Page images
PDF
EPUB

stituunt, adeoque religionem sacerdotesque eligunt, quibus sese tutentur. Quod nobili huic non contigit regi, contigit Servio Tullio, qui illi rex succederet: advenas illos constituit, ordinavit, novaque formavit Comitia, quibus omnes promiscue interessent, quicunque romanae civitati essent adscripti. Serv. Tullius vero quum advenas illos vel Alba Longa vel aliunde Romam adscitos cives reddere, jura illis concedere eosque vellet participare reipublicae administrandae, cavendum profecto illi erat, ne patricii, quod imperii gubernacula non amplius soli tenerent, nimis aegre ferrent et ad novarum rerum studium inclinarent: plebeji homines contra ne nimia et subita quidem libertate exsultantes iidem rerum quietum turbarent statum. Itaque fecit, ut major certe civitatis regundae pars maneret penes patricios, partem tamen aliquam plebi traderet, qua nitentes recteque utentes sensim paullatimque possent digni exsistere, qui majorem adipiscerentur in rempublicam regendam potestatem. Omnes itaque cives primum inseruit in tribus (толixàç illas quidem, quum Romuli fuissent yevinaí cfr. Dion. Hal. IV, 14), quarum constituit triginta; deinde comitiorum inprimis causa in assiduos et capite censos omnes descripsit. Quorum illi non multum abfuit quin perferrent omnia in comitiis centuriatis, eorumque rursus locupletissimi majorem aliis habuere vim ad ea, quae ipsi vellent, impetranda. Quo factum est, ut patricii, qui iidem fuerunt plerumque ditissimi, si rem ad verum exigere vellent, acquiescere in Servii Tullii rebus, quibus civitatem constituit novis: plebeji vero, qui antea prorsus nihil fuissent, nunc

sibi possent congratulari, quod cives facti nonnihil valerent in rempublicam administrandam. Utrorumque ratio, et plebejorum et patriciorum, apparet ex Comitiorum centuriatorum interna, ut ita dicam, ratione. Quae tamen quum in promptu sit omnibus, nec ego nova me admodum multa in medium prolaturum esse sperem, silentio rem praeteribo. Illud duntaxat teneamus, ex centuriarum, quae civium fuere partes quarumque multo plures constituere locupletes, suffragiis omnia in his comitiis, quae inde appellabantur centuriata, discerni atque dijudicari fuisse solita: quum antea in Comitiis curiatis ea haberentur rata, quae curiae vellent singulae, in quibus tamen omnes, qui tum fuere soli cives, patricii, eodem fere jure continerentur. Liv. I, 43. Ea omnis in civitatem moderandam potestas, qua gaudebant antea curiata, nunc in centuriata translata est comitia. At vero illa ne manserint prima Romanorum comitia, maximeque fuerint attenuata: minime tamen omni in rempublicam nudata fuere vi; contra gravia quaedam, certe ad tempus aliquod, sibi servavere jura. Quae magis magisque deinceps sunt accisa, ita, ut nihil nisi umbra quaedam antiquorum remaneret Comitiorum curiatorum. Nec mirari oportet, cur non prorsus fuerint denique sublata, cum illa nec potestas, nec auctoritas remanserit. Enimvero Romani summa amplexari solebant veneratione ea, quae ad antiquissimum pertinere videbantur tempus et ad deorum immortalium religionem (Hüllm. Grundy. p. 166). Sed, quae fuerint illa jura, par est breviter depingere. Primum igitur illud sibi reservasse dicuntur Patricii jus, ut in his curiatis

[ocr errors]
[ocr errors]

Comitiis de iis judicium ferrent, qui ordinis sui jura infringere vel attentare essent conati. Quod tamen jus equidem comitiis nec certo denegaverim, nec vero etiam illis fuisse vere juraverim. Nam primum omnino desunt clara exempla; deinde licet tria illa, quae proferantur, satis clare diserteque rem suppeditarint, ipsam tamen ego valde demiror exemplorum penuriam, quum tamen talis judicii opportunitas saepenumero in istis cum plebe contentionibus adfuisse videatur. Alterum fuit jus, certius illud quidem et minus dubitationi obnoxium, quo Magistratus, qui jam centuriatis facti essent comitiis, hic vel confirmarentur vel etiam repudiarentur, simulque lege, curiata quae dicitur, exornarentur. Quod satis testatur Cic. de leg. agr. II, 10, classico loco, difficili autem explicatu, ubi v. c. haec leguntur : iterum de iisdem judicabatur, ut esset reprehendendi potestas, si populum beneficii sui poeniteret." vel ita: Rullus lege curiata decemviros ornat e. e." Res illustrat quoque historiola ap. Liv. XXVI, 19, ubi sane populum beneficii sui poenitere coepisset; contigit tamen Publ. Cornelio Scipioni, XXIV annorum juveni, legem curiatam adsequi. Curiata comitia Liv. illo loco praeter consuetudinem vocat concionem : advocata concione ita disseruit et paullo post:,, tantumque imperium permisit" efr. Hüllm. Grundv. p. 147 et 148. Quod vel confirmandi, vel quibus jam aliis comitiis magistratus demandatus fuit (jam hoc inauditum et plane novo more, uti curiata lege magistratus detur, qui nullis comitiis ante sit datus Cic. de leg. agr, II, 10.), illum ipsum denegandi

