Page images
PDF
EPUB

supplevit": ac si quibus regna restituit, adjecit et fructum omnem vectigaliorum, et reditum 13 medii temporis, ut Antiocho Commageno 14 sestertium millies confiscatum. Quoque magis nullius non boni exempli fautor videretur, mulieri libertinæ octoginta donavit, quod excruciata

a Patino prolatus, C. Cæsaris Consulis III, in quo medio sunt literæ R. CC. hoc est remissa ducentesima, jure statuerunt (vide Ryck. ad Tacit. II, 42, et Fabric. ad Dion. LV, 31, et LVIII, 16) viri docti, Caligulam prius ducentesimam pro centesima restituisse, postea et illam abrogasse, de priore illo beneficio intelligentes verba Dionis, LIX, 9, καὶ τὸ τέλος τῆς ἑκατοστῆς κατέλυσε, quibus commoti Turneb. Advers. XXVII, 20, Lips. ad Tacit. II, 42, Casaub. ad h. 1. emendaverant in Nostro Centesimam. Fortasse etiam Dio hoc loco totum vectigalis genus omnino ixaroorns nomine designavit. Ceterum, cf. Burmann. de Vectigal. cap. 5, Casauboni tamen correctionem approbantem.

12. Multis.... supplevit. Dio, l. c. Ceterum, verbum supplere haud simpliciter donationem significare, ut Ernest. ad h. 1. contendit, sed eam, qua suppeditato, quod deest, in statum integrum aliquis restituitur, recte docet Walther. Observ. pag. 21, neque potuisset ita a verbi natura recedi.

13. Et fructum... et reditum, etc. Veram credo Ernestii sententiam, qui vectigaliorum fructum intelligit pecuniam, quæ venit e portoriis, decumis, scriptura, etc. reditus eam, quæ e metallis regiis, tributis, etc. atque eodem fere redit Beroaldi interpretatio, quamquam reprehensa ab Ernestio, qua vecti

galia publicos esse reditus, reditus privata vectigalia dicit. Nostris adhuc temporibus distinguimus publicos et privatos regum reditus (la liste civile et le domaine de la couronne). Wolfius probat alteram lectionem redituum.

14. Ut Antiocho Commageno; Antiochi, interfecti ab Augusto (vide Dion. LII, 43) ann. 725, nepoti, et filio Antiochi II, mortui 773, imperante Tiberio (Tacit. Annal. II, 42), a quo in provinciam redacta est Commagene. Restituit igitur Caligula avi patrisque regnum Antiocho III, ann. 790 (Dio, LIX, 8), qui ab eodem ademtum recepit a Claudio (Dio, LX, 8) ann. 794, et ad Vespasiani usque tempera administravit, cui auxilium contra Vitellium tulit (TacitHist. II, 81), Tito etiam in oppu gnandis Hierosolymis socius (Tacit. Hist. V, 1). Vide Baumgart. Elementa Hist. Ant. pag. 431 seq.

[blocks in formation]

gravissimis tormentis de scelere patroni reticuisset. Quas ob res inter reliquos honores decretus est ei clypeus aureus 16, quem quotannis certo die collegia sacerdotum in Capitolium ferrent, Senatu prosequente, nobilibusque pueris ac puellis carmine modulato laudes virtutum ejus canentibus. Decretum autem, ut dies, quo cepisset imperium, Parilia" vocaretur, velut argumentum rursus conditæ Urbis.

XVII. Consulatus quatuor gessit: primum ex Kalendis Juliis' per duos menses; secundum ex Kalendis Januariis per triginta dies; tertium3 usque in Idus Januarii; quartum usque in septimum Idus easdem. Ex omnibus duos novissimos conjunxit. Tertium autem Lugduni

genta, quæ profecto summa fidem excedit.

16. Clypeus aureus; id est, clypeata imago. Macrob. Saturn. I, 3: Quum in ea provincia, quam Q. Cicero frater rexerat, vidisset clypeatam imaginem ejus, ingentibus lineamentis usque ad pectus ex more pictam, etc. » Vocarunt has imagines et scuta.

17. Parilia; seu Palilia. Primordia Urbis hoc festo (XI Kal. Mai.) celebrabantur. Vide Rosin. Ant. Rom. IV, 8, pag. 266 seq. Ceterum, similis honor Cæsari contigerat, cum solennitate hujus festi conjunctus; Dio, XLIII, 42.

XVII. 1. Primum ex Kalendis Juliis, etc. Ann. 790. Iniit hunc consulatum Kalendis Juliis (ita enim restituerunt e MSS. Torrentius et Casaub. pro inepto Januariis), quoniam in prius semestre acceperant ordinarii Consules, Cn. Acerronius Proculus et C. Pontius Nigrinus, quibus legitimo demum

[blocks in formation]

2. Secundum, etc. Ann. 792. Dio, LIX, 13.

3. Tertium, etc. Ann. 793. Dio, LIX, 24. Quamquam autem usque in Idus Januar. modo gessit, totus tamen annus ejus nomine designatus est, more illorum temporum solenni, unde Tacit. Agric. 44, « Natus erat Agricola, Caio Cæsare tertium Consule Idib. Juniis. » 4. Quartum, etc. Ann. 794, quo periit mense Januario.

