Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Illud secundùm mentem Aristotelis Ridiculum dicitur, quod turpe est, sed minimè injuriosum. Duplex enim distinguit turpitudinis genus; aliud quod patienti dolorem affert, spectanti misericordiam; aliud quod patienti pudorem, audientibus risum præbet. Prioris generis sunt, inquit, verbera, cædes, egestas, cæcitas et similia, Posterioris est, ridicula facies, qualis fuit Thersitæ.

Consonat Aristoteli Tullius, qui de Ridiculo ità propè loquitur, L. 2. de Orat. Locus autem, et regio quasi Ridiculi turpitudine et deformitate quadam continetur. Hæc enim ridentur vel sola, vel maximè, quæ notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter. Et paulò post: Materies omnis Ridiculorum est in istis vitiis, quæ sunt in vitâ hominum neque carorum, neque calamitosorum, neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque bellè agitata ridentur. Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad jocandum.

Porrò id Comoedia sectatur in moribus, quòd ità risum moveat propter turpitudinem, ut indignationem non excitet, ità pariat delectationem, ut injuriâ neminem afficiat. Quare abstinet illa penitus ab exhibendis gravioribus facinoribus, qualia sunt, odia aspera, conjurationes, maleficia, interneciones, quæ perturbandis animis nata sunt; sed ex servorum fraudibus, senum avaritiâ, aliisque ludicris ejusmodi rebus ridendi locum captat. Hinc maledicentiæ, probris, protervæ dicacitati parcit : urbanas verò facetias, lepidos sales et liberales jocos adhibet.

ex rebus

Igitur Ridiculum Comoediae proprium partin quæ ridendæ proponuntur, partim ex jocis ac salibus, quibus res illæ pertractantur, exsurgit.

In rebus virtus gemina requiritur: Verisimilitudo et Admirabilitas. Verisimilitudo quidem; nam quæ fidem omnem superant, ut sunt aliena prorsùs à moribus, ita nec afficiunt animos, nec erudire possunt. Admirabilitas verò; quia quod vulgare est, nec admirationem facit, nec str mulat risum cordatis saltem ac sapientibus viris.

Porrò Admirabilitas consistit primò in casibus inopinatis, in rerum fortunæque conversionibus, non quæ gravissimas, ut in Tragoediâ, perturbationes excitent, sed quæ tamen affectus cieant ob res leviores: putà, vel doloris ob amissam pecuniam, ob retusas artes; vel lætitiæ ob delusum senem, ob compotem voti sententiam, et similia. Hoc enim in Comoediis adhibendum temperamentum est, ut neque extumescant ad Tragicam celsitudinem, neque ad Histrionicam scurilitatem abjiciantur. Secundò, Admirabilitas oritur ex personarum indole, quæ ficta sit ad jucunditatem, et nativam morum imaginem exhibeat.

Quòd spectat ad sales et jocos, ex quibus. Ridiculum nascitur,. videndum, qui servari modus debeat. Nam joci non infra Soccum; seria non usque ad Cothurnum, inquit Apuleius.

Proindè duplex est distinguendum joci genus: Alterum elegans, facetum, urbanum atque liberale. Alterum scurrile, petulans, flagitiosum ac Mimicum.

Elegans jocus dicitur, qui in verborum concinnitate, dictorum excogitatione ingeniosâ, gestûs conformatione consistit..

Facetus, qui sic risus ac sales aucupatur, ut

cum lepore gratiam ac modestia significationem præseferat.

Urbanus, qui cum hilaritate vultus et vocis suavitate conjungitur.

...Liberalis, quem præferre virum probum et liberaliter educatum non dedeceat..

Contra scurrilis ille jocus est, qui sine causâ risum captat.

Petulans, qui genus verborum scurrile, abjectum et minimè ingenuum usurpat.

Flagitiosus, qui mordet cum contumeliâ minùs honesta loquitur, in obscoena prorumpit Mimicus, qui ea impudenter imitatur, quæ vel à Religione, vel à ratione ipsâ abhorreant. Priores joci in pretio sunt, et à Comoediâ ultrò admittuntur; posteriores usurpandi nunquam, sed ad pistrinum damnandi.

