Page images
PDF

dai in Topicis c. 6. Hereditas est pecunia, quae morte alieuius ad quempiam pervenit iure, nec ea aut legata testamento aut posses$io7ie retenta. Adeo insidebat animis hic conceptus hereditatis, ut primo imperii seculo adhuc docti viri huic adhaererent, et illud ius successionis diversum a patrimonio inter subtilitates recenserent. Seneca De beneficiis VI. 5: Iurisconsultorum (ait) istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usucapi posse, sed ea quae in hereditate sunt; tanquam quidquam aliud sit hereditas, quam ea quae in hereditate sunt. Quod autem possessio esset idem, quod vulgo valet hoc nomen (id est factum, quo res quaepiam sit in physica alicuius potestate), cvincitur ex ipso Tullio in Verrina laudata c. 45. Quum enim Verres ita prima edicti verba inflexisset: si de hereditate ambigitur , si possessor sponsionem non faciet; Orator Verrem sic exagitat. Quid id ad praetorem, uter possessor sit? nonne id quacri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Ergo quia possessor est, non moves ptossessione; si possessor non esset, non dares. Quare illa possessio, quam daturus foret Practor, erat, quoad naturam intimam , illa ipsa , quam quivis marte proprio apprehendere potuisset. Insuper in eadem oratione c. 45. Tullius ita describit factum, quod mutationi patratae a Verre dederat occasionem. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem. Eius testamentum erat nullum. Lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. Si habuisset iste edictum , quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur, quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem; aul, pro praede litis vindiciarum quum satis accepisset, sponsionem faceret: ita de liereditate certaret. Ergo heres testamentarius potuisset hereditatem vindicare ab iis, quibus Praetor dedisset bonorum possessionem. Sed proprius rens in vindicatione est is qui possidet, uon qui singulari aliquo iure munitus est.

4. Praeterea velim perpendas vocem illam possessio simpliciter ct absolute positam. Haec forma loquendi notatu dignior est in Ciceronis Topicis c. 4; ubi neque bonorum neque hereditatis vox in eadem aut proximis periodis reperitur. Si ea mulier testamentum fecit, quae se capite nunquam deminuit, non videtur ex edicto Praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur enim, ut secundum servorum , secundum exsulum, secundum puerulorum tabulas possessio videatur ex edicto dari. Si specialis vis locutionis inesset in coniungendis verbis bonorum possessio vel hereditatis possessio, et in eo casu vox possessio aliud valeret quam sola valet; nequivissct Tullius iurisconsuhissimus ita loqui, ceu nuper audivimus. Bdethius in Top. loc. cit. explicans Tullii propositionem, ait: praedicatus est possessionis concessio. Neve putes vulgarem hanc significationem vocabuli possessionis in themate nostro receptam esse dumtaxat aetate liberae reipublicae. Immo sub Augusto, florente Labeone, quum iam vox hereditatis aliquid subtilius et abstractum sonare coepit, tamen vox possessionis idem quod antea valebat. Hereditatis autem bonorumve possessio , ut Labeo scribit, non uti revum possessio accipiendajzst; est enim iuris magis, qnam corporis possessio: L. 3. $. 1. D. de bon. poss. Insignis quoque est locus Isidori Orig. V. 25. quem aliunde patet multa a veteribus hausisse: Bonorum possessio est ius possessionis certo ordine certoque titulo acquisitum.

5. Sane utilitas, quam heres iure civili (cui tantum favebant Praetores in veteri edicto) assequebatur ex concessa bonorum possessioner erat interdictum quorum bonorum (5); quod tendebat ad adipiscendam possessionem veri nominis (6). Hoc autem interdictum fuisse in usu aetate Tullii, facile probari potest (7). Etenim ex interdictis agi solebat ut plurimum per sponsionem (8). Ad hanc vero manifeste alludit Cicero ii> epistola ad Trebatium (Ad Famil. VII. 21): Silii causam te docui. Is postea fuit apud me. Quum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse: Ni Bonorum Turpiuae Posses

SIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SUO MIHI DEDERIT, et Cett.

6. Ratio, cur Praetores has rcgulas speciales proposuerint in dirimendis quaestionibus possessionis hereditatis , facile constat. Nam iu possessionibus rerum singularium sequebantur factum immediate praecedens controversiam: puta in interdictis uti possidetis et utrubi (9). Hoc autem qut fieri in hereditate poterat, si natura ipsa rei ferebat, ut immediatus possessor anterior mortuus esset? In Codice Gregorii XVI. eaedem ferme regulae, quae erant in veteri Praetoris edicto , receptae sunt illic, ubi agitur del possesso delV ereditd: ut nempe qui aliquo modo demonstrat se esse heredem testamentarium vel legitimum, is possessionem obtineat (10). Porro haec probatio , quae antiquitus, quum

(5) Gai. III. 34.
(6j Idem IV. 144.

