Page images
PDF
EPUB

CARMEN SAECULARE.

CARMEN SAECULARE.

P

HOEBE silvarumque potens Diana lucidum caeli decus, o colendi semper et culti, date quae precamur tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus
virgines lectas puerosque castos
dis, quibus septem placuere colles
dicere carmen.

alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas aliusque et idem nasceris, possis nihil urbe Roma visere maius.

rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, sive tu Lucina probas vocari seu Genitalis :

K

ΤΟ

diva, producas subolem, Patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis prolisque novae feraci
lege marita,

certus undenos deciens per annos orbis ut cantus referatque ludos ter die claro totiensque grata nocte frequentis.

vosque veraces cecinisse, Parcae,
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servet, bona iam peractis
iungite fata.

fertilis frugum pecorisque tellus spicea donet Cererem corona; nutriant fetus et aquae salubres et Iovis aurae.

condito mitis placidusque telo supplices audi pueros, Apollo; siderum regina bicornis audi, Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus, Iliaeque litus Etruscum tenuere turmae, iussa pars mutare lares et urbem

sospite cursu,

cui per ardentem sine fraude Troiam castus Aeneas patriae superstes

liberum munivit iter, daturus

plura relictis :

20

30

40

50

60

di, probos mores docili iuventae,
di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
et decus omne;

quaeque vos bobus veneratur albis clarus Anchisae Venerisque sanguis, impetret, bellante prior, iacentem lenis in hostem.

iam mari terraque manus potentis
Medus Albanasque timet securis,
iam Scythae responsa petunt, superbi
nuper, et Indi.

iam Fides et Pax et Honos Pudorque
priscus et neglecta redire Virtus
audet, apparetque beata pleno
Copia cornu.

augur et fulgente decorus arcu

Phoebus acceptusque novem Camenis,
qui salutari levat arte fessos
corporis artus,

si Palatinas videt aequus aras,

remque Romanam Latiumque felix

alterum in lustrum meliusque semper prorogat aevum.

quaeque Aventinum tenet Algidumque
quindecim Diana preces virorum
curat et votis puerorum amicas

applicat auris.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »