Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Galba occiditur a M. Salvio Othone, homine mollissimo, qui ita diffluebat luxuria, ut in ipsis castris uteretur speculis et faciem madido pane lineret. Idem paulo post, copiis suis a Vitellio victis in pugna Bebriacensi, gladio pectus sibi transfigit. vid. Sat. II, 99-109. et VI, 559. Amicus eius erat Seleucus astrologus. v. ad Sat. VI, 559.

1

A. V. C. 822-832.

Christi 69-79.

Iuvenalis 28-38.

Vitellio interfecto regnat Flavius Vespasianus, Imperator bonus, sed tam avarus, ut urinae etiam vectigal comminisceretur. Cf. ad Sat. XIV, 204.

[blocks in formation]

Helvidius Priscus, gener Thraseae Paeti, damnatur a Vespasiano. Cf. sup. ad a. V. c. 819.

A. V. C. 828. Christi 75.

Iuvenalis 34.

Ex Italia abire iubetur Berenice, pulcerrima Agrippae maioris, regis Iudaeorum, filia, (ut quidam putant, Herodis filia et uxor Ptolemaei, regis Aegypti) quae amorem Titi Caesaris iam inde ab a. V. c. 823. in se accenderat et cum fratre, Agrippa minore, ultimo Iudaeae rege, incestum fecit. Cf. ad Sat. VI, 156 sq. Pro Berenice regina et apud eam se causam dixisse tradit Quintilian. Inst. Or. IV, 1.

[ocr errors][merged small][merged small]

Britannia et Orcades insulae expugnantur ab Agricola, qui tamen Hiberniae occupandae consi

lium exsequi non potest; sed revocatus a Domitiano in otio vivit, ut tyranni insidias effugiat, et moritur a. V. c. 846. veneno necatus, quod vulgo saltem credebatur. Cf. ad Sat. II, 159 sq. IV, 127. XIV, 196. XV, 124. Gallia causidicos docuit facunda Britannos Sat. XV, 111.

A. V. C. 833. Christi 80.
Iuvenalis 39.

Iuvenalis, qui ad mediam fere aetatem declamaverat, ab hoc tempore, paucorum versuum Satira non absurde composita in Paridem et Statium, hoc genus scripturae industrie excolit; sed diu ne modico quidem auditorio quidquam committere audet, propter tyrannidem Domitiani. Ita Suetonius in Vita; ad quam bene haec adnotavit Oudend.,,Poeta studiis literariis et declamationibus animi causa operam dedit ad XL aetatis annum. Hinc lusit aliquando satiram in Paridem, Neronis pantomimum, mox occisum a Nerone. (v. ad Sat. VI, 87.) Tunc véro non prosecutus est poeticum studium; certe non palam divulgavit carmina; donec iam octogenarius sub Imp. Hadriano, qui a. V. c. 870. Romam venerat, prae indignatione tot malorum poetarum et criminosae priorum Imperatorum et aulicorum suorumque temporum et civium vitae denuo in bilem effundendam erupit suasque satiras recitavit, atque pro Neronis pantomimo inseruit Sat. VII, 87. Domitiani pantomimum iuniorem Paridem, itidem a Domitiano morte multatum: (v. ad Sat. VI, 87. VII, 87.) eaque occasione poetae Statii meminit VII, 82 seq. Quum vero praeter alia infercisset Sat. VII, go seq. Quod non dant proceres, dabit histrio cet. illis versibus offensus iste histrio, qui Hadriano Imp. in deliciis erat et omnia apud illum poterat, conflavit Iuvenali invidiam, ita ut in suspicionem venerit, quasi praesentia tempora figurate,

ut ait auctor, per veterem 'quasi illum Paridem notasset. Quapropter illum Hadrianus, facetissimo ingenio et poetis favens Princeps, sed incitatus ab histrione, tali supplicii genere affecit, quod levi et ioculari delicto par esse videbatur, eumque, qui ridebat, homines quosdam fieri praefectos et tribunos favore histrionis, ipsum fecit praefectum cohortis Aegyptiacae, ut videretur pro suis versibus esse honoratus; sive sub honoris specie illum ab Urbe removit. Neque haec accidisse vivo Domitiano, luce meridiana est clarius. Nam eius mortem ipse Iuvenalis descripsit Sat. IV, 34. VI, 279. VII, 186. et sub Traiano laudatur ille vivens a Mart. XII, 18 Non ergo histrio seu pantomimus Neronis vel Domitiani, sed Hadriani est intelligendus tum Sat. VII, 87. et go. tum in Sidonii Apoll. carm. IX, 270. irati fuit histrionis exsul. Plura vide ap. Salmas. Plin. Exerc. in Solini c. 32. p. 319 seq. al. 449 seq. et Dodwell. in Annal. Quintil. §. 37-41. pag. 156 seq.