(7) Cfr. Fabricius op. sup. cit. pag. 40.

(8) Gai. IY. 141.

(9) Idem IV. 150. Inst. §. 4. de interd. (10) Rcgolamenlo legislat. e giudiz. <?. 1538. tabulae proferrentur, continebatur signis quibusdam extrinsecis , noh poterat praeiudicium ferre quaestioni de iure hereditario. Fieri enim poterat, ut testamentum aliquo interno vitio laboraret: adeoque dein heres legitimus hereditatem vindicare potuisset. Fieri etiam poterat (veluti in exemplo ex Verrinis allato), ut hic et nunc tabulae nequirent proferri, adeoque heredi legitimo daretur possessio: dein reperto testamento potuisset lege agere heres testamentarius, et hereditatem petere. Sic etiam hodie quamquam is, qui possessionem petit, debeat afferre i documenti necessarii a giustificare la sua qualitd di erede o successore legittimo del defonto; tamen decretum, quo possessio conceditur, profiertur senza pregiudizio di qualunque dritto che potesse ad altri competere\ ac verus heres iudicio ordinario ius suum prosequi potest (11). 7. Necessaria idearum connexio animum ad credendum inducit, interdictum quorum bonorum etiam antiquitus praecessisse hereditatis petitionem, quemadmodum interdicta uti possidetis et utrubi singularis rei vindicationem praecedebant (12). Ulpianus enim in libro 39 ad Edictum, in quo ordiebatur explanationem istius tituli, haec inter alia scripsit: Inter litigantes non aliter lis expediri potest, quam si alter petitor , alter xiossessor sit; esse enim debet qui onera petitoris sustineat, et qui commodo possessoris fungatur: L. 62. D. de iudiciis. Quorsum haec in eo loco disputavit Ulpianus? Sane difficile cogitatu est, enm, qui nullum contradictorem circa ius hereditarium haberet, Praetoris auctoritatem implorasse. Exinde facile explicaretur prima illa clausula antiqui edicti: si de hereditate ambigitur. Quidquid alii dicant, vox ambigitur ad controversiam inter duos significandam recte adhibetur. Sic apud Terentium Heautontim. act. 3. sc. 1. prope fin.

Simus ct Crito Vicini nostri hic ambigunt de finibus: Me cepere arbitrum. Marius Victorinus in lib. 2° Rhetoricon Ciceronis explanans eius verba (de Invent. II. 22) « si plures ambigent » sic interpretatur: si plures contra unum possidentem petant (13). Immo solemnem hanc locutionem * si de hereditate ambigitur » videtur spectare Tullius de Oratore II. 24: Nihil est enim, quod inter homines ambigatur, sive ex cri

(11) Regolam. cit. §. 1538. 1540. . (12) L. 3. C. quorum bonorum. Gai. IV. 148. Inst. §. 4. de interdictis.

(13) M. Tullii Cicerenis scboliastae. Edit. Orelli P. 1. pag. 145. Vide etiam Cic. de invent. II. 42; pro Caecina c. 8; ct Lcg. Rubriain cot. II. lin. 18.

