Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

« immemor, ad illustrandam historiam nonnisi « ea addidi, quæ huic rationi convenirent , id « est, quæ non minus breviter eam, quam

scriptor. breviter attigit, rem illustrarent , « neque ex Justino Trogum refingerent, sed te, « carissime Lector, in Justino celeriter perlus« trando ducerent, pluraque cognoscendi cupi« dum ad fontes, unde haurire possis sitimque restinguere, ablegarent.

Atque huic eidem brevitati in notis textui « substratis studens, Indicem historicum.... ab. « Indice latinitatis separavi, diligentissime con« gestum, indeque longe Fischeriano locupletiorem, longeque adcuratiorem addidi... »

Quod idem spectavi in Tabulis Chronologicis, quas ipse denuo concinnavi , quum, quas Bongarsius dedit Excerptiones Chronologicas ad Justini historiam accommodatas, « illæ parum aptæ mihi viderentur. » Nunc

quam peculiarem huic Wetzelianæ editioni operam nos adjecerimus , paucis dicendum.

Textum primum , qualem emendatissimum, atque ex Grævio refictum ediderat Wetzel , totum accepimus; nisi, mutata sæpius interpungendi ratione, post collatas nostrorum Codicum lectiones.

Commentaria etiam, qualia textui substra

و

si

quas omis

verat Wetzel in propria editione, integra intactaque retulimus : in quibus auctor, ut supra ipse dixit, quam brevissimus esse laboravit. At communi humanæ infirmitatis lege , sæpius, ut Horatius inquit , in vitium ducit culpæ fuga : ita ut, dum continuo Wetzel brevitati studet, obscura interdum , aut manca decurtatave commentaria fieri, confitendum sit. Ut igitur, quantum in nobis fuit, nos obscuriori et manco, fessove et dormitanti suppleremus , selectis variorum commentariis, sas novas lectiones sententiæ vis aut antiquitas libri commendaret, notis intermiscuimus : si abstrusus perplexusque sensus explicandus superesset, interpretati sumus : si quando acceptus Wetzeliano Codici sensus nobis non optimus videretur , libere dissensimus : si necessaria quædam nota omnibus in commentariis desideraretur, invenimus : si quæ ex aliis priscis scriptoribus laudanda nobis similia loca viderentur, laudavimus, nec non retulimus : atque demum, ne, decimo nono sæculo, ex priscæ tantum eruditionis adparatu nova hæc editio decus traheret, Gallicos interdum auctores quod ad mores historiamque pertineret , contulimus , locupletissimosque prorsus testes excitavimus, inprimis Bossuet, Montesquieu ,

و

Barthélemy ; quos quidem post se laudari , non præclarissima antiquæ Græciæ Italiæve ingenia succensebunt. Ab iis autem notis quæ in Wetzeliano Codice invenimus, ut super additæ omnes distinguerentur, hoc signo éd. usi fuimus, quo indicatur, notas omnes, quibus illud subest , aut integras ab editore ex Variorum commentariis collectas fuisse, aut quum in iisdem commentariis prolixiores essent, concinnatas, aut e proprio fonte depromtas. Tempora etiam ad marginem Wetzeliani Codicis adscripta propter hujus editionis pulchritudinem in notis rejecimus : ita ut, quæ in Codice Wetzeliano epochæ ex margine ad varios Justini paragraphos respiciunt, in editione nostra notis ad eosdem paragraphos respicientibus submittantur.

Quod ad scripturam pertinet, ex usitata in probatissimis Codicibus scribendi ratione dedimus paullo, caussa, sæculum, prælium : ex analogia sequutus, loquutus, quum : ex etymo. logia cælum, hyems, numus, litus, lacryma, solicitus, cæteri, inprimis, solenne, tropæum; convicium, adparatus, exsilium, exspectare, adferre, exstare , et ejusdem modi cætera. In corruptis pluribus nominibus propriis etymologiam Græcam sequuti sumus, exempli gratia, Thomyris ex Herodoto (Topsupos), quum

alii

varient in Thomyris, Tomeris', Tamyris , Tamiris, Thameris, Tamaris. Contra autem Latinorum sequuti consuetudinem, adspiravimus nomina Hadrias, Hamilcar, Hannibal, Hammon, sine h Græcis pronunciata.

Nil dicendum de additamentis , scilicet Prolegomenis, Prologis, et Indicibus : quæ quidem fere omnia intacta habuimus, nisi quod, de Justino testimonia tum veterum tum recentiorum scriptorum Prolegomenis præmisimus; paucissimas ad Prologos notulas subjecimus; et in Indicibus, quæ Germanice explicaverat Wetzel, Gallice expressimus.

Sed longiore te præfatione moramur, optime Lector : quamquam tamen in ipso statim operis limine de propositi nostri ratione te admonitum voluimus. Si quid ergo bene de Justino meriti simus, benigne interpreteris; si quid mendosum mancumve reliquimus , ignoscere velis, eruditissime Lector, qua nos decet modestia , rogamus. Scribebam Parisiis, mense martio,

MDCCCXXIII.

N. E. L.

Not. Inter codices ex quibus Wetzelianum textum recensuimus notandus est unus Thuanæus Regiæ Bibliothecæ : quem MS. optimæ notæ fuisse testatur Jac. Gronovius ad Arrianum lib. II cap. 2, de Exped. Alex. not.

[ocr errors]

TESTIMONIA ET JUDICIA,*

LATINE ET GALLICE SCRIPTA.

TESTIMONIA VETERUM SCRIPTORUM,

LATINO SERMONE CONSCRIPTA.

HIERONYMUS,

PRO OE MIO IN DANIELEM.

Ad intelligendas autem extremas partes Danielis multiplex Græcorum historia necessaria est , etc. præcipueque nostri Livii, et Pompeii Trogi, et Justini, qui omnem extremæ visionis narrant historiam ; et post Alexandrum, usque ad Cæsarem Augustum, Syriæ et Ægypti , id est , Seleuci et Antiochi, et Ptolemæorum bella describunt.

AUGUSTINUS,

DE CIVITATE DEI , LIB. IV, CAP. VI. Justinus qui Græcam, vel potius peregrinam , Trogum Pompeium sequutus, non Latine tantum

• Ex iis quæ hic referuntur de auctores de Trogo Pompeio sinul, Justino testimoniis plura iterum et de epitomatore Justino testimoinfra occurrunt Proleg. cap. 1, ubi nia conjunguntur. Sic et in his quæ veterum scriptorum de Trogo Pom- de Justino præcipue referuntur, peio fragmenta judiciaque collegit de Trogo etiam sæpius agitur in Wetzel : quia scilicet, apud multos

excessu. ED.

« PreviousContinue »