Page images
PDF
EPUB

contra multa et turpia ejus animo adhaesisse vitia, quis negaverit? Vitam libidinibus voluptatibusque deditam, ejus crudelitatem iracundiamque, illius superstitionem anilem quis non abominatus fuerit? At laude sua ne fraudetur. Magnus fuit dux, adeoque strenuus atque fortis miles, qui bellicae virtutis exhibuisset praeclara exempla (cfr. Plut. S. 24). Porro rebus agendis ita fuit ad vitae supremum quasi spiritum intentus, ut decimo ante mortem suam die scriberet leges, quibus studeret consulere commoditatibus urbis Puteoli, quae civium discordia et quo invicem sese persequerentur odio in diversas divulsa erat partes. cfr. Plut. 37. Secundo autem ante mortem die vicesimum secundum confecit commentariorum librum, quibus vitae et aevi sui conscripserat historiam. Plutarcho suppeditatam fuisse copiam, illos inspiciendi et, quae sibi apta viderentur, inde hauriendi, sane jure meritoque possumus credere (cfr. c. 6, 14, 17, 23, 27, 37. Plut. Mar. 25, 35. Cic. de divin. I, 33): at nobis illos fata inviderunt. Quantam autem ita fecimus jacturam!

De rerum publicarum admirabili ejus scientia quid praedicem? Ipsae ejus leges, quibus reipublicae consuluit, jam per se, vel me tacente, loquuntur. Nunc, quantum licebit per virium imbecillitatem, acta et omnem quam constituit civitatis formam, accuratissime et ita describam, ut nil omnino deesse videatur. Quoniam autem id maxime studuit, ut plebis frangeret nimiam potentiam, eam contra restitueret, qua floruisset senatus ante aliquot saecula : de tribunis plebis, quos mirum quantum depressit, et

[ocr errors]

T

de comitiorum infelici prius agam sorte: laetiorem deinde, quae per Sullum facta est, describam senatus conditionem. Cui utrique commentationis parti subjungam eam, qua magistratuum rationem mutatam ab illo fuisse docebo. Ita cognita et perspecta reipublicae cujus auctor erat constitutione, de iis disseram rebus, quibus actis suis diuturnitatem studuerit conciliare.

LIBER I.
DEPOPULO.

PARS I.

DE TRIBUNAT U.

CAPUT I.

De tribunatus magna, quae tempore procedente

exstiterit, potestate.

S. I.

Tribunatus primordia quod non prorsus negligenda nec silentio mihi praetermittenda esse putem, id ne mirentur Viri Docti! Quo me enim defendam non longe circumspiciam oportet exemplum. Licebit Cornelii Sisennae pro meis usurpare haec verba: ,,Literis gesta iccirco continentia mandavimus, ne vellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus." Haec Sisenna, cfr. Gell. N. A. XII, 15. Ruhnk. ad Vell. Pat. II, 9. At gravius aliquanto in eo positum est argumentum, quod, quo melius illa perspexeris priora, eo tibi clarius elucescet tribunatus forma atque conditio, quam Sulla dictator constituit. Quid potissimum in causa fùerit, cur primum creati sint tribuni plebis, bene illustrabit

belli gerendi ratio. Non in more positum fuit, ut milites, dum bellabant, a civitate sustentarentur, aut armis instruerentur. Minime vero! sese ipse sustentabat miles, armis instruebat. Regibus exactis quum in continuis diuturnisque bellis plebeji versarentur, quum idcirco nec agros colere, nec messem facere possent, quid mirum, si temporis decursu aere alieno ita obrueretur plebes, ut fere desperata esset ejus conditio? Praeterea legibus summa in debitores concessa fuit creditoribus potestas, adeo ut, qui solvere nequiret, eum in vincula possent deducere, eoque pro servo uti. Crudeles illi Patricii, genere mirum quantum nobilitateque superbientes, turpiter illo jure usi sunt. Hinc Liv. II, 23 plebejos homines ita fecit loquentes:,,se, foris pro libertate et imperio dimicantes, domi a civibus captos esse et oppressos; tutioremque in bello, quam in pace, inter hostes, quam inter cives libertatem plebis esse." Quid factum sit, cum ex summa aeris alieni magnitudine, tum maxime ex nefaria, qua patricii creditores saevierint in plebejos debitores, crudelitate, inter omnes constat. Quum igitur patres agerent cum plebe, ut in civitatem rediret, et novae, quod fortasse amplexa fuerat, condendae urbis relinqueret consilium, nonne vero perquam simile est, reditus conditiones vel inprimis constitisse et in diminuendo, quo obruta fuit, aere alieno, et in corrigendis levandisque iis legibus, quibus creditoribus in servitutem debitores concederentur? Hoc sine dubio caput fuit foederis inter utrumque ordinem icti. Verum quantopere a consulibus, et in universum a senatu patriciisque vexata fuisset plebs,

Haec duplex fuit
Ab injuriis

haud in oblivionem illi abierat. causa tribunorum plebis creandorum. vel Consulum (Cic. de rep. II, 33. Liv. II, 35) vel magistratuum aliorum vel in universum Patriciorum defendere debebant singulos plebejos, quibus idcirco auxilio esse dicuntur (Liv. II, 33, 35. Dion. Hal. VII, 30 Bondea Liv. III, 9). Arcebant

igitur injurias quae coram fierent, impedibantque quominus, uti fere solitum erat, plebeji a patriciis acerbe vexarentur (Gell. XIII, 12. Dion. H. VI, 87 οἵτινες μὲν ἄλλου οὐδενὸς ἔσονται κύριοι, τοῖς δ ̓ ἀδικουμένοις ή κατιςχυομένοις τῶν δημοτῶν βοηθή oovo). Hoc voluit Plut. in Catone Utic. indicare cum diceret: Valuit jus tribunitiae potestatis magis ad impediendum quam ad agendum.“ Verum perspexit plebs male, sibi suisque commodis fore consultum, si tribuni nonnisi haberent injurias prohibendi jus, praesertim quum parvulus esset primum illorum numerus. (Duos enim fuisse persuasit mihi Cic. pro Corn. p. 1047 de rep. II, 54. Laur. Lydus de magist. I, 38.) Nisi enim deterrerentur patricii ab injuriis faciendis, semper illorum libidini superbiaeque plebs esse debebat obnoxia. Prudenter itaque egit, cum hanc quoque proponeret reditus conditionem, scilicet ut sibi liceret in tributis comitiis judicium ferre de patriciorum eis, qui viderentur turpiter infregisse singulorum jura, foedeque plebejum quendam vexasse, in eumque insolenter superbiisse. Plebem vere sibi comparasse praeclarum hoc jus quis neget, qui consideraverit illius temporis civitatisque rationem, quique perpenderit diligenter jus prehensionis, quod tribuni habuisse dicuntur?

« PreviousContinue »