Page images
PDF
EPUB

rant, ad filios pertinerent, agnatis exclusis (51). Habemus ergo cognatos quosdam ad gradum legitimorum evectos. Censuram Tertylliani temperavit Constantinus (L. 1. C. Th. de legit. hered.), qui subvenit matribus ius liberorum non habentibus, ut in partem tertiam successionis filii defuncti cum proximioribus agnatis venirent: simulque agnatos in partem hereditatis vocavit, etsi mater ius liberorum haberet. Quod Constantinus dederat agnatis cum matre concurrentibus, id Valentinianus I. ac Theodosius II. (L. 2. 7. eod.) fratribus emancipatis indulsere. Postremus vero ex laudatis Principibus constituit etiam, ut generatim descendentes defuncti, adeoque ipsi nepotes ex filia, matri praeferrentur (52). Indulgentior fuit erga matres Iustinianus, qui eas succedere filiis voluit, etiamsi liberos alios non habuissent, praeter eum de cuius successione agitur (53), et noluit amplius eas posthaberi fratribus consanguineis defuncti, sed virilem iis partem attribuit (54).

145. Sanctiones Orphitiani SCti emendavit constitutio Valentiniani II. tametsi non de sola hereditate mulierum, sed marium etiam (immo eorum praesertimn) lata esset. Per eam igitur cautum est, ut nepotes neptesque ex praemortua filia in locum eius succedentes ad avi et aviae successionem venirent, quamvis non integram caperent portionem, quae huic praedefuncto competeret, si superstes fuisset. Scilicet datum est, ut illius portionis bessem acciperent, si cum filiis defuncti concurrerent: dodrantem vero, si cum agnatis venirent (33). Per hanc constitutionem etiam caput edicti unde liberi correctum fuisse, facile dignoscitur. Ulterius processit Iustinianus, qui nepotes neptesque sive ex filio sive ex filia susceptos, exclusis agnatis, ad avorum aviarumque successionem pari iure vocavit (56). Idem Imperator indigne ferens matrum ingenuarum et illustrium filios spurios nominari, eos ab hereditate materna, quam S. C. Orphitianum deferebat, summovit : L. 3. C. ad SCtum Orphit.

116. Memoratae constitutiones plus minusve duo Senatusconsulta

(51) Ulp. Reg. XXVI. 7. Paul. Rec. Sent. IV. 10. Digest. lib. 38. tit. 17. Cod. lib. 6. tit. 57. Inst. lib. 3. tit. 4. Iulius Capitol. in M. Antonino c. 11.

(52) L. 8. C. Th. de legit. hered. unde L. 11. C. Iust. de suis et legit. Conf. Inst. §. 3. de S. C. Teriylliano.

(53) L. 2. C. de iure liber. Inst. §. 4. de S. C. Tertyll.

(54) L. 7. C. ad S. C. Tertyll. Inst. §. 5. eod. Novell, XXII. 47.

(55) L. 4. C. Th. de legit. hered. quae mutila legitur in L. 9. C. lust. de suis et legit.

Cf. Inst. §. 16. de heredit. quae ab intest. defer.

(56) L. 12. C. de suis et legit. Inst. loc. cit. Nov. XVIII. 4.

pertingebant; sed aliae non defuere, quae ordinem a Praetore constitutum nonnihil turbarent. Praetereo legitimatos liberos, qui classem a praetore primo vocatam auxerunt, et in adoptionem datos, qui post Iustiniani constitutionem (L. 10. C. de adopt.) ad bona patris naturalis similiter admittuntur. At reticendum non est patrum iura fuisse imminuta; siquidem in iis bonis quae filii decedentes reliquerint, Iustinianus praetulit fratres parentibus, atque hisce usumfructum tantummodo concessit (57). Hinc explicatur §. 2. in fin. Inst. de adquisit. per adrogat. Mortuo autem filio adrogato in adoptiva familia, etiam dominium eius ad adrogatorem pertransit, nisi supersint aliae personae, quae ex constitutione nostra patrem in iis, quae adquiri non possunt, antecedunt. Perperam hunc locum Institutionum speciale ius constituere pro patribus adoptivis quidam censuerunt. Sed ut eo redeam, unde discessi, mutationes persequar, quae circa ius agnatorum in successionibus intestatis fuerunt inductae. Hic autem recolenda est praeprimis constitutio Anastasii, quae emancipatos fratres sororesque defuncti ad successionem vocavit cum fratribus integri iuris, quamvis non acquis partibus, sed cum aliqua diminutione (58). Porro longius, quam processerat Anastasius, Iustinianus est progressus, qui feminas agnatas etiam in gradu remotissimo ad hereditatem agnati vocavit (59), atque inter agnatos ipsos graduum successionem admisit (60); dum veteri iure solae sorores consanguineae inter agnatos vocarentur (61), et nulla graduum esset successio, ideoque proximo agnato non adeunte ceteri excluderentur (62). Omitto illa, quae de fratribus sororibusque ex alterutro tantum latere iunctis idem Imperator variando disposuit (63), et ad ea devenio, quae de coniugum successione sunt constituta.

