Page images
PDF
EPUB

DE

BONORUM POSSESSIONIBUS

COMMENTARIUS

Nobilissimam partem iuris Praetorii cam fuisse, in qua de bonorum

possessionibus agebatur, nemo, qui sit in romana iurisprudentia aliquantisper versatus, ignorat. Haec pars, quae ab antiquioribus interpretibus remissius tractari solebat, recentiorum scriptorum, e Germania praesertim, ingenia exercuit, accuratisque lucubrationibus fuit illustrata: non ita tamen declarata sunt omnia, quae in ea erant obscura, ut quaelibet investigatio circa illam suscepta videatur inanis. Quare mihi propositum est de ea disserere, breviter quidem, ut auditorum meorum commodo prospiciam; sed diligenter ita, ut omnia, quae sunt in hac tractatione praecipua et gravissima, attingam. Quadripertitus itaque libellus erit, quem iuris studiosis exhibeo. Ac primo dicam de iure vetustissimo circa bonorum possessiones: deinde inquiram, quomodo in Edicto perpetuo Salvii Iuliani titulus ad eas pertinens fuerit concinnatus: tum explicare adnitar, quae fuerit natura, vis et potestas bonorum possessionis aurea romanae iurisprudentiae aetate: postremo disseram de mutationibus, quas passa est haec pars iuris usque ad aetatem Iustiniani. Addam appendicis loco tentamen restitutionis ipsius tituli edictalis de bonorum possessionibus. Quo quasi textu proposito, facilius erit intelligere complura Ulpiani, Pauli, Iuliani, et Gaii fragmenta, quae sparsa iacent in Digestis, sed ad explicationem eiusdem tituli fuerant exarata; quorum indiculum in calce totius libelli subiiciam.

CAPUT I.

De iure vetustissimo circa bonorum possessiones.

1. Quamvis multa nobis non suppetat copia documentorum, quibus perantiquum Romanorum ius patefiat; nihilominus in re, qua de agimus, studiosos investigatores ita fors adiuvit, ut eorum spem exspectationemque superaret. Discimus a Tullio (in Verr. II. 1. 44-45), ex quo tempore ius praetorium constitutum est, proponi consuevisse in edictis caput de hereditatum possessionibus, idque in duas partes fuisse distributum. Si verba quaeras, haec nos clarissimus Orator edocet:

Si de hereditate ambigetur, et tabulae testamen-
ti obsignatae non minus multis signis, quam
e lege oporteat, ad me proferentur, secundum
tabulas testamenti potissimum hereditatem dabo.
Si tabulae testamenti non proferentur, tum uti
proximum quemque potissimum heredem esse
oporteret, si is intestato mortuus esset, ita se-
cundum eum hereditatis possessionem dabo (1).

Admittebat itaque Praetor ad hereditatis possessionem heredes in testamento scriptos; eisque deficientibus, primum heredes suos; tum, si hi deessent, agnatos; demum gentiles (2). Si de libertis ageretur, pro agnatis vocabat patronos eorumque liberos (3); si de filiis emancipatis, agnatorum loco manumissorem vocabat, sive pater hic fuisset sive extraneus (4). Haec enim erat successio legitima, quam lex decemviralis eiusque interpretatio invexerat.

2. Alia capita eo tempore non exstitisse, quibus alicui nominatim possessio promitteretur, liquet ex eiusdem Tullii Partitionibus Oratoriis

(1) Scitissime ex Tullio haec capita edictalia exstruxerunt B. Leist die bonorum possessio lib. I. cap. 1. §. 24; et C. Fabricius Ursprung und entwickelung der bon. poss. pag. 33.

(2) Gai. III. 1-17. Ulp. Reg. XXVI. 1. Collat. Legum Mosaicar. et Rom. XVI. 3. 3. XVI. 4. 1-2.

(3) Gai. III. 40. 45. 58. Ulp. Reg. XXVII. 1-3. Coll. Leg. Mosaie. et Rom. XVI. 8. 2. Fragm. Vat. 308.

