Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

ORATIONES.

OPTIMORVM LIBRORVM FIDEM

ACCURATE EDITAE.

TOMVS II I.

CONTINENS

ORATIONES PRO FLACCO, PRO SVLLA, PRO
KARCHIA POETA, AD QVIRITES POST REDITVM,
POST REDITVM IN SENATV, PRO DOMO SVA
AD PONTIFICES, DE HÁRVSPICVM RESPONSIS
SPRO PLANCIO, PRO SEXTIO, IN VATINIUM, PRO
COELIO, DE PROVINCUS. CONSVLARIBVS, PRO

CORNELIO) BALBO.

LIPSIAE

IXOVDIT CAROL VS TAVCHNITIVA.

1 8 2 0.

[merged small][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

ARGVMENTV M. Caesare et Bibulo Coss, accusatis est de repetundis L. Flaccus,

qui Asiam triennium pro Praetore obtinuerat, a D. Laelio. Inter eius defensores (nam'tum tribus fere actionibus causae perorabantur, uti e Cicerone discimus, fait Cicero; qoo Consilè Praetor fuerat Flacens, Ciceronemque in vindicanck conturatione inYerat. Defensionis aulem haec est ralio, ut partim a superioris vitae innocenta, a summis in rempubl, meritis ducatur', partim a Graecorum testiam in universum omnium , tum horum inprimis, levilate, qui contra Flaccum lestimonii dicendi causa ex Asia Romam venerant. In quo cum videretur eos oftendere aut certe minime consentientes habere, qui Graecos venementer admirabantur, summo artificio magnam Graecis laudem concedit, ingenii, inventarum et perfectarum artium, eloquentiac, fideri autem negat. Diluuntur dcinde etiam alia crimina; tanquam, quod aurum avertisse, quod Judaci Hierosolymam millcre solebant quotannis, religionis causa, ci civibus Rom. quibusdanı iniuriam focisse dicebatur.

1. Cum in maximis periculis huius urbis atque imperii, gravissimo atque acerbissimo reipublicae casu, socio atque adiutore consiliorum periculorumque meorum, L. Flacco, caedlem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem a templis, delubris, urbe, Italia depellebam: sperabam, iudices, honoris potius L. Flacci me adjutorem futurum, quam miseriarum deCic. T. VI.

A

precatorem. Quod enim esset praemium dignitatis, quod populus Romanus, cum huius maioribus semper detulisset, huic denegaret: cum L. Flaccus veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem, prope quingentesimo anno reipublicae, retulisset? Sed si forte aliquando aut beveficii huius obtrectator, aut virtutis hostis, aut laudis invidus exstitisset: existimabam, L. Flacco multitudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse subeundum. Etenim, quibus auctoribus et defensoribus omnium tum salus esset non civium solum, verum etiam gentium defensa ac retenta, neminein umquam putavi per eos ipsos perieulum huius fortunis atque insidias creaturum. Quodsi esset aliquando futurum, ut aliquis de L. Flacci pernicie cogitaret: numquam tamen existimavi, iudices, D. Laelium, optimi viri filinm, optima ipsum spe praeditum summae dignitatis, eam suscepturum accusationem, quae sceleratorum civium potius odio et furori, quam ipsius virtuti, atque institutae adolescentiae conveniret. Etenim cum a clarissimis viris iustissimas inimicitias saepe cum bene mcritis civibus depositas esse vidissem, non sum arbitratus, quemquam amicum reipublicae, posteaquam L. Fkicci amor in patriam perspectus esset, novas buic inimicitias, nulla accepta iniuria, denunciaturum. Sed, quoniam, indices, multa nos et in nostris rebus et in republica fefellerunt: ferimus ea, quae sunt ferenda. tantum a vobis petimus, ut omnia reipublicae subsidia, totum statum civitatis, omnem memoriam temporum praeteritorum, salutem praesentinm, spem reliquorum, iu vestra potestate, in vestris sententiis, in hoc uno indicio positam esse et defixam putetis. Si umquam respublica consilium, gravitatem, sapientiam, providentiam iudicum imploravit: hoc tempore, hoc, inquam, tempore implorat.

II. Non estis de Lydoram, aut Mysorum, aut

« PreviousContinue »