mine causa constet, ut facinoris, sive ex controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, sive ex persona, ut laudis, sive ex disputatione, ut de ratione vivendi. Quod autem bonorum possessio actionem praecederet, non obscure significat Plinius Hist. Nat. VII. 4: Massurius auctor est, L. Papirium Praetorem, secundo herede Iege agente, bonorum possessionem contra eum dedisse, quum mater partum se XIII. mensibus diceret tulisse (14). Item Valerius Maximus VII. 7. 5: Egregia est quoque C. Calpurnii Pisonis Praetoris constitutio. Quum enim ad eum Terentius ex octo filiis, quos in adolescentiam perduxerat, ab uno in adoptionem dato exheredatum se querelam detulisset, bonorum adolescentis possessionem ei dedit, heredesque lege agere passus non est. 8. Atque hic locus est explicandi discrimen, quod inter meam et Fabricii sententiam intercedit. Ille capita edicti de bonorum possessione censuit inducta ad praefiniendas regulas, quibus Praetor uteretur in dandis vindiciis, id est in constituendo possessore, quum lege ageretur sacramento vindicandae hereditatis gratia. (De his vindiciis consulendi sunt Gaius IV. 16, et Festus v. vindiciae). Iuxta hanc sententiam actus, quo Praetor dabat bonorum possessionem, haberetur tanquam pars iudicialis processus in legis actione sacramento. Quare haud immerito , ut arbitror, Leist hanc opinionem improbavit. Ego contra puto, interdictum quorum bonorum et dntionem bonorum possessionis (quae necessario interdictum praeibat) idem praestitisse in petitione hereditatis, quod in rei vindicatione efficiebant interdicta uti possidetis et.utrubi; de quibus Gaius IV. 148. scripsit: Retinendae possessionis causa solet interdictum reddi, quum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia est, et ante quaeritur uter ex litigatoribus possidere, et uter petere debeat; cuius rei gratia comparata sunt (interdicta) un possiwms et Utrubi. Nec quisquam turbari dcbet, quod simul videat ad unum finem comparata dationem vindiciarum et interdicta. Siquidem origo legis actionum referenda est ad tempus , quod leges XII. Tabularum proxime sequutum est: L. % $. <5. D. de Orig. iuris. Et ea quidem aetate reapse magistratus definiebant quaestionem possessionis inter solemnia legis actionis, quum darent vindicias. At postea inductis interdictis, quae memoravi, rem aliter se habere oportuit. Quippe definita ab initio controversia possessionis ope interdicti, fiebat legis actio expeditior; quia Praetori vindicias daturo hoc unum supererat , ut retineret in possessione enm , qui vicerat interdicto. Siquis

(14) Hunc locum descripsit Gcllius iVocf. Attic. III. 16. §. 23.

vero suspicetur ea , quae diximus, interdicta induci coepisse, quum ritus dandi vindicias obsoleverat; is quaeso recolat, duo illa uti possidetis et utrubi iam in usu fuisse aetate Scipionis et Manilii, quum adhuc actiones legis adhibebantur. Id planum fit ex Tullio de Republica I. 13, ubi Laelius ait: Immo vero te audiamus; nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles putat esse componendum, ut ita caelum possideant, ut uterque possederit.

9. Verum, qualemcumque opinionem quis amplectatur, certum est bonorum possessionem a praetoribus datam praevia petitione, cen liquet ex Tullio in Partit. Orat. c. 28. sup. cit. et pro Flacco c. 34. Idcirco etiam ad hanc remotissimam aetatem puto referri posse, quod ait Theophilus Inst. III. 9. 7. Et olim quidem petendae erant . . . bonorum possessiones; ac necesse erat Praetorem adire , et specialiter dicere: Da Mihi Hanc Bonorum possEssioNEM. Praetores autem in iis dandis non modo ad regulas a se in edicto praestitutas, sed etiam ad qualitates postulantium respiciebant: pront ostenditur exemplo Q. TVJetelli, qui Vecilio lenoni bonorum Iuventii possessionem secundum tabulas testamenti non dediti quia vir nobilissimus et gravissimus fori ac lupanaris separandam conditionem existimavit (15). Ideo factum Cn. Orestis praetoris, qui dederat bonorum possessionem Genucio ennucho, improbatum est, sublatumque a Consule Mamerco Aemilio (16).

10. Antequam ulterius progrediar, monendum censeo, a Praetoribus antiquissimis inductum videri, ut quoties defuncti filiis possessio danda esset, Praetor in possessionem bonorum mitteret ventris nomine mulierem praegnantem, si id, quod in utero erat, inter swos heredes futurum esset ei, de cuius bonis agebatur. Certe hoc edictale caput exstabat aetate Servii Sulpicii (17): et conditio illa apposita « si inter suos heredes futurum sit »'(18) redolet aetatem antiquiorem bonorum possessione contra tabulas, qualis proposita est in Edicto perpetuo. Demum ipsa naturae vox suadere debuit caput illud; est enim iniquissimum, quod postumus tempore gestationis alatur aliunde, quam ex paternis bonis.

11. Item ad tempus liberae Reipublicae referendum censeo (quamvis dubitet Gustavus Hugo in historia iuris rom. $. 225. in nota) de

(15) Valer. Mai. VII. 7. 7.
(10) Ibid. §. 6.

(17) L. 1. §. 24. D. de ventre in possen. mitlendo.

(18) L. 1. §. 2. eod.

[ocr errors]
« PreviousContinue »