Page images
PDF
EPUB

nempe hoc a Theodoro in scholiis ad L. 1. qui admitti ad bon. poss. possunt (Basil. XL. 1. c. 17. sch. 1. Heimb. Tom. 4. pag. 56), quod ea olim habebat: « tunc petitio valet, quum pater ratam habuerit». Hodie vero secundum ius, quod nunc obtinet, mulata est constitutio dicens « petitionem recte fieri; tunc vero patrem lucrum facere, quum petitionem ratam habuerit ». Quod si immutatio tam gravis obtigit in hac Codicis lege, mirabimur ne quod alia non minus gravis, licet alterius generis, in Digestis evenerit? Nonne iussum a Iustiniano prodierat (L. 2. §. 10. C. de veter. iure enucl.), ut emendarentur veterum fragmenta, praesertim quia multa, inter quae certe sunt bonorum possessiones, fuissent a pristina natura transformata ?

124. Actiones fictitiae, abolito systemate formulari, evanescunt omnino; nihilominus, seposita fictione, manserunt tanquam actiones utiles, quas bonorum possessori Praetor accommodat (76). Bonorum possessio litis ordinandae gratia inanis evasit, semel ac qui ius habent ad querelam, iure civili post Novellam CXVIII. non beneficio Praetoris ad intestatam hereditatem erant successuri.

125. Distinctionem bonorum possessionis cum re et sine re evitare studuerunt Pandectarum ordinatores: attamen illius vestigia in Digestis et Codice permanserunt (77). Ipsamet technica locutio hereditas evincitur, qua distinguebatur bonorum possessio sine re ab ea quae erat cum re (78), manet apud Papinianum in L. 95. S. 8. D. de solution. Si creditor debitoris hereditatem ad se non pertinentem possedit, et tantum ad eum pervenit, quantum, si quilibet alius bonorum possessor ei solveret, liberaret heredem, non potest dici fideiussores liberari; neque enim ipsum sibi solvisse pecuniam credendum est, a quo hereditas evincitur (79). Profecto in iure iustinianeo vix concipi potest bonorum possessor, qui nudo iure praetorio nititur, ac vincitur ab herede civili, cui bonorum possessio non defertur; sed utique concipi potest heres civilis, qui vocetur pariter ad bonorum possessionem, eamque admittere negligat. Siquis ex posteriore classe bonorum possessionem agnoscat, quis dixerit prioris iura fuisse perempta ? Itane centum dierum vel unius anni spatio spes adquirendae hereditatis

(76) Inst. princ. de perpetuis et tempor. action.

(77) L. 12. pr. D. de iniusto rupto. L. 5. D. de b. p. sec. tab. L. 1. §. 8. D. si tab. testam. nullae exstab. L. 8. eod. L. 25. C. de inoffic. testam.

(78) Vid. Gai. III. 36. 37. Ulp. Reg. XXVIII. 13.

(79) Sic facile conciliatur haec lex cum Ulp. L. 31. §. 1. D. de heredit. pelit.

adimetur? Quare si heres testamentarius aditione contentus praetereat bonorum possessionem, atque ab intestato vocatus illam admittat : vel si filius intestati defuncti suo iure tutus negligat bonorum possessionem, eamque agnoscat cognatus; nonne tales bonorum possessiones erunt sine re, quum procul dubio heres scriptus in primo casu, et suus heres in altero evincere hereditatem possint?

126. Interdictum quorum bonorum, cuius ope antiquitus Praetoris concessio fiebat efficax, ut quis possessionem adipisceretur, aliqua ex parte labefactatum est ex illo, quod antonomastice edictum divi Hadriani vocatur. Scilicet Imperator iste, ne vicesimae solutio moras haberet, constituit: posse eum, qui se scriptum heredem diceret, ad aperitionem tabularum devenire nulla cunctatione interposita, ne per appellationem quidem (80); iisque recitatis et magistratui exhibitis, petere intra annum ut mitteretur in possessionem rerum omnium, quas testator tempore mortis possedisset; sepositis interea quaestionibus omnibus, utrum testamentum falsum, iniustum ob praeteritionem liberorum, ruptum, irritum diceretur (81).

mi

127. Heic etiam, ut in aliis quibusdam constitutionibus imperialibus, fiscalis utilitas omnia vicit, ut arcerentur interim filii et infantes postumi a bonis paternis. Hac in re, dummodo fiscus lucraretur, nus fuit sollicitus Princeps humanissimus, num pueri illi interea fame necarentur (82). Quia vero hoc edictum multis ambagibus et difficultatibus videbatur involutum, sive ex se, sive ob additas constitutiones et interpretationes prudentium, Iustinianus illud abrogavit; et quamquam concederet immissionem heredi scripto, si testamentum extrinsecus integrum nec vitiatum appareret, tamen noluit hanc possessionem extendi ad ea, quae alius legitimo modo detineret. Praecepit etiam, ut si contradictor exsisteret, iudicium institueretur, et possessio illi adquireretur, qui potiora ex legitimis modis iura ostenderet (83). Certe Instinianus nulla fiscali ratione se motum esse profitebatur, quia et vicesima hereditatis ex nostra recessit republica. Sed an punctum omne tulerit, adhuc dubitandum videtur.

