Page images
PDF
EPUB

CARMEN XXVI.

Ad Ravidum.

Quænam te mala mens, miselle Ravide,
Agit præcipitem in meos iambos ?
Quis Deus, tibi non bene advocatus,
Vecordem parat excitare rixam?
Anne ut pervenias in ora volgi?
Quid vis? quâlubet esse notus optas?
Eris; quandoquidem meos amores
Cum longâ voluisti amare pœnâ.

CARMEN XXVII.

In quamdam.

Adeste, hendecasyllabi, quot estis,
Omnes undique, quotquot estis omnes.
Jocum ine putat esse mocha turpis,
Et negat mihi vostra reddituram
Pugillaria, si pati potestis.

Persequamur eam, et reflagitemus
Quæ sit, quæritis? illa, quam videtis
Turpe incedere, mimice ac moleste
Ridentem catuli ore Gallicani.
Circumsistite eam, et reflagitate.
Mocha putida, redde codicillos,
Redde, putida mocha, codicillos.
Non assis facis? O lutum ! Jupanar!
Aut si perditius potest quid esse.
Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud pote est, ruborem

Ferreo canis exprimamus ore.
Conclamate iterum altiore voce:
Mocha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.
Sed nil proficimus; nihil movetur.
Mutanda est ratio, modusque vobis,
Siquid proficere amplius potestis.
Pudica et proba, redde codicillos.

CARMEN XXVIII.

In Amicam Formiani.

Salve, nec minimo puella naso,
Nec bello pede, nec nigris ocellis,
Nec longis digitis, nec ore sicco,
Nec sane nimis elegante linguâ,
Decoctoris amica Formiani.

Ten' provincia narrat esse bellam?
Tecum Lesbia nostra comparatur ?
O sæclum inspiens et inficetum !

CARMEN XXIX.

Ad Fundum.

O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs,
Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum lædere; at quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt.
Sed, seu Sabine, sive verius Tiburs,
Fui libenter in tuâ suburbanâ
Villâ, malamque pectore expuli tussim;
Non immerenti quam mihi meus venter,

Dum sumtuosas appeto, dedit, cœnas.
Nam, Sextianus dum volo esse conviva,
Orationem in Antium petitorem
Plenam veneni et pestilentiæ legit.

Hic me gravedo frigida, et frequens tussis
Quassavit, usquedum in tuum sinum fugi,
Et me recuravi otioque et urticâ.
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor jam, si nefaria scripta
Sexti recepso, quin gravedinem et tussim
Non mî, sed ipsi Sextio, ferat frigus,
Qui tunc vocat me, cum malum legit librum.

CARMEN XXX.

De Acme et Septimio.

Acmen Septimius, suos amores,
Tenens in gremio, Mea, inquit, Acme,
Ni te perdite amo, atque amare porro
Omnes sum assidue paratus annos,
Quantum qui pote plurimum perire;
Solus in Libyâ, Indiâve tostâ,
Casio veniam obvius leoni.

Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante,
Dextram sternuit approbationem.

At Acme leviter caput reflectens,
Et dulcis pueri ebrios ocellos

Illo purpureo ore suaviata,

Sic, inquit, mea vita, Septimille,
Huic uno domino usque serviamus,
Ut multo mihi major acriorque
Ignis mollibus ardet in medullis.

Hoc ut dixit, Amor, sinistram ut ante,
Dextram sternuit approbationem.
Nunc, ab auspicio bono profecti,
Mutuis animis amant, amantur.
Unam Septimius misellus Acmen
Mavolt, quam Syrias Britanniasque :
Uno in Septimio fidelis Acme
Facit delicias, libidinesque.
Quis ullos homines beatiores

Vidit? quis Venerem auspicatiorem ?

CARMEN XXXI.

Ad se ipsum, de Adventu Veris. Jam ver egelidos refert tepores; Jam cœli furor æquinoctialis Jucundis Zephyri silescit auris. Linquantur Phrygii, Catulle, campi, Nicææque ager uber æstuosæ. Ad claras Asiæ volemus urbes. Jam mens prætrepidans avet vagari; Jam læti studio pedes vigescunt. O dulces comitum valete cœtus, Longe quos simul a domo profectos Diverse variæ viæ reportant.

CARMEN XXXII.

Ad M. T. Ciceronem.

Disertissime Romuli nepotum,

Quot sunt, quotque fuêre, Marce Tulli, Quotque post aliis erunt in annis ;

Gratias tibi maximas Catullus

Agit, pessimus omnium poëta ;
Tanto pessimus omnium poëta,
Quanto tu optimus omnium patronus.

CARMEN XXXIII.

Ad Licinium.

Hesterno, Licini, die otiosi
Multum lusimus in meis tabellis,
Ut convenerat esse; delicatos
Scribens versiculos, uterque nostrûm
Ludebat numero modo hoc, modo illoc,
Reddens mutua per jocum atque vinum.
Atque illinc abii, tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,
Ut nec me miserum cibus juvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos,
Sed toto indomitus furore lecto
Versarer, cupiens videre lucem,

Ut tecum loquerer, simulque ut essem.
At defessa labore membra postquam
Semimortua lectulo jacebant,

Hoc, jucunde, tibi poëma feci,

Ex quo perspiceres meum dolorem.

Nunc audax, cave, sis; precesque nostras,

Oramus, cave, despuas, ocelle,

Ne

pœnas Nemesis reposcat a te :

Est vehemens Dea; lædere hanc caveto.

« PreviousContinue »