Page images
PDF
EPUB

[ocr errors]

turum tempus stabilisse, C. Gracchi inquam popularitas haud sufficere visa est turbulentis, qui mox exstitere, tribunis plebis. Nemini quidem unquam probo viro bonoque civi non contemnendi illi atque exsecrandi videbantur: sed infima plebis faex illis adstipulabatur, et uterque, quantum in ipso positum fuit, id effecit, ut labefactaretur legum sanctitas atque religio. Unum dico quid enim multa in re satis clara et exemplorum copia comprobata? Sulpicium Rufum, cujus lege inexplebilis honorum Marii fames, sicut Flor. testatur III, 21, decretam Sullae provinciam dicitur sollicitasse. cfr. Vell. Pat. II, 18. Bene igitur fecisse videtur Sulla, qui, ne in posterum tale quid fieret, maxime prospiceret. Jam enim ad Sullam perveni dictatorem, civitatisque legislatorem. Quum autem illa ipsa lex Sempronia de provinciis non adversaretur senatui, sed sanctissimi hujus consilii confirmaret potius atque amplificaret et auctoritatem et in rempublicam potestatem, ita tamen, ut ne nimis eveheretur supra reliquas populi partes: quid in causa fuisset, cur illi dictator manus afferret? Nec profecto illam Gracchi tentavit legem, potius restituit rursus, et cujus memoria paene esset obliterata, eam animis mentibusque hominum infigendam curavit. Quod vere Sullam spectasse atque instituisse, non minimum illud est argumentum, quod in sequenti historia, Sulla jam diu mortuo, utraque tamen lex, et Sempronia et Cornelia, promiscue commemoratur. Semproniam igitur legem viguisse postea, nec Ciceronis aevo, quo ille in republica maxime floreret, fuisse sublatam, quem fugiat, qui

quae supra in medium protuli scriptorum testimonia satis bene perspexerit atque animo reputaverit?

Quamquam idcirco hic supersedendum esse videtur exemplis colligendis, locos tamen, qui Corneliae legis faciunt mentionem, afferam necesse est. Qui, quid potissimum sibi voluerit dictatoris lex, explicandi suppeditabunt materiem. Est autem gravissimum Cic. in epp. ad Lentulum I, 9 testimonium circa fin., cujus haec exstant verba:,,Appius Cs. dictitat, sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega provinciam: si lex curiata non esset, se paraturum, tibique successurum. Legem curiatam consuli ferre opus esse, necesse non esse. Se quoniam ex S. C. provinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introiisset." Hunc locum, non

inter eos esse censendum, quos putemus breviter posse delibari et, quae potissimum sit ejus sententia, primis solummodo labris degustari, omnes crediderim mecum consentire debere. Sicut igitur facile illum habebimus gravem aliquem et unicum paene ex hoc genere Corneliae legis nuntium, ita istum probe te esse intellecturum, nisi alia quaedam antea in memoriam revocaveris, vix sperare poteris. Dico primum curiatam legem, ipso illo loco non semel nuncupatam, cujus quae primis temporibus, quae deinceps fuerit ratio conditioque, antea debebit constare. In qua tamen exponenda non est quod diutius inhaeream; jam videor mihi supra accurate rem tractasse: illinc idcirco, quae hic desiderabis, assumes. Nonnisi pauca me oportet adtexere. Cic. de leg. agr. II, 10 prodit:,, Majores de omnibus