128. Ea, quae hactenus disputavi, procul absunt a plenissima ex

(80) L. 26. C. Th. quorum appellat. L. 7. pr. D. de appellat. recip.

(81) L. 28. cit. C. Th. quor, appell. L.1. 2. C. de edicto D. Hadriani toll. Paul. Rec. Sent. III. 5. 14-18.

(82) Conf. L. 1. §. 3. 9. 14. 15. D. de ventre in possess. mitt.

(83) L. 3. C. de edicto D. Hadriani toll.

plicatione totius doctrinae de bonorum possessionibus: apta tamen subsidia mihi videntur suppeditare illis, qui gratuita repudiantes commenta, vera et solida interpretatione explanare contenderint locos multiplices romani iuris, qui ad hanc doctrinam spectantes in Digestis et Codice descripti sunt. Quoniam vero caput et fundamentum totius huiusce iuris de bonorum possessione, quale fuit aurea aetate romanae iurisprudentiae, est in titulo Edicti perpetui, hunc subiiciam a me, ut potui, restitutum. Rationes et argumenta, quibus innixus sic restitui, in superiore capite II. exposita sunt. Coronidis loco adiiciam in ordinem digestas indicationes fragmentorum, quae supersunt ex libris iurisconsultorum veterum, qui hunc titulum commentariis adornarunt. Satis amplam laboris mei mercedem mihi videbor assequutus, siquam utilitatem iuris studiosis erit allaturus.

cocy

APPENDIX.

TENTAMEN RESTITUTIONIS TITULI EDICTALIS

De bonorum possessionibus.

SI TABULAE TESTAMENTI EXSTABUNT.

CAPUT I. - De bonorum possessione contra tabulas, quae liberis datur.

Liberis, qui neque heredes instituti fuerint neque exheredati, virilis quidem sexus nominatim, feminae vel inter ceteros, si in aliena familia non fuerint, contra tabulas bonorum possessionem dabo, exceptis iis, qui iure heredes institui non possunt. - Liberis quoque heredibus institutis, sive in familia testatoris sive in aliena fuerint, commisso per alium edicto, contra tabulas bonorum possessionem dabo.

SI VERO ET POSTUMUS PRAETERITUS SIT, ETIAM HUIC NATO CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM DABO.

CAP. II. – De legatis praestandis, contra tabulas
bonorum possessione petita.

Liberos, qui per bonorum possessionem contra tabulas iudicia patris rescindunt, ex iudicio eius legata liberis et parentibus, uxori quoque nuruique dotis nomine legatum praestare cogam, exceptis his liberis, quibus ex causis supra scriptis bonorum possessionem dedero.

[merged small][ocr errors][merged small]

Inter eos quibus ita bonorum possessio dabitur, liberos, qui in potestate patris, quum moreretur, non fuerunt, de conferendis VIRI BONI ARBITRATU bonis suis, quae moriente eo habuerunt, iis, qui in potestate patris tempore mortis fuerunt, quive sui futuri essent, si vivo eo nati fuissent, recte cavere iubebo. - Itemque filiam, cui ita bonorum possessio dabitur, de dote conferenda recte cavere iubebo.

CAP. IV. – De coniungendis cum emancipato liberis eius.

SI QUIS EX IIS, QUIBUS BONORUM POSSESSIONEM CONTRA TABULAS PRAETOR POLLICETUR, IN POTESTATE PARENTIS, DE CUIUS BONIS AGITUR, QUUM IS MORITUR, NON FUERIT, EI LIBERISQUE, QUOS IN EIUSDEM FAMILIA HABUIT, SI AD EOS HEREDITAS SUO NOMINE PERTINEBIT, NEQUE NOMINATIM EXHEREDES SCRIPTI ERUNT, BONORUM POSSESSIONEM EIUS PARTIS DABO, QUAE AD EUM PERTINERET, SI IN POTESTATE PERMANSISSET, ITA UT EX EA PARTE DIMIDIAM IPSE HABEAT, RELIQUAM LIBERI EIUS, QUI MANSERUNT IN AVI FAMILIA, HISQUE DUMTAXAT BONA SUA CONFERAT.

CAP. V. – De ventre in possessionem mittendo.

Si mulier praegnans fuerit mortis tempore, et is, qui in utero est, non sit exheredatus, et inter suos heredes futurus sit, VENTREM CUM LIBE

[blocks in formation]

Si cui controversia fiat, an inter liberos sit, et impubes sit, causa cognita perinde ei bonorum possessionem dabo, ac si nulla de ea re controversia esset, et iudicium in tempus pubertatis, causa cognita, differam. Eum, qui controversiam facit, si pro pupillo satis ei non detur, simul in possessionem eorum bonorum esse iubebo.

CAP. VII. ■ De bonorum possessione secundum tabulas.

Si tabulae testamenti exstabunt, non minus septem civium romanorum signis signatae, secundum eas tabulas bonorum possessionem dabo, si testator et civis romanus et suae potestatis, quum moreretur, fuit.

[merged small][ocr errors][merged small]

Si testamento facto libertus moriatur, et minus quam partem dimidiam bonorum reliquerit patrono, eove mortuo liberis eius virilis sexus, contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum eis possessionem dabo, nisi libertus aliquem ex naturalibus liberis successorem sibi reliquerit, vel praeteriti bonorum possessionem contra tabulas petierint. - Scripto he

« PreviousContinue »