Page images
PDF
EPUB

atque facultates aliqua ex parte amputarentur atque circumciderentur. Tribuni itaque plebis, et ipsi abrepti corruptis illis moribus qui grassabantur, potestate sua, qua majores usi fuerant ad reipublicae commoda tuenda, turpiter abutebantur; leges quotidie migrabant, iisque sese accingebant, qui, nefario imperii studio flagrantes, reipublicae formam evertere conarentur. Num igitur Sulla male fecit, qui ad maximam certe partem tolleret tribunorum, quae abusui nimis videretur esse obnoxia, potestatem; ne cum ipsi novas res molirentur, tum maxime evaderent aliorum ministri atque satellites ad quaeque prava perpetranda? Recte Sulla rerum prospexit seriem atque eventum: Caesari postea et Octaviano subministrabant trib. pl. omnium rerum arbitrium, civitatisque ex ipsorum maxime voluntate regendae potestatem. Primus autem fuit Marius, qui tribunis pl. tam nefarie abuteretur. Socium sibi comparavit L. Appulejum Saturninum trib. pl. ad ea, quae vellet, omnia efficienda. cfr. Cic. pro C. Rabir. c. VII, VIII, IX. At vero accuratius aliquanto hoc pertractemus, ut inde, quid tribuni plebis esse possint, perspiciatur, ut praeterea Sullam bene patriae prospexisse videri intelligamus, qui, ne tanta afferre possent in futurum tempus reipublicae detrimenta, tribunos ad inferiorem adduceret conditionem. Accinxit igitur sibi Saturninum trib. pl. Marius

1) quum quartum ambiret Consulatum, ejusque ope factum est, ut votorum fieret compos cfr. Plut. Mar. XIV Μετίοντων δὲ πολλῶν καὶ ἀγαθῶν τὴν ὑπατείαν, Λούκιος Σατορνίνος, ὁ μάλιστα τῶν

[ocr errors]

δημάρχων άγων τὸ πλῆθος, ὑπὸ τοῦ Μαρίου τεθε ραπευμένος, ἐδημηγόρει, κελεύων ἐκεῖνον ὑπατον aipɛiodai. cfr. Liv. Ep. 1. LXVII: Quartum consulatum dissimulanter captans consecutus est.“

[ocr errors]

2) Quum Metellum Numidicum, cui maxime fuit infensus, in exsilium vellet mittere: nam ille videbatur pravis suis inceptis in perpetuum offecturus propter constantiam, gravitatem, morum integrita

Res quomodo gesta fuerit, invenies in App. de b. c. 1. I, c. 50. Oros. hist. V, 17. 17. Subsequente anno Marius septimum Consul cum Glaucia praetore et Saturnino trib. pl. conspiravit Metellum Numidicum in exsilium quacunque vi agere. Plut.

Mar. 28, 29.

[ocr errors]

3) Cum prohibere vellet quominus Metellus in patriam restitueretur: Publ. Furium trib. pl. in suas traxit partes, qui rem redderet irritam. cfr. Plut. Mar. Δόγματος δ ̓ εἰσφερομένου Μέτελλον ἀπὸ τῆς φυγῆς ἀνακαλεῖσθαι, πολλὰ καὶ διὰ λόγων καὶ di koyar páry v Evavτideis. cfr. Oros. V, 47. Cato et Pompejus rogationem de reditu Metelli Numidici promulgarunt, quae ne perferretur, Marii Consulis et Furii trib. pl. factionib. intercessum est.

Nihil fuit tam sanctum, legibus nihil ita sancitum, quin hujuscemodi homines scelestissimo modo violarent atque contaminarent. Omnes migrarunt leges, majorum instituta sustulerunt. In memoriam revocemus illam de trib. pl. legem sacratam. cfr. Fest. s. v. sacer mons, et supra. cfr. Dion. Hal. VI, 89. Hoc primum teneamus. Praeterea in more majorum fuit positum, ut, si quid tribuni pl. perferre vellent, omnes consentirent. Jam enim

[ocr errors]

unius tribuni intercessione res sublata est. Quod aperte dicit Liv. II, 44. Porro legibus fuit cautum, ne quis civem Rom. virgis caederet, ne indicta causa de eo supplicium sumeret. Audiamus Cic. pro C. Rabir. c. 4:,, Porcia lex virgas ab omnium civium Rom. corpore amovit. Porcia lex libertatem civium lictori eripuit. C. Gracchus legem tulit, ne de capite civium Rom. injussu vestro judicaretur."

