Page images
PDF
EPUB

99

duxerit, cum studio et industria enumerem, vix laborandum esse videtur. Quid enim? Omnes propemodum Samnites deleti atque exstincti sunt, omnes fere idcirco urbes pristinis suis privatae incolis. Vastationem factam esse miserrimam testatur Strabo 1. V pag. 271 Basil. 1671 his verbis: Ceterum hac tempestate omnino sunt confecti, cum ab aliis, tum postremo a Sulla et proscriptionibus institutis non ante finem fecit, quam, quidquid Samnitici erat nominis, aut occidisset aut Italia ejecisset." Itaque multae urbes, cum Samnitium quae antea fuissent, tum quibus aliis maxime fuit infensus, quoniam omnibus nudatae essent incolis, sub hasta venierunt. Omnium splendidissima municipia, quibus hoc infortunium acciderit, exempli loco haec Flor. III, 21 affert: Spoletium, Interamnium, Praeneste, Florentiam. Aliae urbes, quarum nominatim Flor. affert 1. 1. Sulmonem, videntur esse plane excisae, agrique vacui relicti, quos impudentissime pauci sibi vindicarunt (Cic. de leg. agr. II, §. 12). Samnii miserrimam lugemus conditionem: nec Etruria in meliori multo versabatur causa, quandoquidem, sicut memoriae prodidit Sall. in Catil. c. XVIII (cfr. Plut. Cie. XIV), Sullae dominatione agros bonaque omnia amiserat." Addo quod nonnisi de Volaterris (Cic. pro domo c. 30) et de Arretio Cicero refert (pro Caecina e. 33), civitatem Etruriae urbibus fuisse ademtam. cfr. or. Lepid. in fragg. Sall. §. 6 Orelli.

At vero quum non frustra videretur Sigonius expiscatus esse illarum coloniarum per scriptores

antiquos longe lateque dispersa vestigia, quo deduxisset Sulla, in quasnam sive Etruriae sive Latii sive Campaniae urbes: quid invenerit doctissimus vir, hic placet, ne omnino male aliquid deesse judicetur, breviter adumbrare. Obviae autem fuere in veteribus scriptoribus hae primum

Etruriae

urbes, militibus a Sulla dictatore concessae : Faesulae. Cic. or. in Catil. III, 6. Arretium. Cic. pro L. Murena XXIV. Cortona. Dion. Hal. I, p. 20 et 21:,, Groton vero cum diu retinuisset veterem formam, non multo ante nostram aetatem et cives mutavit et nomen, Cortona vocata et facta Romanorum colonia."

Volaterrae. Liv. Ep. 1. LXXXIX Cic. pro domo 30. ad Attic. I, 19. Epp. XIII, 4.

Latii hae:

Praeneste. cfr. Cic. de leg. agr. II, 28. in Catil. I, 3 §. 8.

Bovillae. De qua colonia ita loquitur Frontinus: Bovillae lege Sullana est circumductum. iter populo non debetur: agrum ejus ex occupatione milites tenuerunt in sortem.

Ceterum sicut Etruriam, ita Latium quoque ad magnam partem civitate per Sullam fuisse exutum, aperte indicat Lepid. in or. ad pop. Rom. §. 6 his verbis:,,Sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites, mercedem scelerum." Tum

Campaniae

urbium haec apparent vestigia :

Nola. cfr. Front., qui scribit agrum Nolanum Sullae militibus fuisse assignatum.

[ocr errors]

Suessula. Idem testis Frontin. his verbis: Suessula, oppidum muro ductum, lege Sullana deducta; iter populo non debetur, ager ejus veteranis militibus Sullanis in jugeribus est adsignatus.“

Pompeji. Cic. pro Sulla c. XXI.

Capua. cfr. Front. Plin. Cic. de leg. agr. II, 34.

