C. Cornelius Tacitus de Germania, recogn. M. Weishaupt

Front Cover

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 3 - Germani vocati sint: ita nationis nomen, non gentis evaluisse paulatim, ut omnes primum a victore ob metum, mox etiam a se ipsis invento nomine Germani vocarentur.
Page 13 - Haec dignitas, hae vires, magno semper electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium. Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ac virtute comitatus emineat : expetuntur enim legationibus et muneribus ornantur et ipsa plerumque fama bella profligant.
Page 23 - Agri, pro numero cultorum, ab universis in vices occupantur, quos mox inter se, secundum dignationem, partiuntur. Facilitatem partiendi camporum spatia praeslant. Arva per annos mutant: et superest ager. Ne enim cum bertte et amplitudine soli labore contendunt, ut pomaria conserant et prata sparent et hortos rigent: sola terrae seges imperatur.
Page 13 - Si civitas in qua orti sunt longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes quae tum bellum aliquod gerunt, quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescunt, magnumque comitatum non nisi vi belloque tueare.
Page 27 - Non numeraverim inter Germaniae populos, quanquam trans Rhenum Danubiumque consederint, eos, qui decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupavere : mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur.
Page 12 - Nihil autem neque publicae neque privatae rei, nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum probaverit. Turn in ipso concilio, vel principum aliquis vel pater vel propinquus scuto frameaque juvenem ornant : haec apud illos toga, hie primus juventae honos : ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae.
Page 10 - Proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri. Pub25 lice aluntur isdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere contacti ; quos presses sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitantur, hinnitusque ac fremitus observant. Nee ulli auspicio major fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes ; se enim ministros deorum, illos conscios A '
Page 12 - Eliguntur in iisdem conciliis et principes, qui jura per pagos vicosque reddunt. Centeni singulis ex plebe comites, consilium simul et auctoritas, adsunt.
Page 14 - ... annum tam facile persuaseris quam vocare hostem et vulnera mereri. pigrum quin immo et iners videtur sudore acquirere, quod possis sanguine parare.
Page 2 - Celebrant carminibus antiquis (quod unum apud illos memoriae et annalium genus est) Tuistonem deum terra editum, et filium Mannum, originem gentis conditoresque.

Bibliographic information