Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Sed jam, quaenam fuerit judiciorum immutatio, tandem aliquando distinctius indicem. Quae autem fuit innovationis causa? Quid erat, cur putarent ii, qui civitatis et conditionem et necessitates cognovissent, haud in posterum suffecturas esse extraordinarias, quae tum fuere, maleficiorum quaestiones? In civitatem nimiae influxerant populorum subjugatorum divitiae; inde luxuries creabatur. Quid dein sequatur, Cic. ita bene rhetorico exponit impetu pro Rosc. Amer. c. 27:,. ex luxuria exstet avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia: inde emnia scelera ac maleficia gignuntur." Recte quidem, uti fata populi romani abunde probaverunt. Jam aderat illud tempus, cujus tanto tenebatur desiderio C. Pontius Samnis. (Cic. de off. II, 21 §. 75). Itaque haud amplius suffecere extraordina riae, in quibus antea acquieverant Romani, quaestiones. Incaluit Roma iis sceleribus, quae prioribus temporibus aut committi omnino non poterant, aut rarissime certe perpetrabantur. Ob summam idcirco causarum publicarum frequentiam, quae jam aderat et magis etiam imminebat, cogitavit primus L. Calpurnius Piso trib. pl. a. u. c. DCIV de judiciis in perpetuum instituendis certisque magistratibus committendis. De re, qualis tum fuit, utilissima vix ulla poterat esse dubitatio; itaque tribunalia, quorum esset in quotidiana inquirere maleficia, constituta, judiciaque, quae hic fierent, quaestionum perpetuarum nomine sunt insignita. cfr. Cic. Brut. 27. de off. II, 21. Hüllm. St. P. 596.

At vero quinam fuerint quaestionum perpetuarum

judices, illud jam meum esse arbitror ut exponam. Hoc nimirum est, quod ad Sullam, qui sicut reipublicae reliquam conditionem, ita etiam judiciorum commutavit rationem, nos possit propius adducere. Ad quemnam igitur antea pertinuere judices ordinem? Ordini senatorio sunt adscribendi. (cfr. Polyb. VI, 13). Nec hoc reprehensioni locum praebet: haud enim primus quisque in senatum recipiebatur, sed optimus quisque: praeterea ii, quorum esset senatores legere, ordinem amplissimum ne polluerent inquinarentque, nullo tempore non enixe curavere. Ne igitur per magnam quandam reipublicae partem senatus laude sua defraudetur! Sed proh dolor! senatorium ordinem pejorem subinde factum esse, larga aderit infra probandi materies. Quum igitur multis variisque respublica obrueretur tempore procedente maleficiis, senatores quoque a vetere illa vitae morumque castimonia atque integritate defecerunt et obnoxios deinceps sese reddidere iis vitiis, quibus laborant tam saepe, qui de aliis cognoscendi habent potestatem. At vero perversissimum hoc esse quis negaverit? (Cic. in Q. Caecil. div. c. 9.) Ut brevi rem succidam, judicum integritas evanuit; contra saepenumero foedissime judices corrumpebantur pecuniis ab iis, qui accusati essent. Haud mirari idcirco nos oportet, bonos viros, cum summae fuerint judiciorum offensiones, cogitasse de illorum commutandorum ratione. C. Gracchus primus pronunciavit, quod jam quisque in intimis mentis concupiverat penetralibus, ad alium ordinem judicia esse transferenda. Effecit quod voluit; judicia senatoribus dempsit, equitibusque tradidit. Sena

tores bene sibi conscii, opprobriis justis largam sese praebuisse materiem, vix quidquam ausi sunt ad Gracchum ab incepto suo deterrendum et ad ea sibi conservanda jura, quibus jam ab antiquissimis inde temporibus fuerant exornati! (App. I, 22). Quocunque autem pedem posueris, ubique tibi objicientur tales difficultates, quibus expedire te vix queas. Quid enim? Quum perhibeatur Gracchus judicia in ordinem transtulisse equestrem

Tacit.

