Page images
PDF
EPUB

hane orationem,- patres conscripti, tam tristem, tam gravem non suscepissem, non, inquam, nisi hanc personam, et has partes, honoribus populi Romani, vestris plurimis ornamentis mihi tributis deberem, et possem sustinere: sed tamen facile, tacentibus ceteris, reticuissem: sed haec oratio omnis fuit non auctoritatis meae, sed publicae religionis. mea fuerunt verba fortasse plura: sententiae quidem omnes haruspicum: ad quos aut referri nuntiata ostenta non convenit, aut corum respousis commoveri necesse est. Quodsi cetera magis pervulgata nos saepe et leviora moverunt: vox ipsa deorum immortalium non mentes omnium permovebit? Nolite enim id putare accidere posse, quod in fabulis saepe videtis fieri, ut deus aliquis lapsus de coelo, coetus hominum adeat, versetur in ter ris, cum hominibus colloquatur. cogitate genus sonitus eius, quem Latinienses nuntiarunt: recordamini illud etiam, quod nondum est relatum, quod eodem fere tempore factus in agro Piceno Potentiae nuntiatur terraemotus horribilis, cum quibusdam multis metuendisque rebus. haec eadem profecto, quae futura prospicimus, impendentia pertimescetis. Etenim haec deorum immortalium vox, haec paene oratio iudicanda est, cum ipse mundus, cum aër atque terrae, motu quodam novo contremiscunt, et inusitato aliquid sono, incredibilique praedicunt. In quo constituendae nobis quidem sunt procurationes, et obsecratio, quemadmodum monemur. sed faciles sunt preces apud eos, qui ultro nobis viam salutis ostendunt: nostrae nobis sunt inter nos irae discordiaeque placandae.

9

M. TVLLII CICERONIS

PRO

C N. PLAN CIO ORATIO, PRIMA ET TRICESIMA.

ARGVMENTVM.

Cum aedilitatem simul petissent: Cn. Plancius et M. Iunius Laterensis, creatus aedilis est Plancius, Laterensis practeritus. Qua ille ignominia commotus Plancium ex lege Licinia de solalitiis h. e. coitionibus ad corrumpenda populi suffragia factis (nam quozum opera tribus corrumpebantur, sodales et sequestres dicebantur. v. pro Caelio c. 7.) accusavit, quod inter ambitus crimina gravissimum est. In hoc periculo confugit Plancius ad Ciceronem, quem olim exsulem quaestor Macedoniae complexus erat, omnibusque modis foverat, ut hoc tantum periculum a se depelferet. Itaque Cicero eum hac oratione accurate defendit ad Quaesitorem C. Alfium, quem accusator pro facultate, quam lex Licinia dabat, ediderat una cum iudicibas reliquis; qui inde iudices editicii appellantur. Primis et ultimis quatuordecim capitibus diluuntur ea, quae cum in Ciceronem erant dicta, tum in genere totaque vita Plancii reprehensa ab accusatore erant. Reliqua antem oratio c. 15-27. in ipsó accusationis capite refutando versatur.

[ocr errors]

I.

Cum propter egregiam et singularem Cn. Plancii, iu

dices, in mea salute custodienda fidem, tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores: capiebam animo non mediocrem voluptatem, quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem, meos partim inimicos, partim invidos, huic accusationi esse fautores, candemque rem adversariam esse in iudicio Cn. Plancio, quae in petitione fuisset adiutrix:

dolebam, iudices, et acerbe ferebam, sì huius salus ob eam ipsam causamí esset infestior, quod is meam salu→ tem atque vitam sua benivolentia, praesidio, custodia-que texisset. Nunc antem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unumquemque vestrum. Vi→ deo enim hoc in numero neininem, cui mea salus ca ra non fuerit; cuius non exstet in me suum meritum; cui non sim óbstrictus memoria beneficii sempiterna. Itaque non extimesco, ne Cn. Plancio custodia meae salutis apud eos obsit, qui meipsum maxime salvum videre voluerunt: saepiusque, iudices, mihi venit in mentem, admirandum esse, M. Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi hunc potissimum delegisse, quam metuendum, ne vobis id ille magna ratione fecisse videatur. Quam→ quam mihi non sumo tantum, iudices, neque arrogo, ut Cn. Plancium suis erga me meritis impunitatem consecuturum putem. nisi eius integerrimam vitam, modestissimos mores, summam fidem, continentiain, pietatem, innocentiam ostendero; nihil de poena recusabo. sin omnia praestitero, quae sunt a bonis viris exspectanda: petam a vobis, iudices, ut, cuius ir isericordia salus mea custodita sit, ei vos vestram misericordiam, me deprecante, tribuatis. Equidem ad reliquos labores, quos in hac causa maiores suscipio, quam in ceteris, etiam hanc molestiam assumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non secus, ac meam, tueri debeo, scd etiam pro me ipso, de quo accusatores plura paene quam de re reoque dixeruut.

II. Quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum, ut id ab hoc seiunctum sit, non me.id magnopere conturbat: non enim timeo, ne, quia perraro grati homines reperiantur, idcirco, cum me ni→ mium gratum illi esse dicant, id mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis, ut aut me

[ocr errors]

rita Cn. Plancii erga me minora esse dicerent, quam a me ipso praedicarentur; aut, si essent summa, negarent ea tamen ita magni, ut ego putarem, ponderis apud vos esse debere: hacc mihi sunt tractanda, iu→ dices, et modice, ne quid ipse offendam; et tum denique, cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua, quam recordatione meorum temporum, defensus esse videatur. Sed mihi in causa facili atque explicata, perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. nam, si tantummodo mihi necesse esset contra Laterensem dicere: tamen id ipsum esset in tanto usn nostro tantaque amicitia molestum. vetus enim est lex illa iustae veraeque amicitiae, quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint. neque est ullum certius amicitiae vinculum, quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. Mihi autem non modo est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis, quod in ea causa contra dicendum est, iu qua quaedam hominum ipso rum videtur facienda esse contentio. Quaerit enim Laterensis, atque hoc uno maxime urget, quà se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. Ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt: non solum huius dignitatis iactura facienda est, sed etiam largitionis recipienda suspicio est. sin hunc illi antepono: contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id, quod ille me flagitat, Laterensem a Plán→ cio dignitate esse superatum. Ita aut amicissimi ho~ minis existimatio offendenda est, si illam accusationis conditionem sequar: aut optime de me meriti salus deserenda est.

III. Sed ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio, aut ab ullo, dignitate potuisse superari dixero. Itaque discedam ab ea contentione, ad quam tu me vocas, et veniam ad illam, ad quam me causa ipsa deducit. Quid? tu dignitatis iudicem putas esse populum? For

tasse nonnumquam est. utinam vero semper esset!, sed est perraro, et si quando est, in iis magistratibus est mandandis, quibus salutem suam committi putat: his levioribus comitiis, diligentia, et gratia petitorum honos paritur, non iis ornamentis, quae esse in te videmus. Nam, quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus index est, qui aut invidet, aut favet. Quamquam nihil potes in te, Laterensis, constituere, quod sit proprium laudis tuae, quin id tibi sit commune cum Plancio. Sed hoc totum agetur alio loco: nunc tantum disputo de iure populi: qui'et potest et solet nonnunquam dignos praeterire: nec, si a populo praeteritus est, quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est, qui praeteritus non est. Nam si ita esset: quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, vel, quod multo etiam minus esset ferendum. tum enim magistratum non gerebat is, qui ceperat, si patres auctores non erant facti: nunc postulatur a vobis, ut eius exsilio, qui creatus sit, iudicium populi Romani reprehendatis. Itaque quamquam, qua nolui, ianua sum ingressus in causam, sperare videor, tantum abfuturam esse orationem meam a mínima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut ego eam ulla contumelia coner attingere.

IV. Tu continentiam, tu industriam, tu animum in rempublicam, tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? Vide tandem, Laterensis, quantum a te dissentiam. Si, medius fidius, decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent: gravius de te iudicatum putarem, quam est hoć, quod tu metuis, ne a populo iudicatum esse videatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed move→ CIC. T. VI.

[ocr errors]
« PreviousContinue »