Page images
PDF
EPUB

cavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quàm regni. Ita duo deinceps reges, alius aliâ viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos; Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum tem- 5 perata et belli et pacis artibus, erat civitas.

c. S2. A. c.670.]

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. Inde Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infimâ arce? clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit: Patres auctores facti. Hic non solùm proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit: tum ætas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano, prædas in vicem agerent. Imperitabat 15 tum C. Cluilius Albæ. Utrimque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid priùs, quàm mandata, agerent: satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta: excepti hospitio ab Tullo blandè ac 20 benignè, comiter regis convivium celebrant. Tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant. Hæc renuntiant Tullo tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi, omnium ignari, primùm purgando 25 terunt tempus : "Se invitos quidquam, quod minùs placeat "Tullo, dicturos; sed imperio subigi: res repetitum se "venisse. Ni reddantur, bellum indicere jussos.' Ad hæc Tullus, "Nuntiate," inquit, "regi vestro, regem Romanum "Deos facere testes, uter priùs populus res repetentes lega-30 tos adspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant hujus66 ce clades belli."

[ocr errors]

XXIII. Hæc nuntiant domum Albani. Et bellum utrimque summâ ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Trojâ, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit; quòd nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in 40 agrum Romanum impetum fecêre: castra ab Urbe haud

[ocr errors]

plus quinque millia passuum locant, fossâ circumdant: fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot sæcula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani 5 Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis 10 excivit Mettum: ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum præmissum nuntiare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio: si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturuni, quæ nihilo minùs ad rem Romanam, quàm ad Albanam, pertineant. Haud adspernatus 15 Tullus, tametsi vana afferebantur, in aciem educit. Exeunt contrà et Albani. Postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus: "Injurias, et non redditas res ex fœdere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam 20" hujusce esse belli, audisse videor: nec te dubito, Tulle, "eadem præ te ferre: sed, si vera potiùs, quàm dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, rectè an perperam, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum 25" suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavêre. "Illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res, quanta circa nos teque maximè sit, quo propiores vos, hoc magis scis. "Multùm illi terrâ, plurimùm mari pollent. Memor esto, jam, quum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo 30" fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, "aggrediantur. Itaque, si nos Dii amant, quoniam, non "contenti libertate certâ, in dubiam imperii servitiique "aleam imus, ineamus aliquam viam, quâ utri utris impe66 rent, sine magnâ clade, sine multo sanguine utriusque 35" populi, decerni possit." Haud displicet res Tullo, quamquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

66

[ocr errors]
[ocr errors]

66

66

XXIV. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini 40 fratres, nec ætate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior: tamen in re tam clarâ nominum error manet:

utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt plures tamen invenio, qui Romanos Horatios vocent: hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro suâ quisque patriâ dimicent ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur: tem- 5

66

pus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bonâ pace imperitaret. Fœdera alia aliis legibus, cæterùm eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec 10 ullius vetustior fœderis memoria est Fecialis regem Tullum ita rogavit: "Jubesne me, rex, cum patre patrato popu“li Albani fœdus ferire ?" Jubente rege, Sagmina," inquit, "te, rex, posco." Rex ait, "Puram tollito." Fecialis ex arce graminis herbam puram attulit: postea regem ita ro- 15 gavit: "Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani "Quiritium? vasa, comitesque meos?" Rex respondit: "Quod sine fraude meâ populique Romani Quiritium fiat, "facio." Fecialis erat M. Valerius: patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbenâ caput capillosque tangens.

Pater 20

patratus ad jusjurandum patrandum, id est, sanciendum fit fœdus; multisque id verbis, quæ longo effata carmine non operæ est referre, peragit. Legibus deinde recitatis, "Audi," inquit, "Jupiter; audi, pater patrate populi Albani; "audi tu, populus Albanus; ut illa palàm prima postrema ex 25 "illis tabulis cerâve recitata sunt, sine dolo malo, utìque ea

66

[ocr errors]

hîc hodie rectissimè intellecta sunt, illis legibus populus "Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico "consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hîc hodie feriam: 30 "tantòque magis ferito, quantò magis potes pollesque." Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

[ocr errors]

XXV. Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma 35 capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, "Deos patrios, "patriam, ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in "exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus; feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque 40 pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quàm curæ, expertes: quippe imperium agebatur, in tam pau

10

20

corum virtute atque fortunâ positum: itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt: nec his nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuêre arma, micantesque fulsêre gladii, horror ingens spectantes perstringit; et, neutrò inclinatâ spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantùm corporum, agitatioque anceps telorum armorumque, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt: ad quorum casum quum concla15 mâsset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequâquam par, sic adversus singulos ferox: ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse: in eum magno impetu rediit: et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, utì 25 opem ferant fratri, jam Horatius, cæso hoste victor, secundam pugnam petebat. Tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum ; et ille defungi prælio festinat. Priùs itaque, quàm alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium 30 conficit. Jamque, æquato Marte, singuli supererant; sed nec spe nec viribus pares: alterum intactum ferro corpus, et geminata victoria, ferocem in certamen tertium dabant; alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti: nec illud 5 prælium fuit. Romanus exsultans, "Duos," inquit, “fra"trum Manibus dedi: tertium causæ belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo." Malè sustinenti arma gladium supernè jugulo defigit: jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt; eò majore cum 40 gaudio, quò prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti. Sepulcra exstant, quo quisque loco cecidit: duo Romana uno loco pro

66

piùs Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, et ut pugnatum est.

66

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Metto, ex fœdere icto quid imperaret, imperat Tullus, utì juventutem in armis habeat usurum se eorum operâ, si bellum cum 5 Vejentibus foret: ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia præ se gerens: cui soror virgo, quæ desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit; cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et 10 flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoriâ suá tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. "Abi hinc cum immaturo amore "ad sponsum," inquit, "oblita fratrum mortuorum vivique, 15 "oblita patriæ. Sic eat, quæcumque Romana lugebit hostem." Atrox visum id facinus Patribus plebique: sed recens meritum facto obstabat: tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut, secundum judicium, supplicii auctor esset, concilio populi 20 advocato," Duumviros," inquit, " qui Horatio perduellionem "judicent, secundum legem facio." Lex horrendi carminis erat: "Duumviri perduellionem judicent. Si a duumviris "provocârit, provocatione certato: si vincent, caput obnu"bito: infelici arbori reste suspendito: verberato vel intra 25 "pomœrium, vel extra pomarium." Hac lege duumviri creati (qui se absolvere non rebantur eâ lege, ne innoxium quidem, posse) quum condemnâssent; tum alter ex his, "P. Ho"rati, tibi perduellionem judico," inquit. "I, lictor, colliga manus.' Accesserat lictor, injiciebatque laqueum. Tum 30 Horatius, auctore Tullo, clemente legis interprete, "Provoco," inquit: ita de provocatione certatum ad populum est. Moti homines sunt in eo judicio, maximè P. Horatio patre proclamante, se filiam jure cæsam judicare: ni ita esset, patrio jure in filium animadversurum fuisse. Orabat deinde, ne 35 se, quem paulò antè cum egregiâ stirpe conspexissent, orbum liberis facerent. Inter hæc senex, juvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco, qui nunc Pila Horatia appellatur, ostentans, Hunccine," aiebat, quem modò decoratum ovantemque victoriâ incedentem vidistis, Quirites, eum sub 40 "furcâ vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? ❝quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre

66

« PreviousContinue »