quaenam illa fuere? Num de judiciis solummodo publicis sermo est, de privatis non item? In posterum igitur num judiciorum privatorum iidem remansere judices, ac fuere antea? Deserit me plane veterum scriptorum auctoritas; frustra ego curiosus omnes rimatus [sum. (Vell. Pat. II, 6. Varro de V. pop. rom. apud Non. Marc. p. 454. App. I, 22. Ascon. Ped. p. 95. Melanchth. Liv. Ep. LXX. Ann. XII, 60 e. c. e. c.). Quid vero dicam de recentioribus scriptoribus? Ne digni quidem sunt qui hic respiciantur. Aut enim omnino praeoccupatis indulgent opinionibus et rerum conditionem accurate inquirendi aspernuntur negotium, aut rem difficillimam quasi per transennam praetereuntes leviter tangunt. Quorum unum non possum quin nominatim offeram, dico Reiffium Hist. civil. bellor. I p. 97. Ille, ut apparebit ex mea rerum expositione, admodum leviter hanc historiae partem negligenterque absolvit. Recentiores igitur statuunt ad unum fere omnes, ad privata judicia Gracchi innovationem haudquaquam pertinuisse. At vero quibusnam fulti argumentis, quum apud antiquos scriptores altum sit silentium? Accuratius paullo

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

rem perscrutemur, ut certius tandem aliquid aliquando constituatur. Illud autem tantum non disertis verbis indicasse videor, judiciorum privatorum, qui primum a regibus, dein a praetore darentur, vel recuperatores, vel judicem vel arbitrum fuisse ex ordine senatorio: sed sententiam meam antiquorum scriptorum testimoniis probare consentaneum est. Aperte testatur Dionys. XI, 1 p. 627:,,translato a regibus ad annuos consulatus imperio, inter cetera officia regia juris quoque reddendi provinciam ad eos devenisse: ita ut, de quacunque re orta esset inter cives controversia, illi de jure responderent." Quum autem illo tempore, quod non multo ante XII tabul. leges antegrediebatur, Consules nonnisi patricio genere essent oriundi, non mirum profecto est, illos, si quando non ipsi litem dirimerent, sed vel judices darent, vel arbitrum vel recuperatores, hos sumsisse potissimum ex ordine senatorio? Quod nisi ita fuisset, tribuni plebis haud desideraturi fuissent tanto desiderio scriptas leges, quibus in jure dicundo Consules sese accingerent. Attamen illud XII tabularum legibus non esse commutatum, contra seriori etiam tempore judices ex ordine senatorio fuisse testatur Polyb. VI, 17. Plaut. Rud. III, 4 v. 7. Qui autem factum sit, ut semper fere quiesceret plebs in judicibus senatoriis, id existimare non ausim, quamquam vere ita sese habuisse illi aperte declarant loci. Nec tamen semper ad patricios judices plebem debuisse confugere, te statur tribunorum pl. satis gravis illa quidem juris dictio, testantur judicum quaedam collegia, quae ex plebejis duntaxat, primis certe temporibus, con

stituebantur, dico Centumviros et Decemviros stlitibus judicandis. Illos jam orginem suam ducere a Servio Tullio, admodum probabili Niebuhrius adse, cntus est conjectura. cfr. edit. 3, tom. I, pag. 472 sqq. Decemviros autem stlitibus judicandis ad Decemvirorum formatos esse exemplum, in iisque illorum, qui deinde exstiterant, tyrannorum deprehendi debere vestigia, cum V. D. Zimmern mihi persuasi. cfr. hist. jur. §. 14 fin. Illud liceat addere, vero perquam simile videri, Decemviros illos ei respondisse necessitati plebejorum, qua ex suo corpore judicia constitui tanto opere concupiscerent. De utroque autem judicum plebejorum collegio cfr. Liv. III, 54: sanciendo,,ut, qui tribunis pl., aedilibus, judicibus, decemviris nocuisset, ejus caput Jovi sacrum esset e. c. cfr. Zimmern §. 9, §. 14 fin. Ut vero ex omnibus senatoribus, si quando usus veniret, a praetore vel judex vel arbiter vel recuperatores eligerentur: hoc, quamquam perdiu invaluit, tamen non omni reipublicae tempore constanter observatum fuisse, pro certo equidem affirmaverim. Quo autem tempore primum consuetudo illa fuerit commutata, de eo facile nobis persuadebimus, si prius perspexerimus, quaestiones perpetuas qui exercerent, selectos e senatorio ordine fuisse judices. Nimirum qui tandem publica illa judicia potuissent relinqui solis praetoribus, quibus, ut in singula inquirerent maleficia, negotium fuerat demandatum, quum primum penes omnem fuisset populum jus quaestiones extraordinarias exercendi (Zimmern §. 9 nota 4)? A praetore igitur urbano quotannis judices e senatorio ordine constituebantur,

« PreviousContinue »