Atque ob eam rem ab Horatio damnatur Plautus; qui universo populo cum placere mallet, quàm paucis bonis, liberiores plerumque jocos, frigidos et obscoenos sales suis in Fabulis adhibuit. Sic enim de eo loquitur in Arte Poet.

At nostri proâvi Plautinos et numeros,, et
Laudavere sales, nimiùm patienter utrumque
Ne dicam stultè mirati; si modò ego et vos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto.

Contrà Terentius, qui studebat gratiosus esse apud Scipiones, Furios et similes, à quibus etiam in scribendo adjuvari dicebatur, abstinuit magis à frigidis, et ab obscoenis temperavit.

Rursus partitur jocos Tullius in eos quifin Re, qui in Verbo, qui in utroque ponuntur. Jocus est in Re, cùm res ipsa per se jocum movet, ut si quis aversis vestigiis obambulet; in Verbo, cùm perit jocus, si verbum tollitur; talis cujus

dam jocus in malè olentem, qui ad ipsum venerat. Video me à te non conveniri, sed circumveniri. In Re simul et in Verbo, Ridiculum est illud Neronianum de furace 'servo, quem solum esse diceret, cui dominihil erat occlusum. In jocis qui solo Verbo continentur, oritur Ridiculum ex parodiis, cùm res dicta seriò ridiculum in sensum detorquetur. Ità quod dixerat Eschylus, Domina quinquaginta Nereidum puellarum, dixit Aristophanes de Anguilla, maxima natu quinquaginta Copaidum virginum.

Fit etiam jocus ex ambiguitate Verbi, quòd geminam significationem patiatur. Ità Martialis ludit in Posthumum, qui unguentorum delicias curiosiùs affectabat.

Posthume, non benè olet, qui benè semper olet.

Valet pariter ad festivitatem apud populum, cum præter expectationem idem de eodem dicitur. Habet multa ejusmodi Plautus ; ut in Capt. Prol.

[ocr errors]

1.

Hos quos videtis stare captivos duos

Illi qui adstant, hi stant ambo, non sedent.

In Curcul. Act. 1. Sc. 3.

Quoi homini Dii sunt propitii, ei non iratos puto.

In Stich. Act. 1. Sc. 2...

E malis multis, malum quod minimum, id minimum est malum.

Verùm joci illi, si frequentiùs usurpentur, leporem amittunt, et fiunt frigidi.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Nihil adjiciendum videtur ad ea quæ dicta sunt de Moribus, cùm de Tragoediâ ageremus; nisi servandam esse in Comoediâ eandem cautionem, quam in Tragoediâ adhibendam esse præscripsimus: nimirùm, ut mores personarum ingenio, ætáti, conditioni, affectibus accommodentur; adeòque id agant et loquantur singuli, qui inducuntur in quod ætati suæ officiis et vitæ consuetudini maximè conveniat. Id igitur curabit Comoedia Scriptor, ut Senes prudentes, suspiciosi, laudatores sui temporis, queruli, mínimorum castigatores, avari repræsententur; Juvenes cupidi, præcipites, prodigi, voluptatum amatores; Servi versipelles, subdoli, nugis, fraudibus, furtis inservientes.

scenam

Quòd spectat ad Dictionem, discrepare debet ab eâ quam Tragœdia usurpat. 'Neque enim inquit Quintilianus, (L. 10. c. 1.) Comœdia in Cothurnos assurgit, nec contrà Tragedia Socco ingreditur. Hoc est, dictio Comica non est grandis aut sublimis, ut Tragica; sed magnificentiæ expers, humilis, mediocri ornatu contenta, popularis, è medio sumpta, utpotè quæ eorum loquendi modum imitatur, quorum personas exhibet, Imo parum admodum distat ab oratione solutâ, nisi quòd metro vincta est. Hinc Cicero (in Orat. Perf.) Itaque video visum esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi absit à versu, tamen quòd incitatius feratur, et clarissimis verborum luminibus utatur, potiùs Poema putandum, quùm Comicorum Poetarum, apud quos, nisi quòd ver

« PreviousContinue »