Page images
PDF
EPUB

ut recte animadvertunt Bachovius ad tit. Inst. de Fideicommiss. hered. §. ult. et Boehmerus Diss. eadem c. 1. §. 10. Sane in Digestis numquam exiguntur testes, imo alia omnia elucent ex L. 8. §. 2. D. de Jure codicill. et L. 89. pr. D. de Legat. II. Quin nec in codicillis ab intestato necessarios visos esse testes, erudite probat laudatissimus Boehmerus Diss. ead. c. 1. §. 23. p. 22.

§. 16.

Jus novum sensim introductum.

Sed et hanc antiqui juris simplicitatem sensim pervertit sequentium Imperatorum voμo✈ɛoía. Hac permissum, ut codicilli etiam nuncupatione, sine ulla scriptura, fierent: L. 13. C. de SS. Eccles. L. 3. pr. C. de Bon. libert. Id quod tamen codicillorum ab indole plane abhorret ). Hinc ex eo tempore etiam testibus opus visum est, quos in codicillis ab intestato primum exegit Constantinus M. vel, ut alii malunt, Constantius t): L. 1. C. Theod. de Testam. et codicill. Postea Theodosius vulgo dicitur generatim in omnibus codicillis testes desiderasse ob L. ult. §. ult. C. de Codicill. "). Sed jam Jacobus Gothofredus animadvertit, comma ultimum illius legis non esse Theodosii, verum a Triboniano adsutum, quod etiam ex L.7.

s) Caeterum jam Ulpianus meminit fideicommissi sine scriptura pronuntiati, L. 5. §. 1. D. de re jud. Quid? quod nutu etiam relinqui poterat fideicommissum, L. 21. pr. de leg. III. Verumtamen nihil impedit, quo minus' utrumque, et dictum et factum, in ipso testandi actu explicandum fuisse dicamus. Id quod innuere videtur Diocletianus imp. ita verba faciens: Et sinc scriptura, immo etiam nutu fideicommissum relinqui posse adhibitis testibus, nulla dubitatio est;" L. 22. C. de fideic. Quem quidem locum alii aliter interpretantur. Vid. Boehmer. not. seq. alleg. et Danz de ext. cod. forma p. 15. sq. Mühl.

[ocr errors]
[ocr errors]

t) Vulgo jam Diocletiani tempore testes adhibendos fuisse codicillis, colligunt ex L. 22. C. de Fideicomm. Sed conferatur Boehmerus Diss. ead. c. 1. §. 25. p. 24. (et nota proxime superior s.) Hein.

u) Rem sic habeto. Primum Constantinus (non Constantius) Codicillos, quos quidem testamentum non praecesserit, aliter fieri noluit, nisi septem vel quinque testes intervenerint, i. e. nisi aut praetorii aut civilis testamenti formâ (vid. supra Tit. X. §. 13.) adhibitâ. Quo ita constituto, inter codicillos, quos in futurum non confirmaverat testator, et solenne testamentum, nihil quidem qua externam formam superfuit differentiae; at internorum ratione vetus jus et aliquanto post retentum est, hoc pacto, ut in codicillis nec verbis civilibus s. directis opus esset, nec heredis institutione, quae aliter nisi verbis solennibus, adeoque codicillis fieri plane nequivit, non magis, quam exheredatio (Gaj. II. §. 173). Ex quo autem omnino in ultimis voluntatibus verborum formularumque obser

C. Theod. de Testam. et codicill. clarissime patet. An testes etiam in codicillis, testamento confirmatis exegerit Justinianus, adhuc sub judice lis est. Plerique adfirmant ob L. 28. §. 1. C. de Testam. L. ult. C. de Codicillis: sed non contemnendis rationibus id negat laudatus Boehmerus Diss. ead. c. 1. §. 27. sq. p. 26. sq.

vatio insuper haberi coepit, tum vero conspirantibus et legibus et moribus, civilis et praetorii testamenti solennitas in unam coaluit formam, necessarium visum fuit, ne prorsus confunderetur codicillorum et testamentorum jus, formae differentiam statuere, qua codicilli internoscerentur a testamentis. Idque perfecit Justinianus L. 8. §. 3. C. de Codicillis, non plane atque aperte, verum misere interpolando Theodosianae constitutionis clausulam, quae a Visigothis omissa, et nostris demum temporibus reperta, nunc in novissima Theodosiani codicis editione legitur; vid. L. 7. Th. C. de testam. et codic. p. 368. sqq. corp. jur. Rom. antejustin. Bonn. Cf. et Danz comm. laud. Mühl.

6

JO. GOTTL. HEINECCII JC.

ANTIQUITATUM ROMANARUM

JURISPRUDENTIAM ILLUSTRANTIUM

SYNTAGMA

SECUNDUM ORDINEM INSTITUTIONUM JUSTINIANI.

PARS II.

[ocr errors][ocr errors]

LIB. III. TIT. I.

DE

HEREDITATIBUS, QUAE AB INTESTATO
DEFERUNTUR *).

Quam libera et lata fuerit Romanorum de facultatibus suis disponendi potestas, ex iis, quae adhuc dicta a nobis sunt, satis intelligitur. Si quis vero eo arbitrio non esset usus: bona devolvebantur ad proximas necessitudines, eaequae HEREDITATES vocabantur LEGITIMAE: L. 1. 2. 3. D. de Petit. heredit. L. 1. §. 8. D. ad SCtum Tertull. nec non HEREDITATES INTESTATORUM: Auct. Collat. Legg. Mosaic. et Roman. c. 16. Quum ergo antiquum succedendi ordinem totum immutarint leges recentiores, et maxime Novella CXVIII: operae pretium facturi videbimur, si antiquitates Romanas hic rimemur paullo adcuratius.

§. 1.

Primi omnium succedebant heredes sui.

Veteres Romani in successione intestatorum non id agebant, ut heredes essent, quos defunctus reliquis cariores habuisse videretur, (quod principium postea Justiniano placuit) sed ut facultates penes familiam manerent, nec ad alias gentes pervenirent. Itaque non alios ad intestatorum hereditatem vocabant, quam qui ejusdem essent gentis et familiae: V. A. Bynkershoek Observatt. II. 1. Et hinc est, quod hujusmodi hereditates REDIRE dicerentur: Terentius Andria Act. IV. SC. 5. v. 4.

Ejus morte ea ad me lege REdierunt bona.

REDI

Ad quae verba adposite Donatus: Hic jus tractavit, dicendo: RediERUNT, quia in familiam redeunt, si non est heres de proximo, aut ex testamento. Primo omnium vero intestatorum hereditas deferebatur

a) Quir. Glieb. Schacher Diss. Spec. historiae jur. civ. vicissitudines successionis ab intestato apud Romanos exponens. Lips. 1762. 4. Christ. Fr. Glück Hermeneut. system. Erörterung der Lehre von der Intestaterbfolye nach den Grundsätzen des ältern und neuern Röm. Rechts. 1) Erlang. 1803. 2) auct. et emend. ib. 1822. 8. Haub. Add. C. F. Rosshirt Einleit. in das Erbrecht u. Darst, des ganzen Intestaterbrechts. Landsh. 1831. Mühl.

« PreviousContinue »