Page images
PDF
EPUB

ligatur rectius, obfervandum videtur, veteres Romanos incendiorum metu ædes ædibus ita vicinas effe juffiffe, ut fpatium quoddam vel interstitium relinqueretur, quod ambitus dicitur in legibus XII. Tabularum. Varro de Ling. Lat. IV, 4. p. 6. AMBITUS, iter, quod circumeundo teritur. Nam ambitus circuitus; ab eoque XII. tabularum interpretes ambitum parietis circumitum effe defcribunt. Feftus voce. ambitus p.250. AMBITUS proprie dicitur inter vicinorum adificia locus duorum pedum & femipedis, ad circumeundi facultatem relictus: Et paucis interjectis: Ambitus proprie dicitur circumitus adificiorum, patens in latitudinem pedes duos & femiffem, in longitudinem idem, quod adificium. Add. Cujac. Obf. XIX, 21. Et huc pertinet Infcriptio vetus Romana in Sadoleti hortis effoffa:

INTER. DUOS.
PARIETES.

AMBITUS. PRIVAT.
FLAVI. SABINI.

Briffon. Antiqu. Selelt. I, 2. Non ergo licebat antiquis ædes jungere fine interftitio; neque adeo tunc facile locum inveniebat fervitus tigni immittendi. Poftea vero aucto civium numero, quum pomœria antiqua tantam ædium copiam vix caperent; non folum ipfa pomoria fubinde prolata, verum etiam omnes areæ ædibus occupatæ funt, adeo ut non nifi inter quafdam interftitium relinqueretur. Quæcumque vero ædificia communi pariete concludebantur, circuituque publico aut privato cingebantur, ea dicebantur INSULA. Feft.

voce Infula L. 2. §. 14. D. ne quid in loco publ. (cui non obftare L. 13. pr. D. de ferv. oftendit Cujac. Obf. 1, 4.) iis infulis vel potius inquilinis ædium una infula comprehenfarum, non modo fingulares erant GENII. Reinef. Claff. I, 138. fed & cuftodiendis iifdem præpofiti erant fervi, quos INSULARIOS dici animadvertimus in L. 166. §. 1. D. de V. S. & L. 16. §. I. D. de ufu & babitat. Grut. p. DCXXIV, 4. Porto ambitus ifti infularum dicebantur angiportus. Et quia per illos compendii cauffa iri folebat, hinc Fefto angiportus eft iter compendiarium in oppido. Nihil tamen in illis agi poterat. Varro de Ling. Lat. V, 5. p. 37. immo ne pervii quidem femper erant, ut ex Terent. Adelph. IV, 2. patet. Sed hæc angiporta, ut dixi,rariora erant, poftquam aucta urbe omnes areæ ædificiis occupabantur. Hinc eft, quod Seneca controv. II, 9. conqueritur, tamen fuo tempore fuiffe viarum anguftias, ut neque adverfus ignem prafidium, neque ex ruinis ullamin partem effugium fuerit. Ex quo ergo propius fibi invicem jungi coeperant ades; fervitutes illæ tum oneris ferendi tum immittendi tigna in usu effe coeperunt, ad id quippe comparatæ, ut arearum fpacium lucritacerent, quod novis muris, columnis ac parietibus exftruendis occupandum fuiffet Primus Nero veterem ædificandi morem reftituit, conftituitque, ut: ne communione parietum, fed propriis quæque domus iuris ambirentur. Tacit. Annal. XV, 42. Poftea Antoninus, & Verus Augufti refcripferunt, in area, qua nulli fervitutem debet, poffe dominum vel alium ejus voluntate

[ocr errors]
[ocr errors]

adificare, intermisso legitimo fpatio a vicina infu-
la. L. 14. D. de ferv. urb. prad. adeoque ex eo
tempore denuo ædes fibi propius jungi cœpe-
runt, communique pariete concludi, ita tamen
ut infularum maneret circuitus. Denique &
Conftantinus M. & fequentes Imperatores
conftitutionibus quibufdam definire cœpe-
runt, quantum ædes privatæ ab horreo, quan-
tum a loco publico abeffe deberent. L. 4. & L.
46. C. Theod. de oper. publ. L. 9. & L. 1.1.C. de
adificiis privat. Addantur Barn, Briffon. Autiq.
Rom. Select. 1, 2. p. 4. Cujac. Observ. I, 4. p. 3•

V. Servitutes STILLICIDII & FLUMI- V. Servi

tutes ftil

NIS aquæ pluviæ cauffa erant conftitutæ. Te- licidii & nebatur enim vicinus aquam iftam vel in vicini fluminis hortum areamve immittere, vel ex alieno tecto

in fuam aream recipere, fi ab eo ftipulatus erat vicinus: FLUMINA STILLICIDIA, UTI NUNC SUNT ITA SINT. Briffon. Antiqu. Rom, Selekt. 1, 19. p. 22. Stillicidium vero & flu« men quomodo differant, docet Varro de Ling. Lat. IV, 5. p. 8. Fluvius, quod fluit, item flumen: a quo lege pradiorum urbanorum fcribitur: Stillicidia fluminaqne ut ita fluant, cadant que. Inter hac hoc intereft, quod ftillicidium, eo quod ftillatim cadat: flumen, quod fluat continue. Sane quum ædes Romanorum pleræque tecto declivi carerent, non poterant non canales vel alvei plures in fuprema fuperficie effe, per quos aqua pluvia deflueret: aut certe tegulas oportebat tecto imponi, quæ imbres exceptas in terram demitterent. Vid. Guil. Philandr. ad Vitruv. Archit. VII, 11. Illud ergo flumen ; hoc dictum eft ftillicidium.

vitus

VI. Ser- VI. CLOACE Romæ dicebantur concacloaca merationes fubterraneæ, ftupendi operis, per quas fordes & collecta colluvies urbe edueta in Tiberim exonerabatur (a) æeque vel publica erant, vel private L. 1. §. 9. D. de cloac. PUBLICAS duxit Tarquinius Prifcus, teftibus Liv. Hift. I, 32. & Diony. Halic. Ant. Rom. III. P. 200. eafque tam fplendidas fuiffe, ait Caffiodor. Var 3 30. tantumque vifentibus contuliffe ftuporem, ut aliarum quoque civitatum potuerint miracula fuperare. Meretur illa tota Caffiodori defcriprio legi, eique addi idem Caff. Var. VIII, 29. 30. & Plin. Hift. Nat. XXXVI, 15. Purgandarum earum cauffa non folum tributum inferebatur, quod cloacarium dicitur L. 27. §. 3. D. de ufufruit. L. 39. §. 5. D. de legar. 1. verum etiam ii, qui ad poenam fuerant damnati, eidem operi adhibebantur. Trajan. Imp. ad Plin. Epift. X, 41. Sed & interdi&tum proditum erat:- QUOD IN CLOCA PUBLICA FACDUM, SIVE IMMISSUM HABES, QUO USUS EJUSDEM DETERIOR SIT, FIAT, RESTITUAS.ITEM NE QUID FIAT IMMITTATURVE INTERDICAM. L. 1. §. 1 5. feq. D. de cloac. Quin ut illæ caverna eo rectius confervarentur; fingulares iis præfecti erant magiftratus, qui CURATORES CLOACARUM URBIS vocantur apud Grut. Infcr. p.CXCVII, 5. p. CXCVIII, 2.3.4.5. p. CCLII, 1. Aft quum publicæ ifta cloa

(a) Hinc Feftus voce cloaca p. 268. dictas illas exiftimat a conluendo cloacale flumen Cato dixit, pro cloacarum omnium conluvie.

cloaca initio per publicum effent ducta; post
incendium Gallicum, mutato vicorum ædium-
que fitu, illæ paffim fubjerunt tecta. Qua de re
Livius Hift.V.fin. Feftinatio curam exemir vicos
dirigendi, dum omiffio fui alienique difcrimine
in vacuo adificant. Et eft cauffa, ut veteres cloa-
ca, primum per publicum duita, nunc privata
paffim fubeant recta, formaque urbis fit occupa-
is magis, quam divifa, fimilis. Hæ publicæ
cloaca. PRIVATE erant, quæ ex privatis
quibufque ædibus in publicas illas immitteban-
tur. Quandoquidem ergo publicæ illæ
jam ex Livio demonftravimus, paffim subje-
runt tecta privara; opus nonnunquam erat
fervitute CLOACE, & vicinus a vicino fti-
pulabatur, ut liceret fibi privatam cloacam
per ejus fundum deductam in cloacas immit-
tere. L. 7. D. de fervit. L. 1. §. 4. D. de cloac.

[ocr errors]

ut

altius tol

VII. Antiquiffimis porro temporibus fuas VII. Serquifque ædes in infinitum tollere poterat, id- vitus non que etiam eft libertatis naturalis. L. 9. & L. 24. lendi. D. de ferv. urb, prad. L. 27. D. de damn. infect. dummodo nihil in alienum immittatur. L. 8. §. 5. D. fi ferv. vindic. Enimvero quum id profpectui luminibufque officeret, aerque liberior hoc ipfo vicinis interciperetur; fæpe alter ab altero ftipulabatur, ne altius tolleret. Atque inde nafcebatur fervitus ALTIUS NON TOLLENDI. At poftea certus quidam ædium altitudini modus lege ftatutus eft. Sane jam libera & florente republica ea de re fuiffe cogitatum, docet Rutilii nefcio cujus oratio de modo ædificiorum, quam ab Augufto recitatam effe in fenatu, ut eam rem non a fe primo animad

« PreviousContinue »