Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat, quas sim provincias decreturus, consideret ipse secum, qui mihi homines ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit, quid me sentire conveniat, cum, quid mihi sentire necesse sit, cogitarit. Ac, si princeps eam sententiam dicerem; laudaretis profecto, si solus; certe ignosceretis. etiamsi paullo minus utilis vobis sententia videretur: veniam tamen aliquam dolori meo tribueretis. Nunc vero, patres conscripti, non parva afficior voluptate, vel quod hoc maxime reipublicae conducit, Syriam, Macedoniamque decerni, ut dolor meus nihil a communi utilitate dissentiat: vel quod habeo auctorem P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissimum, et cum in universam rempublicam, tum etiam erga meam salutem, fide, ac be→ nevolentia singulari. Quodsi ille et paullo ante, et, quotiescumque ei locus dicendi, ac potestas fuit, Gabinium, et Pisonem, duo reipublicae portenta, ac paene funera, cum propter alias causas, tum maxime propter illud insigne scelus eorum, et importunam in me crudelitatem, non solum sententia sua, sed etiam verborum gravitate esse notandos putavit: quonam me animo in eos esse oportet, cuius illi salutem pro pignore tradiderunt ad expiandas suas cupiditates? Sed ego in hac sententia dicenda non parebo dolori meo, nec iracundiae serviam. quo animo unusquisque vestrum debet esse in illos, hoc ero: praecipuum illum, et proprium sensum doloris mei, quem tamen vos communem semper vobis mecum esse duxistis, a sententia dicenda amovebo: ad ulciscendi tempora reservabo.

II. Quatuor sunt provinciae, patres conscripti, de quibus adhuc intelligo sententias esse dictas: Galliae duae, quas hoc tempore uno imperio videmus esse coniunctas; et Syria, et Macedonia: quas, vobis

ve

invitis et oppressis, pestiferi illi consules pro eversae reipublicae praemiis occupaverunt. Decernendae nobis sunt lege Sempronia duae. quid est, quod possimus de Syria Macedoniaque dubitare? Mitto, quod eas ita partas habent ii, qui nnne obtinent, ut non ante attige, rint, quam hunc ordinem condemnarint: quam auctoritatem vestram e civitate exterminarint: quam fidem publicam, quam perpetuam populi Romani salutem, quam me, ac meos omnes foedissime crudelissimeque vexarint. Omnia domestica illa, atque urbana mitto; quae tanta sunt, ut numquam Hannibal huic urbi tantum mali optarit, quantum illi effecerint. Ad ipsas nio provincias. quarum Macedonia, quae erat antea munita plurimorum imperatorum non turribus, sed tropaeis, quae multis victoriis erat iamdiu, triumphisque pacata; sic a Barbaris, quibus est propter avaritiam pax erepta, vexatur, ut Thessalonicenses, positi in gremio imperii nostri, relinquere oppidum, et ar cem munire cogantur: ut via illa nostra, quae per Macedoniam est usque ad Hellespontum militaris, non solum excursionibus Barbarorum sit infesta, sed etiam castris Thraciis distincta, ac notata. Ita gentes eae, quae, ut pace uterentur, vim argenti, dederant praeclaro nostro imperatori; ut exhaustas domos replere possent, pro emta pace bellum nobis prope justum intulerunt. Iam vero exercitus ille noster superbissimo delectu, et durissima conquisitione collectus, omnis interiit.、

III. Magno hoc dico cum dolore. miserandum in modum milites populi Romani capti, necati, deserti, dissipati sunt: incuria, fami, morbo, vastitate consumti: ut, quod est indignissimum, scelus imperatoris, in poenam exercitus petitum esse videatur. Atque hanc, Macedoniam, domitis iam gentibus finitimis, Barbariaque compressa, pacatam ipsam per se et quietam, tenni praesidio, atque exigua mauu, etiam sine imperio, per legatos, nomine ipso populi Romani tueba→

mur: quae nunc consulari imperio atque exercitu ita vexata est, vix ut se possit diuturna pace recreare: cum interea, quis vestrûm hoc non audivit, quis ignorat, Achaeos ingentem pecuniam pendere L. Pisoni quotannis? vectigal ac portorium Dyrrhachinorum totum in huius unius quaestum esse conversum? urbem Byzantiorum, vobis, atque huic imperio fidelissimam, hostilem in modum esse vexatam? quo ille, posteaquam nihil exprimere ab egentibus, nihil ulla vi a iniseris extorquere potuit, cohortes in hiberna misit: his praeposuit, quos putavit fore diligentissimos satellites scelerum, ministros cupiditatum suarum. Omitto jurisdictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta: caedes relinquo, libidines praetereo: quarum acerbissimum exstat indicium, et ad insignem inemoriam turpitudinis, et paene ad iustum imperii nostri odium, quod constat, nobilissimas virgines se in puteos abiecisse, et morte voluntaria necessariam turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint: sed quia nunc sine teste dico.

