Page images
PDF
EPUB

68. Quando igitur bonorum possessio cum re dabatur illi, qui praetorio tantum titulo munitus erat? Primo quidem, si nemo exstaret heres civilis. Puta, scriptus sum heres in eo testamento, quod praetoriis dumtaxat solemnitatibus praeditum est: defunctus vero cognatos tantum reliquit superstites. Si intra tempus mihi praestitutum petiero, habebo bonorum possessionem cum re (5). At enim haec facillime intelliguntur. Vera difficultas in eo est, ut sciamus, quando praetor tueatur possessorem a se constitutum contra heredem a iure civili vocatum, ita ut bonorum possessio cum re sit. Si agamus de bonis ingenuorum non manumissorum, uno tantum in casu Praetor tuebatur bonorum possessores contra heredem civilem: si nempe ageretur de filiis, qui, licet sui non essent, a Praetore cum suis iungebantur in bonorum possessione contra tabulas et unde liberi. Idcirco ICti tam diligenter notarunt, capitis diminutionem a Praetore rescindi: seu, ut rectius dicatur, Praetorem fingere suum esse, qui suus non fuit (6). Si itaque filius emancipatus, accepta bonorum possessione contra tabulas, impetitus esset ab herede civili, Praetor filium tuebatur (7): quod aliter fieri non poterat, quam data exceptione. Haec autem ita concepta videtur fuisse «si non contra tabulas bonorum possessio filio data sit ». Quae quidem verba exinde ego arguo, quod si filius nondum petita bonorum possessione impeteretur ab herede quasi paternus debitor, potuisset exceptionem opponere « si non contra tabulas bonorum possessio filio dari potest n (8). Quin etiam licet heres scriptus adiisset, necdum tempus praeteriisset filio ad petendam bonorum possessionem contra tabulas, si creditor defuncti contra heredem ageret, poterat exceptione repelli si non in ea causa sint tabulae testamenti, ut contra eas bonorum possessio dari possit (9). Quod autem et in bonorum possessione unde liberi Praetor tueretur emancipatum adversus agnatos defuncti, ex eo liquet, quod etiam contra suum usque ad partem dimidiam tueretur (10).

(5) Gai. II. 149. Ulp. Reg. XXIII, 6.

(6) De peregrinis civitate donatis (de quibus in Coll. Leg. Rom. et Mosaic. XVI. 7. 2.) dici non poterat rescindi emancipationem, utpote quae nulla fuerat. Quoad datos in adoptionem et emancipatos ab adoptante, dici poterat rescindi capitis diminutionem, ut in L. 6. §. 1. D. de bon. possess.

(7) Iul. L. 2. D. si tab. test. nullae exstab.

(8) L. 15. D. de b. p. contra tab.

(9) L. 2. D. de except. rei iudicatae. L. 15. D. de O. et A.

(10) L. 1. §. 9. D. si tab. test. nullae exstab.

Ceterum hanc bonorum possessionem cum re esse, haud obscure pluribus in locis iuris nostri significatur (11).

69. Si de ingenuis manumissis quaeratur, non videtur dubitandum, quin bonorum possessio ex capite unde decem personae esset cum re. Agebatur namque de emendanda iniquitate, quae ex subtilitate iuris civilis manabat. Praetor autem voluit has decem personas extraneo manumissori praeferre, ne quis occasione iuris sanguinis necessitudinem vinceret (12). Atqui inane consilium Praetoris fuisset, si haec possessio fuisset sine re: idest, si extraneus manumissor potuisset hereditatem vindicare. Hinc intelligitur SCtum Tertyllianum, quo mater filio fit heres legitima, si tamen ei filio neque suus heres sit, quive inter suos heredes ad bonorum possessionem a Praetore vocatur, neque pater, ad quem lege hereditas bonorumve possessio cum re pertinet (13). Scilicet hereditas lege pertinet, si ipse in emancipatione manumiserit: bonorum possessio cum re pertinet, si manumiserit extraneus, cui ex edicto pater praefertur. In ea vero bonorum possessione, quae dabatur patri contra tabulas filii emancipati, certum est neminem potuisse partem illam bonorum a patre avocare; siquidem Praetor hoc in casu idem servabat, quod pro patronis constituerat. Iamvero bonorum possessio, quae dabatur patronis, sive contra tabulas liberti, sive contra heredes suos istius (filios nempe adoptatos, et uxorem quae in manum convenerat), erat

cum re.