Quid autem? Omnes has leges Saturninus om: nino non respexit; primum tribuno pl. trucidando facinus commisit maxime nefarium. Quum enim nihil magis in votis haberet, quam ut secundum crearetur tribunus pl., sese autem ipsum in Comitiis non creatum videret, tanto furore in A. Annium, qui decimus exstiterat trib. pl., abreptus est, ut in illum palam faceret impetum, seseque innocentissimi civis caede pollueret, Val. Max. IX, 7, 3. Liv. Ep. 1. 69. Flor. III, 16. Oros. V, 17.

Rogationem tulerat de agris in Africa plebi dividendis. Cum in suffragia ire vellent Quirites, intercessit collega Baebius; hunc statim Saturninus a Rostris lapidibus depelli curavit, cfr. Aurel. Vict. de v. i. 73.

Cum Consularia haberentur Comitia, Saturninus socium suum atque satellitem S. Glauciam Consulem creari voluit. Spe vero frustratus est. C. Memmius Cs. factus est. Itaque a suo more declinandum esse non statuit, in Memmium impetum fecit, eumque in conspectu populi trucidavit. Cic, in Cat. IV, 2.

Quid vero plura etiam colligam exempla? Credo elucere, hoc tempore, quo mores jam erant depra

[ocr errors][ocr errors]

con

vatissimi, hominumque desidiosorum summa fluxerat Romam copia, nec tribunatum retinuisse veterem integritatem. Nunc tribunitia potestas ea facta est, unde, ut Phil. Cs. in orat. in fragg. Sall. dixit, omnes accenderentur discórdiae. At vero quid ex illis omnibus, quae jam protuli, ad Sullam? Recte illum fecisse videri, qui quietam rerum conditionem perturbandi, summa imis miscendi adimeret tribunis plebis et occasionem et opportunitatem. igitur fecisse Sullam, omnes crediderim mecum consentire debere: sin secus, morosi illi atque difficiles homines excusationi certe, desumtae illi quidem ex imbecillitate humanae naturae et pravitate, locum concedant. Nonne enim illud historia probat, nec Sullam solummodo ipsum, sed etiam propinquos amicosque vehementer a tribunis plebis seditiosis et lacessitos et vexatos fuisse?

Recte

[ocr errors]

De tribunatu haec sufficiant ad Sullae acta intelligenda. Nunc quam instituit Sulla, conferemus cum ea, quae antea fuit rerum forma atque conditione; itaque deducendo facile poterimus illud intelligere, quid reliqui summa fiat. Scribendi tamen eam servemus rationem, ut inverso ordine singula perpendamus, ideoque primum de senatorio tribunorum ordine dicamus. Ad antiquam rerum, quam restituisse Sulla putandus est, conditionem ita deinceps perveniemus. Ita credo fiet, ut uno veluti obtutu novum Sullae tribunatum possimus perlustrare,

CAPUT II.

De ea tribunatus conditione, cujus auctor fuit Sulla.

§. 1.

Quid innovasse videatur in senatoriis tribunorum plebis juribus. cfr. §. V.

[ocr errors]
[ocr errors]

Senatoria etiam tribunorum jura magna fuisse atque praeclara, ex §. V. perspicuum esse puto. Quid autem statuamus de legislatore Sulla? Relicta illa fuisse, cuinam probabile esse poterit? Quod infra, quoad ejus fieri poterit, probabo, illud liceat jam hic pro vero affirmare: Omnia sustulit Sulla, nil paene reliquit." Quo mihi minus ulla hic restet dubitatio, eo me magis oportuit mirari quid illud esset, quod Appianus narrasse perhiberetur: nimirum lege Sullam sanxisse, ne cui tribunatum petere liceret, nisi jam antea fuisset Senator. Appiani autem haec sunt verba: I, 100:,,nai ovx & xw σαφῶς εἰπεῖν, εἰ Σύλλας αὐτὴν, καθὰ νῦν ἐστιν, εἰς τὴν βουλὴν ἀπὸ τοῦ δήμου μετήνεγκεν. Videmus Appianum non contendere, ad Sullam esse referendum hunc, qui suo tempore viguerit, morem; nonnisi conjecturae ille locum concessit. Consensit cum Appiano Lipsius in Electis II, 15, eique talem tribuerunt viri docti et dignitatem et auctoritatem, tali eum cum reverentia sunt prosecuti, ut nec superioribus, quae praeterfluxerunt a Lipsio inde saeculis, nec hoc nostro erudito aevo dubitaret quisquam de illius conjecturae veritate. Pro vero itaque primum habuit Appiani sententiam doctissimus omnium vir Pighius. Post illum omnes dein

66

« PreviousContinue »