magistratibus his vos sententiam ferre voluerunt ut esset reprehendendi potestas, si populum beneficii sui poeniteret." Comprobavere solummodo tempore procedente curiata comitia eos, qui alias creati essent, magistratus: quod subobscure significatum esse arbitror lege illa curiata de imperio (Liv. IX, 38), qua singuli magistratus exornari essent soliti. Qua lege quum indicarent curiata comitia, magistratus recens creatos sibi esse commendatos: tum demum senatus jussit illos sortiri provincias, eosque porro novo exornabat S. C., quo ornamenta et subsidia, ut exercitus magnitudo, stipendium in milites, viaticum in legatos e. c. e. c. (cfr. Sigon. II, 1 pag. 308 Paris. ed.) subministrarentur. Illud probe teneamus, post legem plerumque de imperio latam senatum magistratus jussisse provincias sortiri, eumque tum demum subsidia illa, quae commemoravi, decrevisse. De curiata lege haec sufficiant: tributa autem comitia illo tempore evanuisse prorsus, quippe quae a Sulla dictatore essent sublata, illud, quum antea accuratius docuerim, hic nonnisi uno verbo attinet in memoriam revocavisse. Jam vero quaenam inde exsistit legis Corneliae sententia? Nimirum hoc sancitum fuit, ut, quoniam plebiscito in posterum non posset prorogatio imperii fieri, illius vice fungeretur simplex S. C., quo magistratibus provincia a principio jam esset decreta. Nisi igitur senatus mitteret successorem, ultra annuum spatium, quod quidem legitimum fuit tempus, praeerat imperator provinciae, nec prius deseruit, quam ab alio subsequente vel propraetore vel proconsule avocaretur. Quid autem

[ocr errors]
[ocr errors]

de Appio existimem? Perperam intellexit Corneliam legem, sive ipso illud factum esset imprudente, sive male intelligendo de industria fraudem, qua se tutaretur, quaesiisset! Habuit quidem S. C., sicut fere fuit, primarium; at vero in omne tempus id valuit, quod Cic. dixerat: Comitia curiatá rem militarem continent." Recte! Nemini unquam, nedum Sullae, religioni caeremoniisque admirabiliter dedito (Plut. Sulla c. 29) eisque insuper omnibus rebus, quae ad deorum pertinerent cultum (cfr. Cic. in Rull. II, 10: Curiata comitia tantum auspiciorum causa remanserunt"), nemini unquam in mentem venit, umbram illam curiatorum comitiorum prorsus tollere. Quum igitur jam illud intellectum sit, quemadmodum deceptus fuerit Appius in Cornelia lege intelligenda: quid illud sibi velit ex Appii sententia:,, legem curiatam consuli ferre opus esse, necesse non esse liceat brevi exponere. Quae verba haud facessunt nobis negotium, qui meminerimus, quae subsecuta fuerint curiatam legem. Nempe sicut antea probavi, lege curiata de imperio fultus, primum sortiri jussit senatus eos, qui futuri essent praesides, provincias; deinde subministravit novo S. C. ea, quae vel ad iter vel ad provinciam cum laude populi romani sustentandam opus esse viderentur. Quorum neutrum in se cadere, quoniam curiata lex sibi non lata, senatui autem illam semper constanterque respicienti scrupulus esset injectus, quominus aut juberet Appium cum collega provincias sortiri, aut decerneret subsidia: Appius idcirco neutrum in se cadere sibi persuasit. Hoc indicat, quum utilem quidem videri

esse legem curiatam dixerit, nec tamen omni ex parte necessariam. Alterum illud, nimirum quum deesset lex curiata, haud sibi cum collega provincias licere sortiri, haec indicant verba:,, sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega provinciam : si curiata lex non esset, se paraturum, tibique successurum." Alterum probatur loco in ep. ad Attic. IV, 16 obvio, qui ita audit: ,,Appius sine lege, suo sumpto in Ciliciam cogitat." Jam vero nihil relictum esse arbitror, unde aliquod accedere posset momentum legi Corneliae, qua provinciarum quoque constituendarum tradidit Sulla senatui summum arbitrium. Itaque hic subsistamus. Ceterum corollarii loco placet et Lepidi Consulis et Licinii Macri hic subjungere verba, quae hanc quoque de provinciis innuunt atque significant legem. Or. Lic. Macri trib. pl. ad pl. §. 3:

Ita omnes concessere jam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium, exercitus, regna, provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vestris. Tradidit igitur, ut vidimus, ea prope omnia senatoribus in civitatem administrandam jura, quae, quum dictator esset, sibi vindicasset soli. Ita enim Lepidus consul queritur de Sullae dictatura: (cfr. ejus or. in fragg. Sall. §. 6). „Leges, judicia, aerarium, provinciae, reges penes unum, denique

necis civium et vitae licentia."

« PreviousContinue »