70. Hic autem sponte fluit oratio ad possessionem bonorum defuncti liberti. Quod Praetor tueretur patronum contra tabulas bonorum possessionem nactum, diserte docet Iulianus in L. 2. D. si tab. testam. nullae exst. (14). Nec secus esse poterat; haec enim bonorum possessio dabatur pro antiqua societate, cuius vi patronus quasi condominus dimidiam partem bonorum liberti acquirebat (15). Et haec videtur prima fuisse bonorum possessio, quae proprie cum re data est, scilicet in qua heres civilis a bonorum possessore vincebatur (16). Hinc illa exceptio, quam diximus dari heredi scripto, si a creditore hereditario impeteretur, quum tabulae testamenti in ea causa essent, ut contra eas bonorum possessio filio dari posset: illa, inquam, exceptio dabatur, verbis paullisper in

(11) L. 5. pr. D. de bon. poss. sec. tab. L. 1. C. de his qui sibi adscrib. in testam. (12) Ulp. Lib. 2. Inst. in Coll. Leg. Rom. et Mosaic. XVI. 9. 2.

(13) Ulp. Reg. XXVI. 8.

(14) Cf. L. 1. C. de bon. poss. contra tab. liberti. L. 43. D. de bonis libert. (15) Cr. L. 1. §. 2. D. de bonis libert.

(16) Cic. in Verr. II. 1. 48.

flexis, quoties patronus posset bonorum possessionem contra tabulas petere; scilicet, si non in ea causa sit patronus, ut bonorum possessionem pro parte debita contra tabulas petere possit (17).

71. Quum eodem spiritu informaretur aliud edictum, quo patronis. dabatur, dimidia pars bonorum liberti intestati, qui nullos naturales liberos reliquisset (18); nulla dubitatio est, quin ea esset bonorum possessio cum re: eo vel magis, quod Gaius 1. c. et Ulpianus Reg. XXIX, A. dicant, eam bonorum possessionem datam esse contra suos heredes. At vero tota res insulsa fuisset, si isti iure civili dein potuissent eam partem vindicare. Plane quum Nero instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei cogeretur (19), agebatur de bonorum possessione cum re.

72. Semel ac Praetor voluit bonorum possessores a se constitutos interdum heredibus civilibus praeferri, ac proprie in ipsum systema successorium manus iniecit; curavit, ut omnes utilitates, quas habent heredes, quatenus fieri poterat, ad bonorum possessores converteret. Proinde non modo exceptiones dedit, quibus aliquando ipse civilis heres repelli posset: non modo fictitias concessit actiones, quibus contra detentores alicuius rei hereditariae vel debitores defuncti bonorum possessor uteretur; sed etiam alia quaedam emolumenta, quae leges heredibus indulserant, ad bonorum possessores transtulit. Haec explicare aggredior.

73. Vigebat antiquitus doctrina usucapionis lucrativae pro herede, qua quilibet possidens anno res hereditarias, quarum possessionem heres nondum nactus erat, poterat dominium nancisci (20). Hoc institutum plene vigens permansit, donec SCto condito sub Hadriano temperatum est favore heredum, qui post annum hereditatem peterent; dabatur enim hereditatis petitio, rescissa usucapione (21). Id forte comprehensum fuit in SCto Iuvenciano, quod super petitione hereditatis factum esse scimus Hadriano imperante (22). Praetor itaque, ne bonorum possessores in deteriori conditione essent quam heredes, in interdicto quorum bonorum clausulam adiecit, qua rescinderetur usucapio eius, a quo quis

[ocr errors]

(17) L. 25. D. de bonis libertor.

(18) Gai. III. 40. 41. Inst. pr. §. 1. de success. liberlor.

(19) Sveton. in Nerone c. 32.

(20) De hoc vid. Gai. II. 52. 57. et lavol. L. 71. §. 1. D. de furtis.

(21) Id aperte testatur Gaius II. 57.

(22) L. 20. §. 6. D. de heredit. petit.

bonorum possessionem peteret. Sic enim sonat interdictum in edicto perpetuo:

QUORUM BONORUM EX EDICTO MEO ILLI POSSESSIO DATA EST, QUOD DE HIS BONIS
PRO HEREDE AUT PRO POSSESSORE POSSIDES, POSSIDERESVE, SI NIHIL USUCAPTUM
ESSET, QUODVE DOLO MALO FECISTI, UT DESINERES POSSIDERE, ID ILLI RESTI-
TUAS (23).

Verba quodve dolo malo ita in edicto fuisse, ostendit graeca versio Basilicorum et L. 2. C. quorum bonorum. In Vulgata est quodque dolo malo in Florentina est quod quidem dolo malo. Verba « possideres, si nihil usucaptum esset » referenda sunt non ad factum possessionis in genere, sed ad qualitatem, nempe possideres pro herede aut pro possessore; etenim post usucapionem possessio fuisset pro suo (24).