Quaenam autem fuit ista immanis Sullae crudelitas, qua urbium incolas vel plane deleret, vel suis bonis agrisque omnibus privaret et exueret? Ecquid acerbius poterit cogitari, quam patriis et avitis bonis cedere, eaque relinquere debere militibus coactum omni armorum vi? Atrox illud, quod vere fuit, facinus neminem non gravissime commovebit; at ne arbitremur, Sullam soli indulsisse animi crudelitati, nec prius fuisse provocatum et omni ratione lacessitum! Sicut omnium ejus actorum facile apparet causa, ita nec hic ut longe illam circumspiciamus opus est. In propatulo est

Sullam

1) inimicos poenis afficere Romaeque tandem aliquando pacem reddere voluisse. Nimirum Cinnae Mariique partibus socii sese adjunxerant Romani, illos omni modo adjuverant atque sustentarant. Cujus quae intercedebat inter utrosque necessitudinis amicitiaeque causam aperit Vell. Pat.

1

[ocr errors]

II, 20 his verbis: Cum ita civitas Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives, ne potentia eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangerent, plusque possent recepti in beneficium, quam auctores beneficii: Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus

est.❝

1

A Cinnae Mariique igitur victoria maxime dependere rati, utrum ipsi aliquando votorum fierent compotes an non, enixe pro popularium partium propugnarunt studiis. Quid? Num unquam socii quieturi videbantur, nisi in nisi in omnes XXXV tribus, quod tamen ad ipsam civitatis Romanae valebat perniciem atque interitum, vere dividerentur? Praeterea hoc tenendum est, socios eo fuisse in Romanos plerumque animo, ut quaevis precarentur illis mala adeoque civitatis exitium. cfr. Plut. Sulla c. 29: Σαυνίτας καὶ Λευκανοὺς, τὰ ἔχθιστα τῇ Ῥώμη · φύλα e. c. De Samnitibus hoc vere dici posse, in exemplo est Pontius Telesinus Samnitium dux. Ad portam Collinam in ipso adspectu urbis Romae tali dimicavit cum Sulla successu, ut victoriam reportaturus videretur. Hunc igitur animo prospiciens laetum casum ordines sui exercitus circumvolans laetabundus hanc emisit vocem, quam Vell. Pat. II, 27 memoriae prodidit:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Adesse Romanis ultimum diem, eruendam delendamque urbem; nunquam defuturos raptores Italicae libertatis lupos, nisi silva, in quam refugere solerent, esset excisa." Quid? Nonne habuit Sulla, cur graviter vindicandos censeret illos socios, qui non multo ante ad summum adduxissent Romam discrimen et periculum? Quum incusarent

[ocr errors]

multi ejus crudelitatem, qua Samnites persequeretur, respondit, ut testatur Strabo 1. 1.: experientia sese edoctum, neminem quemquam Romanorum quieturum, quamdiu Samnites inter se cohaererent. At non solum socios voluit afficere poenis, qui favissent Marii partibus;

[ocr errors]

2) voluit beneficia conferre in suos milites. Quod aperte indicat App. I, 96. Aliquanto profecto hic prudentius, quam Lepidus in or. ad pop., qui insipienter ita locutus est ad confirmandos atque erigendos plebis animos:,,Itaque maximam mihi fiduciam parit victor exercitus quum relegati in paludes et silvas, contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellexerint." Quasi vero Sullae magis interfuisset, milites sibi infensos, quam quavis ratione reddere propitios! Colonias autem militares maxime eam ob causam deduxit,

3) ut istis militibus sua sustentarentur facilius acta. Quod bene idem indicat App, 1. 1., testatur Phil. Consul. in fragg. Sall., ubi ejus exstat ad senatum oratio, qui contra Lepidi exercitum Sullanos milites evocandos esse censet. Dicit enim ita §. 11:,, Adest novus exercitus, ad hoc coloniae veterum militum.“ Et per deos immortales, Sullam milites sui gestabant in sinu amplexuque (cfr. Plut. Sulla 27), nec unquam illa desiit benivolentia, quá ducem prosequerentur. Quid? Imo Sullae mortui pie recolebant memoriam, ejusque ad exsequias celebrandas tali confluebant studio Romam ex lon

« PreviousContinue »