Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

eventus, quippe qui sublevaret summam frumenti molestissimamque inopiam: pro his praeclaris meritis in summam incurrit Marii invidiam. Plut. Sulla IV. Quo quid cogitari potest injustius et ingenuo homine indignius! At laudis gloriaeque coeptum iter ulterius etiam persequi Sulla animo constituit. Itaque quoniam bellicam suam laudem suffecturam confidebat ad majores magistratus impetrandos, praeturam ita petiit, ut meritis illam suis quasi deberi existimaret. Longe res secus cecidit; repulsam tulit. Quem casum aequo et forti, sicut decet hominem constantem et excelsa praeditum indole, tulit animo: non desperavit de feliciori votorum successu; multo prudentius et solertius rem denuo aggrediendam esse censuit. Quo factum est, ut, quum secundo peteret praeturam, res optatum haberet exitum.

Ita autem fieri solet, ut, cum semel offensio suscepta fuerit animo, nisi mox cum altero in gratiam redieris, acerbior usque in dies futura, in manifestam denique exardescat flammam. Hoc pertinuit in Marium et Sullam, quorum inimicitia eo etiam perniciosior reipublicae exsistere debebat, eoque latius serpere, quod utriusque utrinque amici et fautores in mali societatem abirent. Ut rem

brevi praecidam, seditio fuisset exorta, nisi inimicitiarum apertam flammam aliud quoddam nec profecto tenuius distulisset malum, cfr. Plut. Sulla VI. Excitatum enim est jam pridem tumescens bellum sociale, quod cum Floro III, 18 malim vocare civile. Hoc aliorum omnium absorpsit privatas inimicitias, in summum Romam adduxit periculum, et multa

uno tempore et adversus Mithridatem et contra Fimbriam bellum gerere sese non potuisse. Quid enim futurum fuisset, si alter cum altero in gratiam rediisset, uterque autem consociatis et conjunctis copiis facultatibusque in se hostis exstitisset? Fimbriae quam injeci mentionem me admonet, ut ne plane silentio praetereundum esse existimem urbanarum rerum, dum Sulla in Graecia versabatur et in Asia, miserrimam conditionem. Vixdum enim urbi Romae Sulla valedixerat, ut adversus Mithridatem proficisceretur, quum exsisteret Cinna gravissimus inimicus, ad ejusque accederet confestim acta subvertenda saluberrima. Quid autem magis incusemus oportet, temeritatemne hominis, an improbitatem atque perfidiam? Etenim Cinnam Sulla constituerat consulem, eumque hoc beneficio sibi satis obstrinxisse arbitratus erat: Cinna autem ipse in Capitolium deorum sese contulerat sanctissimum domicilium, ibique jurejurando gravi interposito affirmarat, Sullae sese in omne tempus propitium mansurum esse. Quid? Deorum adeo imprecatus fuit sibi vindictam, si violasset jusjurandum. Scilicet turpiter abusus est deorum ipsorum praesentia, ut Sullam eo magis confirmaret, eumque eo ita securius posset decipere atque circumvenire. Ille igitur impatiens morae, quum decessisset Sulla ex urbe, hujus acta infringere conatus est, et perniciosissimas tulit leges. Urbe, uti par erat, optimi cujusque labore expulsus, ad exercitum qui erat circa Nolam sese contulit, hunc pollicitationibus suum reddidit, Marium ejusque filium, scilicet ne splendidis carerent nominibus conatus nefarii, de exsilio revocavit, et patriae bellum intulit.

praeprimis Marium atque Sulpitium, urbe exturbare studuerit? Quid dignum hic istis tragoediis? Scilicet sedit Sullae alta mente reposta injuria. Res urbanas quum primum ordinasset et, ne tale quid in posterum fieri posset, prospexisset et cavisset, gnaviter festinavit adversus Mithridatem. Jam incidimus in eam vitae partem, quam quomodo satis efferas laudibus, sane possis dubitare. Etenim exiguis copiis Mithridatis duces ita debellavit, ut paucissimae maximorum exercituum restarent reliquiae, eoque denique deduxit Mithridatem, ut pacem ille quovis modo pangendam putaret. Nil attinet ut, quae leviter adumbraverim, ea magis elaborare coner. Enimvero nonnisi praecipuos me oportet delibare locos, unde exsistat quaedam et viri et ipsius vitae notitia. Ex Plutarcho omnia accuratiora et uberiora haurias, qui, quod ad vitae attinet vicissitudines, rem cum pulviseulo exhausit, imo multus fuit in portentis omnibus atque prodigiis cum singulari studio pulcre enarrandis. Utinam potius placuisset reipublicae nobis depingere formam qualem dictator constituit. De hae autem altum obtinuit silentium! Si quis ita succenseat Sullae, ut dicat, graviter quidem illum in Mithridatem animadvertisse videri (cfr. Plut. S. 22. Vell. Pat. II, 23), at hunc Romanorum hostem acerbissimum et omnium maxime metuendum, quippe qui omnes per Asiam eives Romanos uno die trucidandos curasset (Plut. S. 24. Vell. Pat. II, 18), plane fuisse delendum et omni vel levissima terrae particula privandum : is respiciat quod ipse Sulla militibus suis, qui eodem nomine sibi irascerentur, fertur respondisse, nimirum