66

A. V. C. 834-849. Christi 81- - 96.

Iuvenalis 40-55.

Imperium obtinet T. Flavius Sabinus Domitianus, qui ultimus Flavius, Nero calvus et Pontifex summus dicitur Sat. IV, 37. 38. 46. 137. Aevum eius simile Neroniano (v. ad a. V. c. 807.) et insigne copia delatorum in dies crescente, e quibus famosissimi erant Regulus, (v. ad Sat. I, 33 sq.) Bebius Massa, (Sat. I, 35.) Metius Carus, (Sat. I, 36.) Palfurius Sura, (Sat. IV, 53.) Armillatus, (ibid.) Pompeius, (Sat. IV, 110.) Catullus Messallinus (Sat. IV, 113 sq.) et Fabricius Veiento. (Sat. III, 185. IV, 113. 124. VI, 113.) Huius Fabricii, senatoris hominisque adulandi peritissimi, uxorem › Hippiam cum Sergio gladiatore in Aegyptum migrasse, narratur Sat. VI, 82-113. Praefecti Urbi

A. V. C. 847. Christi 94.
Juvenalis 53.

Domitianus philosophos Urbe Italiaque submovet. Cf. Dodwell. Ann. Quint. §. 14. et 26.

A. 7. C. 848. Christi 95.

Iuvenalis 54.

Acilius Glabrio, qui cum Traiano consul fuerat, jussu Domitiani occiditur cum Herennio Senecione, L. Iunio Rustico, (v. ad Sat. XV, 27.) Sallustio Lucullo, Aelio Lamia, Metio Pompesiano et aliis. v. ad Sat. IV, 94 sq. 154. Eodem forte tempore Iudaeis, a Domitiano, ut quondam a Claudio, Roma pulsis locatur lucus Camenarum, a Numa his sacratus, unde in Urbem mendicatum vaticinatumque veniunt. Cf. ad Sat. III, 13 sq. et VI, 542 sq.

A. V. C. 849. Christi 96.
Iuvenalis 55.

Domitianus, qui omni nobilitate exstincta iam in plebem quoque saevire coeperat, trucidatur. v. ad Sat. IV, 153. 154. Eodem anno moritur P. Papinius Statius poeta, qui a Domitiano et Paride divitiis honoribusque auctus erat. Cf. ad Sat. VIII, 82 - 93.

A. V. C. 849-851. Christi 96-98.

Iuvenalis 55-57.

.M. Cocceius Nerva Imperator est, ad quem forte spectat initium Sat. VII.

A. V. C. 851870. Christi 98-117.
Iuvenalis 57-76.

Regnat M. Ulpius Nerva Traianus, ad quem nonnulli referunt principium Sat. VII. Conf. ad Sat. VI, 205. 236. 245. 407 seq. 502.

[ocr errors]

A. V. C. 853. Christi 100:
Iuvenalis 59.

Marius Priscus, direptis Afris, quorum causam agit Plinius iunior, repetundarum damnatur (v. ad Sat. I, 47 sq. et VIII, 120.) hoc anno, quo tertium cum Traiano consul erat M. Cornelius Fronto, orator insignis et patronus virorum doctorum, qui poetis recitaturis aedes suas commodabat. v. ad Sat. I, 12. 13. Eodem anno. Traianus consulem sibi suffecit Plinium iuniorem.

[blocks in formation]

Hoc forte anno Martialis, quem poetae nostro familiarissimum fuisse ex eius epigr. 24. libri VII. intelligitur, obiit in patria, (Bilbili, Celtiberiae opp.) quam senex, relicta Roma, a. Chr. 100., (v. Massoni vit. Plin. iun. p. 112 sq.) vel, si Dodwello (Ann. Quint. §. 38.) fides habenda, a. Chr. 103., repetiit et ubi paulo post mortuus est. Ibidem scripsit epigr. 18. libri XII. unde Salmasius et Dodwellus recte collegerunt, Iuvenalem tunc temporis Romae fuisse, non in Aegypto. Eodem anno,

Traiano VI. Sex. Articuleio Paeto Coss., Praetor fuit P. Iuventius Celsus, ICtus celeberrimus, qui a. V. c. 882. secundum gessit consulatum, regnante Hadriano. v. ad Sat. VI, 245. et VIII, 194.

A. V. C. 867. Christi 114.
Iuvenalis 73.

Terrae motus Antiochiam et vicina loca concutit, quo tempore Traianus expeditionem susceperat in Armenios et Parthos. Cf. ad Sat. VI, 407-411. et Dodwell. Ann. Quint. §. 40.

« PreviousContinue »