117. Iam Theodosius II. cum Valentiniano III. induxerat, ut una cum filiis defunctae uxori vir etiam pro virili parte quoad usumfructum succederet, si filii iam antea fuissent emancipati; eo quod nimirum usumfructum iure patriae potestatis percipere non posset (64). At Iusti

(57) L. 11. C. comm. de succ. L. 7. §. 1. C. ad S. C. Tertyll. L. 13. C. de legit. hered. (58) L. 4. C. de legit. tutel. Inst. §. 1. de success. cognat.

(59) L. 14. C. de legit. hered. Inst. §. 3. de legit. agnat. success.

(60) Inst. §. 7. in fin. de legit. agnat. success. L. 4. §. 20. C. de bon. libert. L. 15.

§. 3. C. de legit. hered.

(61) Gai. III. 14. 23. Ulp. Reg. XXVI. 6.

(62) Gai. III. 12. Ulp. Reg. XXVI. 5.

(63) L. 14. 15. C. de legit. hered. Inst. §. 4. de legit. agnat. success. Novell. 84. (64) L. 9. C. Th. de bonis maternis L. 3. C. lust. eod.

nianus misertus coniugis inopis, partem hereditatis alterius coniugis ei attribuit, cuius tamen partis usumfructum dumtaxat, exsistentibus liberis, consequeretur (65).

118. Quum tam implicita evasisset doctrina successionum ab intestato, optimo consilio Iustinianus decrevit universum systema penitus reformare et, XII tabulis, edicto, senatusconsultis, constitutionibus Principum hac super re obliteratis, plana et aperta ratione totum hoc ius definire. Id praestitit per Novellam CXVIII. cui emendationem addidit in Novella CXXVII. 1. Notissima est huiusce iuris novissimi dispositio. Praeferuntur descendentes; fit deinde locus adscendentibus; postremi vocantur collaterales. Nihilominus fratres et sorores germani (et, aliquo eorum praemortuo, eius filii in stirpes) cum adscendentibus iunguntur. Sublata iuris discrimina inter mares et feminas, inter suos et emancipatos, inter agnatos et cognatos.

119. Successiones libertorum, quales erant in edicto, primum emendatae sunt a lege Papia Poppaca : quae favore patronarum et filiarum patroni liberos habentium similia quaedam constituit iis, quae superius dixi, quum agerem de bonorum possessione contra tabulas libertorum. Ea lex praeterea patronorum auxit iura; ut una cum defuncti liberis (si unus aut duo superessent) admitterentur, quoties libertus sestertium C. millium plurisve patrimonium reliquisset (66). Valentinianus III. libertis intestatis descendentes primum voluit succedere: iis deficientibus, patronum succedere non vetuit. At si libertus sine liberis decessisset, et patronus praemortuus esset, tum patrem, matrem, fratrem, sororem liberti in dimidiam partem vocavit : aliam dimidiam heredibus manumissoris concessit, iisque postremis totam hereditatem attribuit, si parentes, fratres, sororesque defuncti deessent (67). Iustinianus denique libertorum. successionem ita disposuit. Descendentes omnibus praeferri voluit: tum patronum et patronam vocavit, eorumque liberos: iisque deficientibus, eorum cognatos usque ad quintum gradum ad liberti successionem vocavit: Postremo defuncti coniugem succedere permisit (68).

120. Clausula edictalis, quae sequebatur caput inscriptum unde cognati manumissoris, maximum gravitatis momentum habere videbatur usque ad Iustinianum, quatenus postumum spectabat; efficiebat enim,

(65) Novell. 53. c. 6. Novell. 117. c. 5.

(66) Gai. III. 42. 48. 47. 50. 53. Ulp. Reg. XXIX. 5. 6. 7.

(67) Novella Valentin. III. tit. 24. §. 6. 7. 8.

(68) L. 4. C. §. 9. 10. 11. 14. de bonis libert. Inst. §. 3. de success. libert. §. 10. de gradib. cognat. §. 5. 6. de bonor. possess.

ut aliquam vim haberet postumi alieni institutio, quae iure civili non valebat (69). At Iustinianus constitutione sua postumum sic institui posse sanxit, quasi iure civili id liceret (70). Dispositiones huius constitutionis usque ad seculum nostrum (si paucas excipias lacinias) ignotae, quae est de personis incertis, modo magna ex parte innotuere, deteetumque est longioris huiusce legis partem haud exiguam in L. 23. C. de sacros. Eccl. exstare. Auctor inventi fuit vir cl. me. Card. ANGELUS MAI, qui in bibliotheca Vaticana reperit Tipuciti synopsim Basilicorum, ubi legis eiusdem compendium prostat. Ea constitutione non ita ius vetus circa institutiones incerti heredis mutavit Imperator, uti quidam crediderunt. Nam (71) non permittit heredes scribi incertos, nisi postumus sit; in hoc enim nominis eius necessitatem supplet uterus eum gestans et pater. Et de fideicommissis universalibus et legatis, quae cognatis semel relinquuntur, si non utroque tempore, puta (testamenti et) mortis, cognatus quis reperiatur, sed solo mortis tempore agnascatur aut in utero sit, (intellige valere quoad istum legata et fideicommissa). Unde apparet emendatio facta in L. 19. D. de rebus dubiis, quae ex principiis antiqui iuris expositis a Gaio H. 238. in fine, et Instit. Iustin. §. 25. de legatis, minime explicatur. Mitto alia multa, quae ex pretiosissima illa Tipuciti epitome innotescunt; instituta enim oratio me revocat ad capitum edictalium historiam.

