Page images
PDF
EPUB

LIBER III.

DE MAGISTRATIBU S.

Omnis deliberatio consultatioque quum frustra instituta esse videatur, nisi aut ipse efficias, aut certe per alios efficiendum cures, quidquid ratum denique habueris; quum praeterea omnis populus vix jussa ipse sua possit ad finem perducere : hinc apparet constitui debere singulos, quibus rerum gerendarum cura sit demandata. Magistratibus igitur opus est: sine quorum prudentia ac diligentia esse civitas non potest: quorumque descriptione omnis reipublicae moderatio continetur. Cic. de legg. III, 2 §. 5. Quoniam autem haec optima haberi debeat civitatis ratio, qua, quidquid reipublicae futurum sit salubre atque conducibile, continuo exitum suum habeat, quidquid perniciosum noxiumque, omni modo arceatur atque prohibeatur: duplex inde efficitur lex in magistratibus constituendis. Altera, ut magistratus, quid exigat aut muneris ratio, aut civitatis commodum, quae in omne futurum tempus suprema esto lex, omnibus satisfacere possint officiis: altera, ne unquam pericula minitentur civium libertati, legumque auctoritati. Illud Romani bene providerant, hoc non item. Quo quidem tempore

sicut reliqui omnes cives, ita etiam magistratus insignes fuere morum integritate innocentiaque, eo tempore legum floruit sanctitas et incolumis illibataque remansit. Sed quum primum mores in pejus coepissent verti, tunc magistratus deflexerunt a probitate et abutebantur potestate sua legibus concessa. Marium aliosque multos plane neglexisse leges, jam supra subinde exposui. Amplius autem quod dicam, non est. Recte Cicero magistratus appellat legum ministros: (pro Cluent. c. 53) quas ne in posterum migrarent, Sulla voluit prohibere. Ex hoc igitur consilio probo atque laudabili legum, quae ad magistratus pertinent, longe majorem explicare poteris partem. Quae supersunt aliae, inde enatae, quod ingenti officiorum multitudini magistratuum numerus jam non amplius sufficere posse videretur. De utrisque legibus jam sequitur ut exponendum sit. Primum autem agam de praetoribus ac quaestoribus, quorum majorem reddidit numerum: his deinceps subjungam alias ad coërcendos cohibendosque magistratus conscriptas leges,

CAPUT I.

De ampliato magistratuum numero.
§. 1.

De praetoribus.

Plebes romana, cujus virilem constantiam virtutemque satis mirari non possumus, ad propositum libertatis finem continuo pergens conatu, jam eo

pervenerat, ut consulatus sibi auderet petere societatem. Patricii frustra obnixi; plebi tandem concessum de consule plebejo (Liv. VI, 42). At vero nobilitas jacturam, quam fecerat, haud aequo tulit animo; contra resarcire omni modo illam studuit. Hoc praeturae fuit principium et fons: hunc enim, ut narrat Liv. VII, 1, patricii quaesivere honorem pro concesso plebi altero consulatu. Quid? Nonne bene hoc respondet cum patriciorum pertinaciae, qua nullo tempore non resisterent plebi, eamque ad summam et miserrimam servitutem conarentur adstringere, tum calliditati doloque malo, quo nonnisi ita cederent plebi, ut sibi hanc alteramve paciscerentur nundinarenturque muneris particulam? Itaque constanter suam servarunt patricii rationem: consulatui, quem sibi solis non amplius poterant vindicare e, demserunt jurisdictionem nomenque illud, quod consulibus judicibus proprium fuisse videtur (nam Livii verba non ita sunt clara atque perspicua, ut certo de re existimare ausim. cfr. III, 55. Hoc dictum esse volo contra Hüllm. Grdverf. §. 27. pag. 367), et utrumque transtulerunt in novum aliquem, quo patricii solummodo fungerentur, magistratum. Livius quid referat de praeturae origine, satis videri congruere cum usitata illa patriciisque jam diu usurpata ratione, quisque facile concedet: tamen Pomponius paullulum Livio refragatur. Qui quum ipse non videatur hallucinari, ita Livio fidem habeamus, ut nec Pomponium erravisse putemus. Verba enim ejus haec sunt de orig. ac success. magistr. c. XIII. §. 17 ed. Ruperti:,, Quumque conşules avocarentur bellis finitimis, neque esset qui

