Page images
PDF
EPUB

cum L. Lucullo in Siciliam profectus, et cum ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. Quac cum esset civitas acquissimo iure ac foedere, adscribi se in eam civitatem voluit: idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracleensibus impetravit. Data est civitas Silvani lege et Carbonis, SI QVI FOEDE

RATIS CIVITATIBVS ADSCRIPTI FVISSENT: SI TVM, CVM. LEX FEREBATVR, IN ITALIA DOMICILIVM HABVISSENT: et, SI SEXAGINTA DIEBVS APVD PRAETOREM ESSENT PROFESSI. Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem, Q. Metellum, familiarissimum.suum. Si nihil aliud, nisi de civitate ac lege, dicimus, nihil dico amplius: causa dicta est. quid enim horum infirmari, Grati, potest? Heracleaene esse tum adscriptum negabis? Adest vir summa auctoritate, et religione, et fide M. Lucullus, qui se non opinari, sed scire: non audivisse, sed vidisse: non interfuisse, sed egisse dicit. Adsunt Heracleenses legati, nobilissimi homines: huius iudicii causa, cum mandatis, et cum publico testimonio venerunt; qui hunc [adscriptum] Heracleensem dicunt. Hic tu tabulas desideras Heracleensium publicas; quas Italico bello, incenso tabulario, interisse scimus omnes. Est ridiculum, ad ea, quae habemus, nihil dicere'; quaerere, quae habere non possumus: et de hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare: et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipii insiurandum fidemque: ea, quae depravari nullo modo possunt, repudiare; tabulas, quas iden dicis solere corrumpi, desiderare. At domicilium in Italia non habuit is, qui tot annis ante civitatem da- · tam, sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae,collocavit? At non est professus. Immo vero iis tabulis professus, quae solae ex illa professione, collegioque praetorum, obtinent publicarum tabularum auctoritatem.

1

V. Nam cum Appii tabulae negligentius as→ servatae dicerentur, Gabinii, quamdiu incolumis fuit, levitas, post damnationem calamitas, omnem tabularum fidem resignasset: Metellus, homo sanctissimus modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit, ut ad L. Lentulum praetorem et ad indices venerit, et unius nominis litura se commotum esse dixerit. His igitur tabulis nullam lituram in nomen A. Licinii videtis. Quae cum ita sint, quid est, quod de eius civitate dubitetis, praesertim cum aliis quoque in civitatibus fuerit adscriptus? Etenim cun mediocribus multis, et aut nulla, aut humili aliqua arte praeditis, gratuito civitatem in Graecia homines impertiebantur, Rheginos credo, aut Locrenses, aut Neapolitanos, aut Tarentinos, quod scenicis artificibus largiri solebant, id huic, summa ingenii praedito gloria, noluisse. Quid? cum ceteri, non modo post civitatem datam, sed etiain post legem Papiam, aliquo modo in corum municipiorum tabulas irrepserint: hic, qui ne utitur quidem illis, in quibus est scriptus, quod semper se Heracle ensem esse voluit, reiicietur? Census nostros requiris scilicet. est enim obscurum, proximis censoribus, hunc cun clarissimo imperatore, L. Lucullo, apud exercitum fuisse: superioribus, cum eodem quaestore fuisse in Asia: primis, Iulio et Crasso, nullam populi partem esse censam. Sed, quoniam census non ius civitatis confirmat, ac tantummodo indicat, eum, qui sit census, ita se iam tum gessisse pro cive: iis temporibus, quae tu criminaris, ne ipsius quidem iudicio eum in civium Romanorum iure esse versatum. et testamentum saepe fecit nostris legibus, et adiit hereditates civium Romanorum, et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo praetore et consule.

VI. Quaere argumenta, si qua potes. numquam enim hic neque suo, neque amicorum iudicio revincetur. Quaeres a nobis, Grati, cur tantopere hoc noCic. T. VI.