5. Ex omnibus.... conjunxit; id est, continuavit, ut August. 26, vel junctim gessit, ut Claud. 14, ubi opponitur per intervallum. Patet autem, tres novissimos consulatus eum conjunxisse, unde varie mederi conati sunt huic difficultati

iniit solus, non, ut quidam opinantur, superbia negligentiave, sed quod defunctum sub Kalendarum diem collegam rescisse absens non potuerat. Congiarium populo bis dedit trecenos sestertios: toties abundantissimum epulum Senatui equestrique ordini, etiam conjugibus ac liberis utrorumque. Posteriore epulo, forensia" insuper viris, feminis ac pueris fascias purpuræ ac conchylii distribuit. Et ut lætitiam publicam in perpetuum quoque augeret, adjecit diem Saturnalibus, appellavitque Juvenalem.

XVIII. Munera gladiatoria partim in Amphitheatro Tauri, partim in Septis', aliquot edidit, quibus inseruit catervas Afrorum Campanorumque pugilum, ex utraque regione electissimorum. Neque spectaculis semper ipse præsedit; sed interdum aut magistratibus aut amicis præsidendi munus injunxit. Scenicos ludos et assidue, et varii generis, ac multifariam fecit: quondam et nocturnos,

[merged small][ocr errors][merged small]

bus, femoralibus, tibialibus, quæ veteres nostris similia ignorabant, haberentur. Vide Salmas. ad Lamprid. Alex. Sev. cap. 40; Ernest. in Clav. Cic. sub vocab. fascia, fasciolæ, strophium.

9. Adjecit diem Saturnalibus. Dio, LIX, 6. De Saturnalium diebus, auctis ab uno ad quinque, disputat Lipsius, Saturn. I, 3 et 4. De ipso festo vide Rosin. Ant. Rom. IV, 16, pag. 294.

XVIII. 1. Partim in Amphitheatro Tauri, partim in Septis. De illo cf. ad August. 29; de Septis ad Aug. 43; de insano furore, quo ejusmodi spectacula amabat Caligula, vide infra cap. 54. Conf. Dio, LIX, 10. Postea malim lectissimorum. Litera e adhæsit vocabulo e præcedente regione.

accensis tota Urbe luminibus. Sparsit et missilia variarum rerum, et panaria cum opsonio viritim divisit. Qua epulatione Equiti Romano, contra se3 hilarius avidiusque vescenti, partes suas misit: sed et Senatori ob eamdem causam codicillos, quibus Prætorem eum extra ordinem designabat. Edidit et Circenses plurimos a mane usque ad vesperam, interjecta modo Africanarum4 venatione, modo Troja decursione : et quosdam præcipuos, minio et chrysocolla constrato Circo, nec ullis, nisi ex senatorio ordine, aurigantibus. Commisit et subitos, quum e Gelotiana apparatum Circi prospicientem pauci ex proximis Mænianis postulassent.

5

XIX. Novum præterea atque inauditum genus spectaculi excogitavit. Nam Baiarum medium intervallum Puteolanas ad moles, trium millium et sexcentorum fere passuum, ponte conjunxit', contractis undique onerariis

[blocks in formation]

navibus, et ordine duplici ad ancoras collocatis, superjectoque aggere terreno, ac directo in Appiæ viæ formam. Per hunc pontem ultro citro commeavit, biduo continenti; primo die phalerato equo, insignisque quernea corona, et cætra2, et gladio, aureaque chlamyde; postridie quadrigario habitu3, curriculoque bijugi famosorum equorum4, , præ se ferens Darium puerum ex Parthorum obsidibus; comitante prætorianorum agmine, et in "essedis cohorte amicorum. Scio, plerosque existimasse, talem a Caio pontem excogitatum æmulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulaverit; alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicujus immensi operis fama territaret. Sed avum meum narrantem puer audiebam, operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus

perstravit, ut sensus sit: Baias et Puteolanas moles, super medium intervallum ponte strato, conjunxit. Id sane verum, scriptores sæpius minus accurate scribere, dum brevitati nimis studeant. Ceterum, opus describit Dio, LIX, 17, qui inter Baulos et Puteolos, spatio XXVI stadiorum, i. e. trium millium et 600 fere passuum pontem esse factum testatur, μεταξὺ τῶν τε Πεντεόλων καὶ τῶν Βαύλων· Bauli autem, ut Tacit. Annal. XIV, 4, « villæ nomen, quæ promontorium Misenum inter et Baianum lacum, flexo mari alluitur, » unde Oudendorp. ob brevius spatium, passuum numero a Suetonio dato magis conveniens, Baulorum hoc loco nostro mallet, pro Baiarum. Conf. Joseph. XIX, 1. Aggere terreno. Al. terreo. Conf. Oudend. ad hunc locum, et Tzschuck. ad Pompon. Mel. I, 9, 4.

[ocr errors]

causam

2. Insignisque quernea corona, et cætra. Dedimus quernea cum Ernest. et Oudendorp. pro quer

cica. Postea auctore eodem Oudendorp. omisimus verba et securi ante et cætra. Desunt enim in plerisque Codd. orta haud dubie e vitiosa scriptura vocis cætra vel cetra, cui quis notius vocabulum substituit; præterea securis et gladius haud bene in eodem conveniunt, neque memoratur securis a Dione.

3. Quadrigario habitu. Lips. mutavit quadrigarii. Sed Noster etiam cap. 9 dicebat manipulario habitu. 4. Curriculoque .... famosorum equorum, etc. De his omnibus Dio, loc. cit. Recentiores scriptores famosum pro celebri in utramque partem dicere, veteres vix aliter, quam in malam, monuit Duker. ad Flor. III, 7, 6.

5. In essedis pro in essedo ex Dione adstruxerunt Oud. et Wolf.

« PreviousContinue »