1

in civitate jus reddere posset: factum est, ut praetor quoque crearetur, qui urbanus appellatus est, quod in urbe jus redderet." Primum igitur hunc praetorem originem suam debere et patriciorum callido consilio et vero urgenti necessitati, jam apparere puto. Juris dicundi autem non amplius videbatur unus posse respondere officio, propter hominum quotidie Romam confluentium multitudinem atque frequentiam. Factum idcirco, ut praetori illi adderetur collega eique demandaretur negotium, ut inter cives peregrinosque jus diceret. Juvat Pomponii Jurisconsulti, quoniam ea historiarum pars aetatem non tulit, qua Liv., sicut ex Epitome 1. XIX licet colligere, rem tractasse putandus est: juvat igitur Pomponii hic afferre testimonium. Verba haec sunt: Post aliquot deinde annos non sufficiente eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in civitatem veniret, creatus est et alius praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos jus dicebat, cfr. c. XIV. §. 28. Rup. Male Hüllm. (Grdverf. §. 27 pag. 371) contendit consulem, donec hic praetor peregrinus crearetur, functum jurisdictione inter cives peregrinosque, praetore contra urbano cum illa jurisdictione nihil rei fuisse. Vero fuit, et vehementer sese erravisse, hic, quem modo attuli ex Pomponii Enchiridio, locus poterit viro persuadere doctissimo. Hoc tamen obiter attigisse sat est. Rursum succurrit Pomponius c. XIIX, §. 32 mancis mutilisque Liviani operis exemplis: refert enim, capta Sicilia (Cic in Verr. Act, II. Lib. II. c. 1), mox Sardinia (frustra nititur Ruperti, ut vulgatam apud

Pomponium lectionem: ,, Capta deinde Sardinia, mox Sicilia“ tueatur) praetorum numerum ampliatum esse, ut essent quatuor. Liv. Ep. 1. XX. Duo deinde alii praetores additi sunt, crescentibus jam, sicut Liv. refert XXXII. 27, provinciis et latius patescente imperio. Nimirum tune primum Hispaniam Romani imperio suo injunxerant eamque in duas provincias, ulteriorem citerioremque diviserant (Liv. XXXII, 28). At vero quid in causa fuit, cur tam arcte cohaererent provinciae cum praetoribus? quot enim constituerentur provinciae, tot videmus esse creatos praetores. Scilicet Romae nonnisi duo ita magistratus sui anno remansere, ut jurisdictioni quisque suae, sorte sibi quae obtigerat, praeesset. Quatuor autem reliqui proficiscebantur in provincias, quas easdem solebant revocare ad sortem, ibique per magistratus sui annum jus dicebant (Liv. XXXII, 28. XXII, 35), populorum conventus obibant, socios tutabantur, tributum cogebant, vectigalia exigebant. cfr. Pigh. Ann. ad a. u. CCCXXXVII tom. I pag. 267. Instabat huic rerum conditioni commutatio, nec levis illa quidem, L. Censorino et M. Manlio Css. Jam jam enim veterum Romanorum disciplina lababat; evanuit vitae integritas atque innocentia. Itaque hoc ipso anno DCV u, c. exstitit L. Calpurnius Piso tribun. pl. quaestionemque repetundarum perpetuam primus instituit, quam Cic. in div. in Q. Caecil. c. 20 dixit sociorum atque amicorum populi Rom. patronam, c. 15 legem socialem. cfr. de off. II, 21. ed. Bei. in Verr. IV, 25. Praeterea quaestio quoque de peculatu, de majestate.

« PreviousContinue »