Page images
PDF
EPUB

TIRKYBA

PRÆFATIO.

ARS hæc Bibliothecæ nostræ Posterior Poesim et quæ ad eam pertinent, sedulò pertractat. Præceptis illa continetur et Exemplis, quibus in uno quoque Poematum genere erudiri studiosa Juventutis solertia, et in eandem instituendam Magistrorum ipsorum labor possit adjuvari.

Postulat Primùm instituti à nobis ordinis ratio, ut, quemadmodùm Priori Bibliothecæ nostræ Volumini, quod Orationes præsertim complectitur, Rhetoricam præfiximus, quæ Oratoriæ Artis Præceptiones et exempla traderet, ita Posterius hoc Volumen, quod Carminibus continetur totum, præcedat Poetica, quæ Poeticæ facultatis Leges suis pariter Exemplis instructas præscribat. Quam verò secuti sumus in Rhetoricâ scribendâ rationem, hanc in exarandâ Poeticâ tenebimus ; ut, quæ Poesim generatim et universe spectant; suntque Poëmatis omnibus communia, præterittamus ultrò; quia hæc ipsa apud Aristotelem; Horatium, et recentiores benè multos fasius. agitata nihil desiderandum ulteriùs relinquunt. Quod autem speciatim ac definitè de uno quoque Poemate disputatur, id, quoniam officii nostri rationem potissimùm attinet, breviter præstare conabimur.

Igitur hoc proponimus nobis in Poeticâ, ut claram exploratamque uniuscujusque Poematis notionem atque intelligentiam afferamus primùm; deindè scrutemur partes singulas, quibus illa Poemata componuntur. Tùm exactas ab Aristotele cæterisque rerum istarum præstantissimis Scriptoribus subjiciamus regulas, et iisdem

Tom. II.

A

utendi feliciter viam ac modum ostendamus. Denique veteres Poëtas tam Græcos, quàm Latinos, qui in vario scribendi genere excelluerunt, suo quemque ordine designabimus. Eorumdem patriam, ætatem, scripta, et nostrum de singulis, ex eruditorum Criticorum mente, judicium proferemus.

Diversa Poematum genera, quæ Poeseos nomine censentur, ad hæc solent revocari: Heroïcum scilicet, Tragicum, Pastorale, Didacticum, Elegiacum, Satiricum, Lyricum, Epigraphicum: de quibus ità seorsim dicemus, ut in Capita totidem distributa tractentur.

Præcipuum in hoc posteriore Bibliothecæ nostræ Volumine locum occupat Heroïcorum Carminum Liber, quibus commissam olim institutioni nostræ Juventutem ad Poesim informabamus. Non sunt illa quidem operæ longioris Pocmata; at neque prolixiora esse eadem decuit, quæ scribendi modum rationemque traderent. Nam monere id obiter velim, nulla re stimulari magis juniorum Poetarum industriam, quàm si in argumento brevi versentur, et novam singulos in dies Carminis materiai elaborandam habeant; quibus si continuam. rerum earumdem seriem tractandam offeras, nauseam procul dubio atque fastidium paris. Equidem scio, undè crescit Discipulorum satietas, indè Magistrorum laborem imminui; neque tam operosum esse quiddam, dictare Poema longius, quod habeas ad manum, quam recentis quotidiè opusculi fieri artificem. Verùm an tanto labor ille computandus in loco, qui natam ad Litteras indolem pro➡ moveat, aut esse quidquam potest homini officiorum suorum amanti, quàm rei benè gesta conscientia jucundius?

1

Quæ porrò proponimus exercendæ juventuti Carmina suum tam sacris, quàm profanis Litteris argumentum debent. Neque enim vel in istis Exercitationibus oblatum identidem ingenerandæ teneris animis Religionis locum par est præterire. Est in Testamento veteri pariter ac novo, est `cùm in Græcâ tùm in Romanâ historiâ, estin Fabulâ nativæ Poeseos fons inexhaustus, qui scienter ac sedulò rimantibus deesse nunquàm possit. Adjecimus non pauca meræ fictionis opuscula, quæ cudendis proprio marte Poematibus sic Poetam erudiant, ut aliena terere vestigia ultrò abstineat.

Non in solis versibus heroïcis probatur Poetarum solertia. Reliqua quamvis inferioris cujusdam ordinis meritò censeantur, non tamen decet quemquam Poetica artis studiosum in iis aut intelligendis, aut tractandis hospitem ac peregrinum videri. Cui malo ut iremus obviàm, non habuimus satis de quocumque Carminum genere in Poëticâ nostrâ disserere, nisi specimen eorumdem aliquod hic ederemus.

Nec prætermitti à nobis Fabula aut Epigramma debuere. Fabulam non commendat majestas quædam ac vis enthea, quæ Poetas facit. Únam sibi amoenitatem nativumque leporem vindicat, et cæteris Poeseos virtutibus ultrò caret. Quare adornata ritè Fabula non est tam opus sublimis ac vividæ mentis, quàm benignioris ingenii, cui præest Natura dux, cujus sensus ac vocem ità temperat ac regit, ut sentire Naturam ipsam credas ac loqui. Pauci fuere ab Augusti temporibus Latini Fabularum Scriptores, qui leporem Fabulæ ingenuum attigerint. Cujus ego si quam videri possim adumbrasse imaginem, nihil me collocate in scribendis Fabulis operæ poeniteat.

Non tam ardui res laboris est Epigramma. Nam cùm brevis illius Poematis vis ac gratia in fortuito ingenii partu sit posita, vel ex conflictu aut ambiguitate verborum exsurgat, nemo est tam adversis Musis natus, qui obviam operis ejusmodi laudem ambire confidenter non possit. Tamen momenti levis haberi non debet isthæc exercitatio, quæ juvenilem acuit industriam, ingenii igniculos excutit, incendit animos, et meditandi patientes facit, adeò fallit laborem injecta spes gloriolæ, quam excogitatum aut dictum acutè quidpiam auctori suo pepererit. Unus in eâ re vitandus diligenter scopulus, ne sentiendi et acutè dicendi prurigo mala præscriptos Epigrammati fines excedat, quos ultrà ne ferendum quidem acumen est. Hoc monendi tantò cautiùs statim à pueris quicumque humaniores Litteras capessunt, quod apud plerosque nemo ingeniosus audiat, nisi qui leves istas ar gutias in omni scribendi genere consectetur.

« PreviousContinue »