Page images
PDF
EPUB

rede bonorum possessionem secundum tabulas non petente, alterius quoque partis bonorum possessionem patrono liberisve eius virilis sexus dabo. - Si liberti iudicium patronus agnoverit, sive donum, munus, operas libertus redemerit, contra tabulas testamenti eius bonorum possessionem non dabo.

CAP. IX. Si in fraudem patroni a libertis
aliénatio facta sit.

Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, quo minus quam pars bonorum ex testamento debita ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt, in haec verba iudicium dabo. IUDEX ESTO. SI PARET DOLO MALO LUCH TITII LIBERTI FUNDUM CAPENATEM NUMERIO NEGIDIO DATUM ESSE, QUO MINUS QUAM PARS BONORUM DEBITA EX TESTAMENTO AD AULUM AGERIUM PATRONUM PERVENIRET, QUA DE RE AGITUR; IUDEX, NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO, NISI RESTITUAT, QUANTI EA RES EST, CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVITO.

CAP. X. - Si patroni filius a parente exheredatus
sit, vel libertum capitis accusaverit,
aut in servitutem petierit.

Si quis ex patroni liberis a parente exheredatus sit, vel quum natu maior esset quam XXV. annis, libertum paternum capitis accusaverit, aut in servitutem petierit, ei contra tabulas liberti bonorum possessionem non dabo.

CAP. XI. Quarum rerum actio non datur his, qui contra tabulas liberti bonorum possessionem acceperint.

Si quis bonorum possessionem contra tabulas liberti acceperit, de eo, quod liberti iudicio datum legatum fuerit sive ipsi sive alii, cuius emolumentum ad eum perventurum sit, actionem, petitionem, persecutionem non dabo.

CAP. XII. - Si a parente quis manumissus sit.

IN EO, QUI A PATRE, AVOVE PATERNO, PROAVOVE PATERNI AVI PATRE manumissus erit, idem servabo, eamdemque, quam patrono in bonis liberti, contra tabulas bonorum possessionem dabo.

CAP. XIII. – De bonorum possessione
ex testamento militis.

Si miles testamentum fecisse dicatur, quoquo modo testatus fuerit, secundum illius voluntatem bonorum possessionem dabo.

[blocks in formation]

Si tabulae testamenti nullae exstabunt, liberis potissimum bonorum possessionem dabo. - (Repetuntur capita de collatione, de coniungendis cum emancipato liberis eius, et de Carboniano edicto). - Si libertus intestato moriatur suo herede relicto adoptivo filio, vel uxore quae in manu ipsius, rel nuru quae in manu filii eius fuerit, patrono liberisve eius virilis serus adversus hos suos heredes partis dimidiae bonorum possessionem dabo.

CAP. XV. – De Calvisiana formula.

Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perveniat, qui ab intestato bonorum possessionem contra suos heredes accipere possunt, in haec verba iudicium dabo. IUDEX ESTO. SI PARET DOLO MALO L. TITI LIBERTI FUNDUM CAPENATEM NUMERIO NEGIDIO DATUM ESSE, QUO MINUS QUAM PARS BONORUM DEBITA AB INTESTATO AD A. AGERIUM PATRONUM PERVENIRET, QUA DE RE AGITUR; IUDEX, NUMERIUM NEGIDIUM A. AGERIO, NISI RESTITUAT, QUANTI EA RES EST, CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVITO.

CAP. XVI. Unde legitimi vocantur.

ita se

Si nemo er supra scriptis bonorum defuncti possessionem petal, TCM QUEM EI HEREDEM ESSE OPORTERET, SI INTESTATUS MORTUUS ESSET, cundum eum bonorum possessionem dabo.

[blocks in formation]

Si is, qui decessit, liber fuit citra remancipationem manumissus, cui extraneum manumissorem heredem ab intestato esse oporteret, decem cognatorum personas ei praeferam, filium, filiam, nepotem, neptem, patrem, matrem, avum, aviam, fratrem, sororem, hisque bonorum possessionem dabo.

CAP. XVIII. - Unde cognati vocantur.

Si nemo ex causis supra scriptis bonorum possessionem acceperit, cognatis, uti proximus quisque est, modo sobrino sobrinave natus natave, propiusve iis sit, bonorum possessionem dabo.

CAP. XIX. - Unde familia patroni vocatur.