74. Qui putant hanc clausulam, qua usucapio rescinditur, exstitisse in edicto ante SCtum sub Hadriane conditum, habent adversus se Gaii auctoritatem, qui revocationem usucapionis pro herede refert ad illud SCtum et ideo (addit) potest heres ab eo, qui rem usucepit, hereditatem petendo perinde eam rem consequi, atque si usucapta non esset: Gai. II. 57. Si in interdicto clausula iam exstitisset, revocatio usucapionis pro herede ad tempus anterius fuisset referenda; omnes namque heredes, qui hereditatis petitione efficaciter uti valuissent (exceptis qui succedebant ex testamento cum V. testibus confecto), bonorum possessionem poterant impetrare. Praeterea quoniam rescissio usucapionis derogationem iuri civili continet, incredibile est Praetorem hoc tentasse pro suis possessoribus, quum heredes civiles in deteriore conditione versarentur. Quin immo quum SCtum generatim censuerit, ut tales usucapiones revocarentur (ex quo tanquam consectarium deduxit Gaius : et ideo potest heres etc.); non inepte coniicere quis poterit, Praetorem, quasi obsequentem senatui, clausulam, qua de agimus, in interdictum induxisse.

75. Aliud emolumentum, quod Praetores bonorum possessoribus dederunt, ut eos quasi aequarent heredibus, consistit in possessoria hereditatis petitione: quae nihil aliud erat, nisi hereditatis petitio, formula nonnihil inflexa, forsitan fictione apposita. Nam per eam tantundem consequitur bonorum possessor, quantum superioribus civilibus actionibus (i. e. petitione hereditatis generali et partiali) heres conse

(23) L. 1. pr. D. quorum bonorum.

(24) Vid. L. 3. §. 4. D. de adquir, vel amit. possess.

qui potest (23). Maxime quum nonnulli, velut filii emancipati, ad patrimonium consequendum unum titulum haberent in bonorum possessione, et mens Praetoris esset constituere eos heredis loco, opinioque communis bonorum possessiones praesertim cum re hereditatibus aequipararet; pronum erat, ut hoc remedium, quod praeprimis tuetur ius hereditarium, etiam bonorum possessoribus communicaretur. Bene, ut puto, Savignyus: Quando la bonorum possessio sussistè per qualche tempo contemporaneamente alla hereditas, e specialmente quando si furono maggiormente identificate negli effetti... originossi successivamente l'uso di considerarla come un diritto simile alla hereditas, e fu quindi naturale di applicare ad essa la medesima azione di diritto di questa (26).

76. Sed cui bono, inquiunt, data haec actio, quum esset interdictum quorum bonorum? Vetustiores interpretes censuerunt expeditiorem proceduram esse in interdictis, quam in petitionibus ; summarias probationes in interdicto, pleniores in petitione afferri; adeoque bene duo remedia constare posse, prout quum agitur de proprietate privata. Hae tanquam fabulae irrisae sunt a recentioribus, qui a Gaio IV. 144. 164. seqq. didicerunt, quam implicitus esset processus iudicialis interdictorum. Apparet modo quam vere dixerit Iulius Frontinus, interdictorum fuisse executionem perplexissimam. Et quoniam illius verba mirifice congruunt cum iis, quae modo ex Gaio novimus de interdictis, operae pretium est ea ex integro describere. De loco si possessio petenti firma est, etiam interdicere licet, dum cetera ex interdicto diligenter peraguntur. Magna enim alea est litem ad interdictum deducere, cuius est executio perplexissima. Si vero possessio minus firma est, mutata formula, iure quiritium peti debet proprietas loci (27). Hae notiones, quas modo habemus circa ritum procedendi interdictis, dum sententiam profligant vetustiorum interpretum, lucem aliquam praebere possunt, ut intelligamus non inutiliter fuisse introductam possessoriam hereditatis petitionem: ne scilicet bonorum possessores semper iis ambagibus interdicti implicari cogerentur. Hac accedit, quod non eadem consequebatur actor per interdictum et petitionem hereditatis, prout innuit graecus scholiastes Basilicorum ad L. 1. D. de possessoria heredit. petitione (28). Sane quum SCtum (25) Gai. L. 2. D. de possessoria heredit. petitione.

(26) Savigny. Sull' interdetto QUORUM BONORUM. Ragion. storici di diritto. Part. 2. (27) De controversiis agrorum lib. 2. apud Lachmann Gromatici veteres lib. 2.

pag. 44.

(28) Heimbach Tom. 4. pag. 250. Basil. lib. 42. tit. 2. cap. 11. schol. 2.

[ocr errors][subsumed][ocr errors]
« PreviousContinue »