Page images
PDF
EPUB

sicut ille, verum etiam breviter scripsit historiam opus librorum suorum sic incipit : Principio rerum.... etc. Paullo post hæc subjicit Augustinus : Qualibet autem fide rerum, vel iste, vel Trogus scripserit, nam quædam illos fuisse mentitos, aliæ fideliores literæ ostendunt, constat tamen, et inter alios scriptores, regnum Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum.

PAUL. OROSIUS,

LIB. I, CAP. VIII, DE FAME ÆGYPTI CUI JOSEPHUS SUBVENIT.

...

docet.

Pompeius historicus, ejusque breviator Justinus

IDEM, CAP. X.

Ait enim Pompeius sive Justinus hoc modo: Egypti quum scabiem et vitiliginem, etc. '

IDEM, LIB. IV, CAP. VI.

Et quoniam ex hoc jam Punica bella succedunt res ipsa exigit, ut de Carthagine, quæ ante urbem Romam duos et septuaginta annos ab Elissa condita invenitur, ejusque cladibus ac domesticis malis, sicut Pompeius Trogus et Justinus exprimunt, vel pauca referantur....... ibidem : Itaque Carthaginienses, adversis Diis propter ejus modi sacra, sicut Pompeius Trogus et Justinus fatentur, sicut autem apud noș constat, propter præsumtionem ipsorum irato Deo, quum diu infeliciter dimicassent, etc.

[ocr errors][merged small][merged small]

ISIDORUS,

LIB. DE NATURA RERUM, QUI IN MSS. P. PITHÆI
INSCRIBITUR de Astronomia.

De monte Ethna Justinus in libro historiarum ita scripsit: Siciliæ tellus, etc.

JOANNES SARESBERIENSIS,

POLICRAT. LIB. V, CAP. XII.

Quod ut mecum conjicias, collationem Philippi et Alexandri, Trogo Pompeio, vel Justino, compendiario ejus, si mavis, auctore revolvamus. Ait ergo: Fuit Philippus, etc. 1

I

MARTINUS POLONUS,

SUB ANTONINO PIO.

Eo tempore floruit Pompeius Trogus, natione Hispanus, qui totius orbis historias, a tempore Nini regis Assyriorum usque ad Monarchiam Cæsaris Latino sermone deduxit, distinguens per libros XXXXIV; quorum abbreviationem fecit Justinus, ejus discipulus : qui Justinus Philosophus Antonino Pio librum de Christiana religione compositum tradidit, et benignum eum Christianis fecit. 2

....

HENRICUS LORITUS GLAREANUS,

IN PRÆFAT. AD EDITIONEM JUSTINI.

Qui (Justinus) non sua, sed alterius scrip-. toris, nempe Trogi monumenta nobis non visa, bre

Quæ exstant lib. IX Justini,

cap. 8.
De hoc Martini Poloni testimo-

nio conferendum est infra Bongarsii testimonium, et Prolegomena cap. L.

viora fecit: idque qua fide dicere non possumus, quando ea hodie non exstent; et haud scio utrum isti abbreviatores, ut ita loquar, magnorum auctorum plus criminis committant, an plus erroris. Multi in ea sunt opinione Livii operibus multum obfuisse L. Flori racemationes, et Trogo hunc Justinum. Ut ut res est, certe hic auctor ita susceptus est, ac in id auctoritatis venit, ut credatur cum utilitate legi : comprehendit enim Græcam ac Romanam, item multarum barbararum gentium historiam, per multos extentam annos, nempe bis mille a Nino Beli filio ad Augusti Cæsaris usque tempora. Latinitas utcunque constat, ita tamen ut non parvo intervallo, Suetonium, ac reliquos ejusdem classis et elegantia auctores sequatur.

....

JACOBUS BONGARSIUS,

AD EDITIONEM JUSTINI.

Justinus Trogi abbreviator quo tempore vixerit, non habeo dicere. Fortasse quis eum, imperio Constantinopolim translato, floruisse collegit ex ejus libro VIII, quum inquit, Græciam etiam nunc, et viribus, et dignitate, orbis terrarum principem : quæ tamen conjectura levis est nimis. Nam quod quidam Methodici claruisse eum anno Christi 150 scripserunt, nullo auctore asserueruut in errorem inducti, quod hæc epitoma in vulgo editis libris ANTONINO IMPERATORI inscribatur, contra veterum codicum fidem. Vixit quidem sub Antonino Justinus Martyr et Philosophus, cujus exstant opera Græca, et qui anno 143 librum pro nostra religione compositum Antonino tradidit, ut est in chronica Eusebii. Hunc illi eundem cum nostro facere videntur; et ante eos nescio quis Martinus Polonus, nulla probabili ratione. Justinum,

cujus est hæc epitoma, nemo D. Hieronymo antiquior commemorat.

