Page images
PDF
EPUB

Isagoge.

C. Corn. Tacitus Interamnæ 4) in Umbria circiter annum DCCC. Urbis regnante Cæsare Claudio natus est. Quo patre usus sit et quibus præceptoribus nescitur. Id autem dubium esse non potest, liberaliter eum et omni literarum genere, quibus nobilium Romanorum filii instrui solebant, educatum esse. Ad philosophiam, rhetoricam et historiam præcipuo cum studio incubuisse videtur, et oratoria ejus vis clara fuit. 2) Ab imperatoribus Vespasiano, Tito, Domitiano, Nerva et Trajano honoribus auctus est.) Uxorem habuit filiam Agricolæ, et familiarissimus fuit Plinio minori. Trajano superstes fuisse dicitur. — Vixit itaque infaustis illis temporibus, quibus exstincta libertate virtus et boni mores apud Romanos nomina tantum esse cœperant, et imperium

1) in cujus vicinitate usque ad Sæculum XVI. Taciti sepulchrum ostendebatur.

2) Plin. jun. Epist. II, 1.

3) regnante Domitiano honores vana nomina fuerunt.

[ocr errors]

non amplius cives, sed subactos tantum ac stipendiarios complectebatur. Juvenis erat regnante Nerone, vir Domitiano. — Sub Trajano Romanorum res melior fuit, sed Tacitum sagacem latere non potuit, unius virtute senescentis imperii fata sustineri non posse. Hæc patriæ miseria illam animi melancholiam Nostro gravemque severitatem instillavit, quæ passim per ejus scripta spirant. Historicus factus esse videtur ex patriæ amore et quod ob statum politicum, qualis tum erat Romæ, animi sui vires alia via in civium salutem exercere non potuit. Inter historicos Romanos Tacitus princeps factus est, licet ea demum ætate scribere cœperit, quæ alias susceptioni rerum magnarum impar æstimatur. Res diligenter examinatas, quales erant, vel certe videbantur1), tanquam alter Thucydides, novo narrationis genere, apto rerum ordine) et mirabili cum gravitate descripsit. Magnum ingenium et insignem virtutem in operibus miramur.

De stylo Taciti Boetticherus dicit: «Tacitus in universum relinuit priorem, maxime historicorum loquendi consuetudinem, et ita tantum ab ea recessit, ut excoluerit et auxerit, quæ singulis nonnunquam exemplis exhibent priores, et ipsi in his poëtarum maxime dictionem secuti. Indulsit quidem et suæ ætatis usui et proprio in novis structuris

1) ubi partium studio correptus esse videtur, ut e. g. in German. XXXIII., saltim verax est. Locum (XXII. in Germ.): «Si indulseris etc.» hyperbolem potius, quam mendacium dixerim.

2) in libello de Germania vero nonnunquam contrarium reperies.

ac verborum compositionibus ingenio, sed nunquam in iis migravit patrii sermonis præcepta, magni legislatoris instar, qui antiquitatis quidem retinens, sed suo etiam ingenio usus ad meliora et sui temporis rationibus aptiora invenienda optime prospicit communi commodo. Sunt sane multa in ejus oratione contorta propemodum atque abrupta brevitate obscuriora; multa, quæ a vulgari loquendi consuetudine recedunt, attentiorem requirunt lectorem. sed ut lactea ista Livii ubertas, mira Ciceronis perspicuitas oblectat legentium animos et quasi sponte ac sine magno labore parta voluptate permulcet, ita Taciti brevitas obscura quidem, sed nunquam injucunda, nunquam ingenii acumini impenetrabilis, cum omnes legentium vires intendat nec unquam otiosum esse patiatur animum, sed novis usque contentionibus exerceat ad altissimas pulcherrimasque sententias penitus imbibendas, haud sane minore, immo nunquam perituro gaudio implet atque perfundit eorum animos, qui non quasi ad dumeta spinis horrida, sed velut ad sanctissimum lucum, dubio sed sacro lumine sublustrem, accedunt ad Taciti libros perlustrandos. Leges vero, quas secutus est in orationis compositione et unde potissimum profecta sunt omnia, in quibus vertitur stili quo usus est proprietas, ad varietatem, brevitatem et poëticum sermonis colorem commodissime referri possunt. Plurimum studii Tacitus collocavit in variandis et singulis vocibus et integra verborum compositione. Mira est ejus concisa orationis brevitas; et cultu poëtico omnes historicos Romanorum superavit.>> Cfr. Günther. de Taciti stili proprietatibus, in Athenæo, Vol. II. fasc. 2. p. 262. Præterea cfr. Poppo ad Thucyd. I, 1. p. 372-390,