[ocr errors]
[ocr errors]

99

99

arbitrium, etiam si non prorsus obsoleverit, tamen perraro usurpatum esse, pro vero confirmaverim. cfr. Cic. ad div. I, 9 extr. ad Qu. frat. III, 2. Acquieverunt in eo, ut, quicunque Consules Praetoresve creati essent, eos lege curiata ornarent, scilicet ut auspicia illi ipsi habere possent. Magistratus hinc optimo jure seu optima lege creati (Cic. Phil. V, 16), curiata vero comitia tantum auspiciorum causa remansisse dicuntur (Cic. 1. 1. c. 11). Hinc Liv. XXI, 65; XXII, 1: Consulem inauspicato factum : quod enim illi justum imperium, quod auspicium esse? nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profecto in externo ea solo nova atque integra concipere posse." Nec vero obliviscendum est, illam legem curiatam belli gerundi potestatem inprimis suppeditare debuisse: quod in causa est, cur Liv. V, 52 Comitia curiata dicat ea, quae rem militarem contineant.

[ocr errors]

[ocr errors]

Verum ne illud ad me pertineat, in commemorandis Romanorum comitiis longe me et modum excessisse, et hujus praefatiunculae finem consiliumque neglexisse, transeam statim ad comitiorum tertium genus depingendum, quod, quamquam tempore posterius, dignitate vero, auctoritate atque in rempublicam administrandam potestate paene alia superavit. Dico Comitia tributa, ab exiguis tamen quae profiscebantur primordiis. Quae enim singularum tribuum rusticarum curatoribus (Varro de 1. 1. V pag. 74 ed. Bip.) assignavit Servius Tullius officia (cfr. Dion. Hal. IV pag. 220 Sylb.), ut scirent agrestium, qui in unum eundemq. pagum contributi essent, nomina et ex quibus se alerent praediis :

tum ut, quotiens opus esset, rusticos ad arma vocarent aut tributa exigerent e. c., in eo crediderim deprehendi debere Comitiorum tributorum incunabula. cfr. Schulze Com. p. 55. Quod tamen si qui sunt qui in dubium vocent, ego profecto haud ambitiosius retinere velim. Plebi, quae primum per Servium Tullium in civitatem recepta erat, aliqua certe in rempublicam concedebatur vis; longe vero major remansit penes patricios, qui, quod reipublicae gubernacula non amplius soli tenerent, illud jam satis aegre ferrent. Fortassis id ipsum Servius prospexit tempus, quo centuriata comitia haud suffectura essent: ipse vero vix aliter rem instituere, nec plebei majora concedere poterat jura. Deinceps, quum magis magisque plebeji sese efferent, ipsi etiam efflagitabant Comitia talia, in quibus, quid ipsi vellent, ratum haberi posset. Votorum patricii plebem fecerunt ipsi compotem: illorum enim immani crudelitate factum, ut secederet plebs, a civitate romana prorsus sese vellet sejungere, nec prius regrederetur, quam jura sibi a patriciis concederentur, quibus ab alterius ordinis sese possent tutari injuriis. Ita tribuța comitia sunt enata: quomodo enim potuissent tribuni singulis auxilium ferre, nisi licuisset iis diem dicere coram tributis comitiis, qui injurias in plebem conferrent? Praeterea id, quod opus est, facilius inveniunt homines summo incitati rerum discrimine: plebeji nisi eo tempore, quo cum patriciis de reditu paciscerentur, mentionem injecissent Comitiorum tributorum, nunquam posthac illud facturos fuisse pro vero affirmarim. Jure suo plebs quo uteretur, tempus aucupata est:

« PreviousContinue »