JOANNES GERARDUS VOSSIUS,

DE HISTORICIS LATINIS, LIB. I, CAP. XXXI.

Justini qui Trogi epitomen fecit, nec nomen, nec ætas dubitatione caret. In Antonii Arnoldi libro nominabatur JUSTINUS FRONTINUS. At in codice Bibliothecae Mediceæ dicitur M. JUNIANUS JUSTINUS. Atque hoc verius censeo ob libri ejus antiquitatem: cujus argumentum non leve est, quod literis Langobardicis scriptus sit. Quod vero ad ætatem, Trogi ejus, cujus epitomen scripsit, filium fuisse tradit Gualterus Burlei Anglicus lib. de Vita philosophorum, qui anno clɔ CCCC LXXII editus ab Arnoldo Terfformen. Sed hoc sæculo illi condonemus, quo vixit. Ac eruditissimos etiam viros video esse, qui suspicentur vixisse, postquam imperium translatum fuit Constantinopolim : idque ob verba illa lib. VIII: Græciam etiam NUNC, et viribus, et dignitate, orbis terrarum principem. Sed NUNC istic non signat tempus, quo Justinus scribit; sed de quo scribit. Quomodo idem paullo post ait et hæc potissimum facere Thebanos, Lacedæmoniosque, antea inter se imperii, nunc Græciæ imperantis æmulos ubi NUNC itidem valet, hoc tempore quod exponimus. Plane vero vixisse arbitror sub Antonino Pio, atque huic epitomen suam dicasse. Id colligo ex verbis istis præfationis : quod ad te, imperator Antonine, non tam cognoscendi, quam emendandi caussa transmisi. Ita enim habent editiones antiquæ, quæ, quin MSS. fidem sequutæ fuerint, nullus dubito. Sed objiciunt in optimis libris legi: quod ad te, non tam cognoscendi, magis quam emendandi caussa, trans

b

misi.Quam MSS. lectionem, etiam Bongarsius retinuit. Sed nihil manifestius, quam non ita scripsisse Justinum : nec enim TAM et MAGIS satis conveniunt. Quid ergo? Num dicemus MAGIS tanquam superfluum tolli oportere? atque non videtur de nihilo esse, quod in optimis libris legitur. Quare puto, scriptum primo fuisse, quod, Antonine im. non cognoscendi magis, quam emendandi caussa, transmisi. Nempe ex Antonine im. fecerunt ad te non. At quia sic non geminabatur, librarii hunc errorem existimantes, alterum omisere. Et sane Justinum hunc sub Antonino vixisse, ante sæculum Philippus Bergomas, 1ac Joan. Aventinus 'tradidere : immo idem jam ante annos trecentos in chronico suo suo scripsit Martinus Polonus: sed quod idem Justinum hunc cum Justino martyre confudit, foedus error est, quum hic qui epitomen scripsit, in iis, quæ lib. XXXVI de Mose, Josepho, et Israelitis tradit, plane scripturis adversetur: unde liquet fuisse gentilem: aperteque inter eos ab Orosio numeratur : ut de eo nihil dicam, quod beatus Martyr nihil Latine scripsisse videtur: item quod Eusebius, Hieronymus, Photius nusquam hanc epitomen inter Martyris illius scripta reponunt. Nec tamen ea ignota fuit B. Hieronymo, qui illius meminit prooemio in Danielem uti quoque Augustinus facit libro IV de Civitate Dei, capite 6; et Orosius lib. I, capite 8 et 10; qui et Justinum passim exscribit. Post quos ejusdem mentionem fecere, Isodorus, Jornandes, et alii. Etiam quæ Lupus, Ferrariensis abbas, Epist. 20 ad Altuinum ex Trogo Pompeio citat de iis qui Mithridatis excellentiam portenderint apud Justinum, ad verbum ex Justini lib. XXXVI. Sed apud Lupum

1

:

Suppl. in temporibus Antonini Pii, lib. VIII. ED.

In iis quæ de scriptoribus primo annalium præmittit. ED.

« PreviousContinue »