[ubi inserta est Rothii comparatio Thucydidis et
Taciti]. Adjungo hæc honorifica testimonia:
Plin. jun. Epist. II, 1.: «Laudatus est Verginius a
consule Corn. Tacito. Nam hic felicitati ejus supremus
cumulus accessit, laudator eloquentissimus.» VII, 33.
(ad Tacitum): «Auguror, nec me fallit augurium,
historias tuas immortales futuras» (xτñμα és άεí).
Sidon. Apollinar. Paneg. ad Anth.:

«Qua Crispus brevitate placet, quo pondere Varro,
Quo genio Plautus, quo flumine Quintilianus,
Qua pompa Tacitus nunquam sine laude loquendus.
Idem in Epigr.

«Et-brevitate Crispe polles:

Et qui pro ingenio fluente nulli
Corn. Tacite es tacendus ori.»

Andr. Alciat. Epist. ad Galeacium Vicecomitem : «Ut caeterorum historicorum laudi detrahere nihil ausim: ita Corn. Tacitum nulli cedere constanter affirmo. Certat sermonis gravitas cum elegantia, mavultque animo lectoris cogitanda relinquere, quam longis eum narrationibus oneratum dimittere. Qua ratione fit, ut tametsi delicatioris stomachi lectorem ejus nunquam satietas capiat, cum hujusmodi viris etiam lactea Livii ubertas plerumque fastidio sit: ut sicut illi non nisi inepte aliquid addideris, ita huic non nisi temere quicquam detraxeris.»

Just. Lips. in allocut. iterat ad imperatorem Maximil. II.:

«Magnus scriptor (Tacitus) etc. - Audeo et debeo asserere, hunc hominem videri in alta q. specula rerum human. fuisse, et illinc gnarum scientemque proclamare: Hoc cave, hoc facito: juvabit, aut laedet: ille

[ocr errors]

et ille effectus erit etc. Non est in Graecis, aut Latinis, et fidenter dicam, non erit, qui prudentiae omnigenae laude huic se comparet: adeo non veremur, ne quis anteponat. Singulae paginae, singulae lineae dogmata, consilia, monita sunt, sed brevia saepe, aut occulta, et opus sagace quadam mente ad odorandum et assequendum etc.>>

Joann. Owen. Epigr. II, 157.:

«Veracem fecit probitas, natura sagacem, Obscurum brevitas te (Tacit.), gravitasque brevem.»> Scripta Taciti:

1) Vita Agricolæ;

2) Liber de Germania;

5) Historiarum libri;

4) Annales;

5) Dialog. de oratoribus.

Quæ ne perirent, inprimis Tacitus imperator (275-276. p. Chr. n.) prospexit. Is enim illa multis exemplis transcripta in publicis bibliothecis cum religione quadam asservanda curavit. Flav. Vopisci verba de hac re hæc sunt:

«Tacitus imperator Cornel. Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis collocari jussit: et ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi jussit et in bibliothecis poni.»

Annales præstantissimum Taciti opus sunt.

p.

Libellus de Germania anno XCVIII. vel XCIX. Chr. nat. scriptus esse videtur. Legimus enim cap. XXXVII.:

« PreviousContinue »