124. Ad augendam materiem applicationis clausulae « ut ex Legibus Senatusve Consultis » pertinet practer legem Papiam, de qua dixi successiones libertorum explicans, rescriptum Hadriani, quo cavit, ut militum damnatorum capitali crimine bona castrensia ad cognatos usque ad quintum gradum pervenirent (72). Male quidam, mea sententia, huc obtrudunt legem Corneliam de captivis mortuis apud hostes, et SCtum Apronianum de hereditatibus libertorum universitatis. Lex enim Cornelia ad hereditates pertinebat, non ad bonorum possessiones (73), atque indirecte tantum favebat petentibus bonorum possessiones maxime secundum tabulas; quia quum fingeretur obiisse testatorem eo tempore quo captus est, obstare non poterant verba « suae potestatis, quum moreretur, fuit » (74). Quod autem SCtum Apronianum nihil de bonorum posses

(69) Just. pr. Inst. de bon. poss. L. 6. pr. D. de inoffic. testam.

(70) Inst, loc. cit. et §. 28. de legatis.

(71) Heimbach Basilic. Tom. 4. pag. 437. et seq.

(72) L. 6. §. 6. D. de iniusto rupto. L. 2. D. de veteranorum et milit. success. (73) Vid. L. 22. D. de captivis et postlim. revers.

(74) Loc. cit. et L. 1. C. de postliminio reversis. Conf. et L. 4. §. 1. D. de bon. libert.

sione constituerit, demonstrat Ulpianus in L. un. §. 1. D. de libertis univers. ubi ait dubium esse, an municipes petere bonorum possessionem possint: quod dubium ridiculum esset, si senatui placuisset illis bonorum possessionem concedere. Meminisse oportet hoc caput valere, non ubi lex vel senatus hereditatem defert, sed ubi de danda bonorum possessione cavet diserte (75).

122. Modus adquirendae bonorum possessionis non idem semper fuit. Quum a Praetore ut plurimum ea de plano daretur, et quasi pro forma peti consuevisset, ridiculum visum est hanc solemnitatem servare, praesertim post translatam imperii sedem, quum promissio Praetoris dandae bonorum possessionis in edicto expressa fere in eodem gradu haberetur, ac delatio hereditatis, quae per legem fit. Ideo Constantius L. 9. C. qui admitti ad b. p. poss. decrevit, sufficere testationem ampleetendae hereditatis coram quocumque iudice vel magistratu editam : nec illud nocere voluit, quod forte intra alienam vicem, idest prioris gradus, properantius cxeratur. Hac lege successorium quoque edictum circa terminorum praestitutionem nonnihil temperatum fuisse, facile apparet. Sed illud magis turbatum est in alia constitutione (L. 8. C. qui admitti ad b. p. poss.), qua idem Imperator iussit nihil obesse, si per rusticitatem, vel ignorantiam facti, vel absentiam, vel quamcumque aliam rationem, intra praefinitum tempus bonorum possessio petita non esset, quoties de parentum vel proximorum successione ageretur.

res

[ocr errors]

123. Etsi ius Praetorium tot in partibus extenuaretur circa bonorum possessiones, alia tamen ex parte auctum fuit. Postquam enim Iustinianus distinctionem inter ea, quae ex iure Quiritium vel in bonis sunt, abolevit, atque unum dominii genus agnovit (L. un. C. de nudo iure Quirit. toll.), constare amplius non poterat id, quod Gaius III. 80. tradiderat bonorum possessorum in bonis efficiuntur; ac dicendum erat abscisse dominium a bonorum possessoribus adquiri. Id factum est in L. 1. D. de bon. possess. ubi sub Ulpiani nomine legitur: Bonorum possessio admissa commoda et incommoda hereditaria, itemque dominium rerum, quae in his bonis sunt, tribuit. Facilis, credo, emendatio fuit Triboniano, inserta vocula his. Parum igitur caute quidam post Gaium repertum et in tanta historiae luce hunc locum adhuc, prout iacet, Ulpiano referunt acceptum, et detorta explicatione declarare conantur. Enimvero prima lex Codicis, quae de bonorum possessoribus agit, a Triboniano fuit emendata. Discimus

(75) L. 3. D. unde legiɣími,

« PreviousContinue »