F

mine delectemur. Quia suppeditat nobis, ubi etanimus ex hoc forensi strepitu reficiatur, et aures convicio defessae conquiescant. An tu existimas aut sup- . petere nobis posse, quod quotidie dicamus, in tanta varietate rerum, nisi animos nostros doctrina excolamus: aut ferre animos tantam posse contentionem, nisi eos doctrina eadem relaxemus? Ego vero fateor, me his studiis esse deditum. ceteros pudeat, si qui ita se litteris abdiderunt, ut nihil possint ex his neque ad communem afferre fructum, neque in adspectum lucemque proferre. me autem quid pudeat, qui tot annos ita vivo, iudices, ut ab nullius umquam me tempore aut commodo, aut otium meum abstraxerit, aut voluptas avocàrit, aut denique somnus retardarit? Quare quis tandem me reprehendat, aut quis mihi iure succenseat, si, quantum ceteris ad suas res obeundas, quantum ad festos dies ludorum celebrandos, quantum ad alias voluptates, et ad ipsam requiem animi et corporis conceditur temporum: quantum alii tribuunt tempestivis conviviis: quantum denique aleae, quantum pilae; tantum mihi egomet ad haec studia recolenda sumsero? Atque hoc adeo mihi concedendum est magis, quod ex his studiis haec quoque censetur oratio et facultas; quae quantacumque in me, numquam amicorum periculis defuit. quae si cui levior videtur: illa quidem certe, quae summa sunt, ex quo fonte hauriam, sentio. Nam, nisi multorum praeceptis, multisque litteris mihi ab adolescentia suasissem, nihil esse in vita magnopere expetendum, nisi laudem atque honestatem: in ea autem persequenda omnes cruciatus corporis, omnia pericula mortis atque exsilii, parvi esse ducenda: numquam me pro salute vestra in tot ac tantas dimicationes, atque in hos profligatorum hominum quotidianos impetus obiecissem. Sed pleni omnes sunt libri, plenae sapientium voces, plena exemploruin vetustas; quae iacerent in tenebris omnia, nisi litterarum lumen ac

cederet. Quam multas nobis imagines, non solum ad intuendum, verum etiam ad imitandum, fortissimorum virorum, expressas, scriptores et graeci et latini reliquerunt? quas ego mihi semper in administranda republica proponens, animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.

VII. Quaeret quispiam, quid? illi ipsi summi viri, quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu laudibus effers, eruditi fuerunt? Difficile est hoc de omnibus confirmare. sed tamen est certum, quid respondeam. Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrina, naturae ipsius habitu prope divino, per seipsos et moderatos et graves exstitisse fateor. etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego contendo, cum ad naturam eximiam atque illustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere existere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri viderunt, divinum hominem, Africanum: ex hoc C. Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos: ex hoc fortissimum virum, et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem: qui profecto, si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvareatur, numquam se ad earum studium contulissent. Quodsi non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur: tamen, ut opinor, hanc animi adversionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt, neque aetatum omnium, neque locorum: haec studia adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur. Quodsi ipsi haec neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus,

tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis vide

remus.

VIII. Quis nostrûm tam animo agresti ac duro fuit, ut Roscii morte nuper non commoveretur? qui cum esset senex mortuus, tamen, propter excellentem artem ac venustatem, videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus: nos animorum incredibiles motus celeritatemque ingeniorum negligemus? Quoties ego hunc Archiam vidi, iudices, (utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis,) quoties ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de his ipsis rebus, quae tum agerentur, dicere ex tempore? quoties revocatum eandem rem dicere, commutatis verbis atque sententiis? Quae vero accurate cogitateque scripsisset: ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem pervenirent. Hunc ego non diligam? non admirer ?non omni ratione defendendum putem? Atqui sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia, et doctrina, et praeceptis, et arte constare: poëtam natura ipsa valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poëtas,, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videantur. Sit igitur, indices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poëtae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa et solitudines voci respondent; bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos instituti rebus optimis non poëtarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum: Chii suum vendicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant. itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt. permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt.

« PreviousContinue »