[ocr errors]

uno tempore et adversus Mithridatem et contra Fimbriam bellum gerere sese non potuisse. Quid enim futurum fuisset, si alter cum altero in gratiam rediisset, uterque autem consociatis et conjunctis copiis facultatibusque in se hostis exstitisset? Fimbriae quam injeci mentionem me admonet, ut ne plane silentio praetereundum esse existimem urbanarum rerum, dum Sulla in Graecia versabatur et in Asia, miserrimam conditionem. Vixdum enim urbi Romae Sulla valedixerat, ut adversus Mithridatem proficisceretur, quum exsisteret Cinna gravissimus inimicus, ad ejusque accederet confestim acta subvertenda saluberrima. Quid autem magis incusemus oportet, temeritatemne hominis, an improbitatem atque perfidiam? Etenim Cinnam Sulla constituerat consulem, eumque hoc beneficio sibi satis obstrinxisse arbitratus erat: Cinna autem ipse in Capitolium deorum sese contulerat sanctissimum domicilium, ibique jurejurando gravi interposito affirmarat, Sullae sese in omne tempus propitium mansurum esse. Quid? Deorum adeo imprecatus fuit sibi vindictam, si violasset jusjurandum. Scilicet turpiter abusus est deorum ipsorum praesentia, ut Sullam eo magis confirmaret, eumque eo ita securius posset decipere atque circumvenire. Ille igitur impatiens morae, quum decessisset Sulla ex urbe, hujus acta infringere conatus est, et perniciosissimas tulit leges. Urbe, uti par erat, optimi cujusque labore expulsus, ad exercitum qui erat circa Nolam sese contulit, hunc pollicitationibus suum reddidit, Marium ejusque filium, scilicet ne splendidis carerent nominibus conatus nefarii, de exsilio revocavit, et patriae bellum intulit.

Urbem denique illi introiverunt, statim, uti narrat Flor. III, 21, ad principum caedem signo dato, aliquanto saevius, quam aut in Punica, aut in Cimbrica urbe saevitur: decus senatorii ordinis interiit (cfr. Phil. Cs. or. in fragg. Sall. §. 11. Cic. or. II post redit. c. 15. pro Sext. c. 36. Vell. Pat. II, 22). Quid autem dicamus de popularibus partibus? Ad excusandum Sullam equidem nil profero, qui post ferro et igni populares illas partes delendas exstirpandasque censuit: hoc dico, quemque inflammari debere summa justissimaque ira, cum respexerit nefandas illas caedes, quas perpetravere illo tempore Marius, Cinna, alii. Quid? In ipsos Sullae maxime saeviere amicos, ipsius adeo aedes villasque vastarunt incendió; vix ejus uxor Metella, liberique vix illorum elapsi fuerant saevitiam atque crudelitatem: ceterum ita ad ipsum confugerant nobiles, ut senatus paene totus apud se confluxisse videretur. cfr. Vell. Pat. II, 23. Plut. Sulla 22. Praeterea Valerius Flaccus consul ab inimicis constitutus, eique Asia provincia sorte obvenerat. Hunc autem non tam contra Mithridatem, quam adversus se propius accedere cum exercitu, bene perspexit Sulla, indeque non in mediocres sese redactum sensit angustias. At fortunam nullo tempore non habuit fautricem nimirum Flaccum interemit Fimbria; hic autem, quum suos ad Sullam frequentes transire milites, se ipsum contra videret deseri, mortem sibi conscivit. Non immerito eo maxime nomine. laudavit Sullam Vell. Pat. II, 24 quod, cum Italiam Romamque per triennium fere ab adversariis videret teneri, ante tamen hostem vincendum quam.

« PreviousContinue »