bafilic. Lib. XLIX. tit.1.p.594. Tomo VI. Addantur, quæ diximus in Comment. ad L. Jul. & Pap. Lib. II. cap. 22. Utebantur II. novis nominibus, veluti quum bonorum poffeffionem darent iis, quibus leges hereditatem negabant. Utebantur III. exceptionibus, quibus actiones legibus datæ eliderentur. Utebantur IV. reftitutionibus in integrum, quibus non modo leges, fed & res judicatas refciderunt prætores. Ut adeo vere fumma penes Prætores efset non quidem legislatoria, fed leges evertendi poteftas, quamvis edicta adjuvandi, fupplendi, corrigendique juris civilis gratia proponi præ fe ferrent. L. 7. §. 1. D. de just. jur. Thomas. N&v.Jurifpr. Antejust. 1,7. P. 31. Ge. Beyer. Pofit. Pandelt. 1, 2. p. 14.

XXV. Prætorum exemplo adiles quoque XXV. E. edicta fua proponebant, quæ & ipfa pertine- beji & diles plebant ad jus honorarium. Erant ædiles vel ple- curules. beji vel curules. Plutarch. in Mario, p. 408. Illorum duo una cum tribunis plebis creari coeperunt anno U.C.CCLX. ut Tribunis ef fent ad manus, eorumque juffu cauffas leviores lite fque privatas dijudicandas fufciperent, ædium facrarum, locorumque publicorum, ut & annonæ, curam gererent, matronarum denique civiumque mores obfervarent. Dionyf. Halic. Antiq. Rom. VI. p. 411. Curules vero, de quibus hic agimus, e patriciis legebantur. Quum enim difcordia, de confule plebejo creando inter plebem & patricios exorta, fopita videretur, ludique ob eam rem decernerentur diis patriis, detrectantibus hanc curam ædilibus plebejis, obtulerunt fe bini juvenes patricii, polliciti, fe hoc munus fufcepturos. Collaudavit populus hoc de re publica bene merendi ftudium, & denuo delufus patriciorum artibus, hos patricios juvenes ædiles creavit, fellamque curulem honoris cauffa conceffit, unde & EDILES CURULES dici confueverunt. Liv. Hift. VI, 42.

XXVI. Penes hos ergo erat annone (9) via

C 3

rum

(9) Hanc annonæ procurationem poftea Julius Cæfar demandavit duobus aliis Edilibus qui CEREALES vocabantur. Dio Caff. Hift. XLIII. p.271. §. 32. L.2. D. de orig. jur. pro qui bus perperam Prætores Cereales fibi fingunt Rofinus, Alex, ab Alexandro & Jan. Vinc. Gravina, quibus fatisfecit V. C. Henr. Bern Reinold. Var. cap. III. p. 27.

XXVII. Edictum

rumque publicarum eratio, tutela urbis, ludorum inftitutio, de rebus venalibus promercalibufque cognitio, & præcipue facrarum ædium cura, a qua & ÆDILIUM nomen funt confequuti. Varro de Ling. Lat. IV. p. 20. Cicero Verrin. VII, 14. Iifdem quoque demandata erat inom in fornices cauponas, & mulieres, quæ quæftum corporefaciebant, quæ nomina folebant apud ædi les profiteri, ut fuo loco docebimus..

[ocr errors]

XXVII. De rebus hifce ad jurifdictionem Edili fuam pertinentibus ipfi quoque, ut jam diximus, edicta proponebant, ad quæ adludit fuo more Plautus Capt. IV, z. v. 44.

lium

Euge EDICTIONES ÆDILI

[ocr errors]

TIAS habet. Et ex hoc quidem ædilitio edicto defcendunt actiones contra venditores rerum vitiofarum & eos qui beftias feroces habent, ubi iter fit, veluti redhibitoria, quanti minoris, & aliæ , quarum fragmenta tria etiamnum exftant in pandectis. Primum fcilicet L. 27. §. 28. D. ad L. Aquil. alterum L. I. §. I. & L. 38. pr. D. de adil. edilt. tertium Leg. 40. §. I. & L. 41. 42. D. eod. Fr. Pollet. For. Rom. III, 2. Barn. Briffon. de Formul. III, p. 289 Ceterum, de quibus edicebant ædiles, de iifdem & prætores cognofcere confueverant, & de illis deficientibus, cauffæ ad hos transferebantur. De qua concurrente prætorum ædiliumque jurifdictione (+) differit Jac. Cujac. obf.vill, 38.

XXVIII.

(r). Ob hanc concurrentem jurifdictionem fa

Яum

XXVIII. Pergimus ad refponfa prudentum, XXVIII. quæ & ipfa partem juris conftituebant. Dice- Refponsa pruden. bantur ea fpeciatim JUS CIVILE, Cic. pro tum A. Cacinna XXIII. L. 2. §. 5. D. de orig. jur. non vero JURISPRUDENTIA MEDIA: §. 3. Inft. de legit. agnat. fuccef. qua potius totius jurifprudentiæ Romanæ periodus ab Hadriano ad Conftantinum M. intelligitur. Jurifconfultos hic difcrepantes in viam reduxit V. C. Jac. Perizon. ad L. Vocon. p. 198. Multa tamen juris capita poft XII. Tab. per interpretationem invexerunt Jurifconfulti, ob eamque rem & jureconfulti ipfi JURIS AUCTORĖS z. 3. D.fi pars hered. pet. L. 39. D. de alt. emt. L. 17. D. de jure patr. ut & JURIS CONDITORES adpellantur. L. 25. C. de procurat.

[ocr errors]

XXIX.

XXIX. Jureconfultis Romæ originem dedit inftitutum a Romulo JUS PATRONATUS. Jure con Patriciorum enim erat, parentum munere fultorum fungi erga plebejos, unde & patroni diceban- origo. tur, quafi patres, quemadmodum matrone quafi matres funt. Optio ergo cuivis erat e plebe, quem vellet fibi patronum legendi

C 4

e pa

&um videtur, ut & diles haud raro PRÆTORES dicantur. Sic Paullus Recept. Sent. I, 15.2. ædilitium edictum diferte tribuit Pretori. Quin & generale fuit hoc magiftratuum nomen. Nam & confules, procoff. præfides, legati Cæfaris, dicti nonnumquam PRÆTORES. In notis quoque Valerii Probi exftat PR. VIGILIUM, id eft, uti U. C. interpretatur, Prætor Vigilum, qui & Prætor plebis vocatur Juftiniano No. XIII. Conf. Ger. Nood. Probabil. I. p. 6. 16. 17.

e patriciis. Hunc vero oportebat clientibus refpondere de jure, cujus illi rudes erant, abfentium æque ac præfentium negotia curare, lites pro iis fufcipere, in jus vocatos defendere, & quietem eis pro virili parare a publicis privatifque negotiis: viciffim plebejorum erat, patronos in elocandis filiis juvare, captivos velipfos vel eorum filios redimere, litium æfti*mationes & muletas pro iis folvere, in magiftratibus muneribufque eos argento fublevare, & quæ funt alia hujus generis officia. Unde & clientes dicti, quafi colentes vel naevtes. Dionyf. Halic. Ant. Rom. 11. p. 84. Plutarch. vit. Komuli p. 24. Tom. 1. op. Polyb. Hift. VI. p. 459. Eaque mutua obligatio tanta neceffitudine ac fide adftringebatur, ut proximum patrono locum fecundum parentem concedat Cato apud Gell. Nolt. Att. V, 13. Nec privati tantum fuos habebant patronos, fed & coloniæ, urbes fociæ, gentes amicæ & devi&tæ, fuos Romæ patronos eligebant ex patriciis & poftea fenatoriis familiis, quibus fæpenumero fenatus controverfias illarum decidendas commifit. Dionyf. Halic. II. p. 85. Cicero de Offic. I, 11, Immo nullum temere erat negotiatorum corpus, nullum artificum collegium, quod non patronum fibi Romanam quamdam familiam adoptafset. Sic in marmore Surretino apud Reinel. Infcript. Claffe VI. numer. 39. pagina

412.

FLAVIO FURIO FAUSTO V. C. TRI-
BUNO.

AB ORIGINE PATRONO

OB MERITA LABORUM SUORUM

« PreviousContinue »