Si libertus decesserit, TUM QUEM EX FAMILIA patroni huic intestato heredem esse oporteret, secundum eum liberti bonorum possessionem dabo. Quod si liberti filius decesserit, patris manumissori eiusque familiae bonorum possessionem dabo. Sin ipse patronus libertus fuerit, secundum patroni patronum eiusque familiam bonorum possessionem dabo.

[merged small][ocr errors][merged small]

Si nemo ex supra scriptis bonorum possessionem petet, patrono patronae, item liberis parentibusque patroni et patronae, uti proximus quisque est, bonorum possessionem dabo.

[merged small][ocr errors][merged small]

Si vir aut mulier intestati decesserint, quorum bonorum possessionem ex causis supra scriptis nemo acceperit, secundum uxorem aut virum bonorum possessionem dabo.

CAP. XXII.

Unde cognati manumissoris vocantur.

Si nemo sit, ad quem bonorum possessio ex causis supra scriptis pertineat, cognatis manumissoris, quibus per Legem Furiam plus mille assibus capere licet, bonorum possessionem dabo.

CAP. XXIII.

De bonorum possessione postumo danda.

IN OMNIBUS AUTEM BONORUM POSSESSIONIBUS, SI INCIDERIT PERSONA POSTUMI, NATO QUIDEM EI COMPETENTEM BONORUM POSSESSIONEM DABO; QUAMDIU AUTEM IN UTERO ERIT, MITTAM EUM IN POSSESSIONEM, QUAE DICITUR VENTRIS NOMINE.

CAP. XXIV.

Quibus non competit bonorum possessio.

[ocr errors]

Rei capitalis damnatis nec restitutis... iis, qui dolo malo fecerunt, ne is, de cuius bonis agitur, testaretur ... itemque iis omnibus, quos Lex vel Senatusconsultum vel Principis constitutio capere hereditatem prohibet, bonorum possessionem non dabo.

CAP. XXV. Ut ex Legibus Senatusve consultis
bonorum possessio detur.

UTI ME QUAQUE LEGE SENATUSVE CONSULTO BONORUM POSSESSIONEM DARE OPORTEBIT, ITA DABO.

[blocks in formation]

Qui ad bonorum possessionem ex superioribus capitibus vocantur, iis, liberis quidem et parentibus intra annum, ceteris vero intra centum dies, quibus scierint poterintque, bonorum possessionem dabo. - Si quis eorum, qui in superiori eodemve gradu sunt, bonorum possessionem sibi dari noluerit, vel intra praestitutum tempus non petierit, perinde ceteris bonorum possessionem dabo, ac si is in eo numero non fuisset.

CAP. XXVII. De actionibus dandis iis, quibus
bonorum possessio ex edicto data est.

Si quis ex iis, quibus bonorum possessio ex edicto meo data est, rem, quae defuncti fuisse dicetur, petat, eaque recte defendatur, in haec verba iudicium dabo. IUDEX ESTO. SI AULUS AGERIUS LUCIO TIT!O HERES ESSET, TUM SI PARET FUNDUM, QUO DE AGITUR, EX IURE QUIRITIUM EIUS ESSE OPORTERE, NEQUE IS FUNDUS AULO AGERIO RESTITUATUR, QUANTI EA RES ERIT, TANTAM PECUNIAM, IUDEX, NUMERIUM NEGIDIUM AULO AGERIO CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVITO.

Vel si quis petat, quod defuncto dari oporteret, in haec verba iudicium dabo. IUDEX ESTO. SI A. AGERIUS L. TITIO HERES ESSET, TUM SI PARET NUM. NEGIDIUM A. AGERIO SESTERTIUM X. MILLIA DARE OPORTERE, IUDEX, NUM. NEGIDIUM A. AGERIO SESTERTIUM X. MILLIA CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVITO.

Si quis ab eo, cui bonorum possessio ex edicto meo data est, petat quod sibi a defuncto dari oportere dicat, in haec verba iudicium dabo. IUDEX ESTO. SI NUM. NEGIDIUS L. TITIO HERES ESSET, TUM SI PARET NUM. NEGIDIUM A. AGERIO SESTERTIUM X. MILLIA DARE OPORTERE, IUDEX, NUM. NEGIDIUM A. AGERIO SESTERTIUM X. MILLIA CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVITO.

сост

« PreviousContinue »