IV. Ipsam vero urbem Byzantiorum, fuisse refertissimain atque ornatissimam signis, quis ignorat? quae illi exhausti sumtibus bellisque maximis, cum Mithridaticos impetus, totumque Pontum armatum, effervescentem in Asiam atque erumpentem, aegrerepulsum,et cervicibus interclusum suis sustinerent,tum, inquam, Byzantii, et postea signa illa, et reliqua urbis ornamenta, sanctissime custodita, tenuerunt: teimperatore infelicissimo et taeterrimo, Caesonine Calventi, civitas libera, et proximis suis beneficiis a senatu et a populo Romano liberata, sic spoliata atque nudata est, ut, nisi C. Virgilius, legatus, vir fortis et innocens, intervenisset, unum signum Ryzantii ex maximo numero nullam haberent. Quod fanum in Achaia, qui locus, aut lucus in Gracia tota, tam sanctus fuit, in quo ullum simulacrum, ullum ornamentum reliquum sit? Emisti a foedissimo tribuno plebis, tum in

illo naufragio huius urbis, quam tu idem, qui gubernare debueras, everteras: tum, inquam, emisti grandi pecunia, ut tibi de pecuniis creditis ius in liberos populos contra senatusconsultum, et contra legem generi tui, dicere liceret. id emtum ita vendidisti, ut aut ius non diceres, aut bonis cives Romanos everteres. Quorum ego nihil nunc, patres conscripti, in hominem ipsum; de provincia disputo. Itaqne omnia illa, quae. et saepe audistis, et tenetis animis, etiaṛnsi non audiatis, praetermitto: nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in oculis vestris mentibusque defixit, auda cia loquor: nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo. lateant libidines eius illae tenebricosae, quas fronte et supercilio, non putlore et temperantia contegebat: de provincia, quod agitur, id disputo. Huic vos non summittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit, ut nemo posset, utrum posterior, an infelicior esset, iudicare. An vero in Syria diutius est Semiramis illa retinenda? cnius iter in provinciam fuit eiusmodi, ut rex Ariobarzanes consulem vestrum ad caedem faciendam, tamquam aliquem Thracem, conduceret. Deinde adventus in Syriam primus, equitatus habuit interitum; post concisae sunt optimae cohortes. Igitur in Syria imperatore illo, nihil aliud actum est, nisi pactiones pecuniarum cum tyrannis, decisiones, direptiones, latrocinia, caedes, cum palam populi Romani imperator, instructo exercitu, dexteram tendens, non ad laudem milites hortaretur, sed omnia sibi et emta et emenda esse clamaret.

V. Iam vero publicanos miseros (me etiam miserum, illorum ita de me meritorum miseriis ac dolore,) tradidit in servitutem Iudaeis et Syris, nationibus'natis servituti. Statuit ab initio, et in eo perseveravit, ius publicano non dicere: pactiones sine ulla iniuria factas rescidit; custodias sustulit: vectigales multos ac sti

pendiarios liberavit: quo in oppido ipse esset, aut quo veniret, ibi publicanum, aut publicani servum esse vetuit. quid multa? crudelis haberetur, si in hostem animo fuisset eo, quo fuit in cives Romanos, eius ordinis praesertim, qui est semper dignitate sua, benignitate magistratus sustentatus. Itaque videtis, patres conscriptî, non temeritate redemtionis, aut negotii gerendi inscitia, sed avaritia, superbia, crudelitate Gabinii, paene afflictos iam atque eversos publicaños: quibus quidem vos, in his angustiis aerarii, tamen subveniatis necesse est: etsi iam multis non potestis; qui propter illum hostem senatus, inimicissimum ordinis equestris, bonorumque omnium, non solum bona, sed etiam hónestatem miseri deperdiderunt: quos non parsimonia, non continentia, non virtus, non labor, non splendor tueri potuit contra illius helluonis et praedonis audaciam. Quid? qui se etiam nunc subsidiis patrimonii, aut amicorum liberalitate sustentant, hos perire patiemur? An, si qui frui publico non potuit per hostem, hic tegitur ipsa lege censoria: quem is frui non sinit, qui est, etiamsi non appellatur, hostis, huic ferri auxilium non oportet? Retinete igitur in provincia diutius - eum, qui de sociis cum hostibus, de civibus cum sociis faciat pactiones: qui hoc etiam se pluris esse, quam -collegam, putet, quod ille vos tristitia vultuque deceperit, ipse numquam se minus, quam erat, nequam esse simularit. Piso autem alio quodam modo gloriatur, se brevi tempore perfecisse,neC.Gabinius,unus omnium nequissimus existimaretur.

VI. Hoc vos de provinciis, si non aliquando deducendi essent, deripiendos non putaretis? et has duplices pestes sociorum, militum clades, publicanorum ruinas, provinciarum vastitates, imperii maculas, teneretis? At iidem yos, anno superiore, hos eosdem rẻvocabatis, cum in provincias iam pervenissent. quo tempore si liberum vestrum indicium fuisset, nec toties dilata res, nec ad extremum e manibus erepta esset'

« PreviousContinue »