(4) Collat. Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 9. 2. L. 10. D. de suis et legit. L. 4. S. 23. C. de bonis libert. Inst. §. 8. de legit. agnat. success.

c. 28. Aut quum hereditatis sine lege aut sine testamento petitur possessio: in quibus causis quid aequius aequissimumve sit, quaeritur ; quas ad causas facultas petitur argumentationum ex iis, de quibus mox dicetur, aequitatis locis. Forte adiiciebatur clausula, qua Praetor, deficiente herede testamentario et legitimo, promitteret possessionem illi, cuius iustissima causa sibi esse videretur. Ita non absurde explicari posset, quod legitur in oratione pro Cluentio c. 60; ubi Cicero loquens de C. Vibio Cappadoce demortuo, ait: Intestatum (hunc) dico esse mortuum, possessionemque eius bonorum ex Praetoris edicto huic illius sororis filio, adolescenti pudentissimo et inprimis honesto, equiti Romano datam, Numerio Cluentio, quem videtis. Non inficior tamen, aliquos ex Praetoribus aetate Tullii (ne aequitas illa, de qua in Partitionibus Oratoriis loco citato, nimis nutaret incerta) nominatim cognatorum mentionem in edicto fecisse. Ceterum ad hoc evincendum nihil valet alter locus ex eadem oratione c. 15, ubi Tullius inquit, Avitum testamentum non fecisse, neque induxisse in animum ut faceret. Tum addit: Id quum Oppianicus sciret . . . intelligebat, Avito mortuo, bona eius omnia ad matrem esse ventura. Nihil valet, inquam, hic locus ad ius cognatorum probandum; siquidem fieri poterat, ut mater in manum viri convenisset, et quasi consanguinea futura esset legitima heres Aviti. Suspicari forsitan posset aliquis, ad bonorum possessionem cognatis promissam spectare locum Tullii ex fragmentis deperditae orationis pro C. Cornelio, ubi exponit abusus Praetoriae potestatis patratos, antequam lege Cornelia caveretur, ut Praetores edictis suis perpetuis ius dicerent. Significans Orator, nullos futuros fuisse ciusmodi abusus, si iam tum lex Cornelia valuisset, inquit: Non Cn. Dolabella C. Volcatium honestissimum virum communi et quotidiano iure privasset: non denique homo illorum et vita et prudentia longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Cornelii possessionem ex edicto suo P. Scipioni adolescenti summa nobilitate, eximia virtute praedito dedisset. (Ciceronis scholiastae: edit. Orelli. Pars II. pag. 73). Ut Scipio vocaretur ex edicto tralaticio ad bona Cn. Cornelii, satis erat si gentilis defuncto fuisset. Iam vero apprime compertum est, fuisse Scipiones e gente Cornelia. Non est igitur necesse, ut fingamus, historicum Sisennam clausulam de cognatis edicto adiecisse.

3. Exposito edicto veteri, quaerendum est quid Praetor promitteret in hac hereditatis possessione. Nil vetat, quominus intelligamus id, quod verba sonant. Hereditatis nomine ea aetate intellectum fuisse ipsum defuncti patrimonium, ostenditur ex definitione hereditatis, quam Tullius

dat in Topicis c. 6. Hereditas est pecunia, quae morte alicuius ad quempiam pervenit iure, nec ea aut legata testamento aut possessione retenta. Adeo insidebat animis hic conceptus hereditatis, ut primo imperii seculo adhuc docti viri huic adhaererent, et illud ius successionis diversum a patrimonio inter subtilitates recenserent. Seneca De beneficiis VI. 5: Iurisconsultorum (ait) istae acutae ineptiae sunt, qui hereditatem negant usucapi posse, sed ea quae in hereditate sunt; 'tanquam quidquam aliud sit hereditas, quam ea quae in hereditate sunt. Quod autem possessio esset idem, quod vulgo valet hoc nomen (id est factum, quo res quaepiam sit in physica alicuius potestate), evincitur ex ipso Tullio in Verrina laudata c. 45. Quum enim Verres ita prima edicti verba inflexisset: si de hereditate ambigitur, si possessor sponsionem non faciet; Orator Verrem sic exagitat. Quid id ad praetorem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum possessorem esse oporteat? Ergo quia possessor est, non moves possessione; si possessor non esset, non dares. Quare illa possessio, quam daturus foret Praetor, erat, quoad naturam intimam, illa ipsa, quam quivis marte proprio apprehendere potuisset. Insuper in eadem oratione c. 45. Tullius ita describit factum, quod mutationi patratae a Verre dederat occasionem. Minucius quidam mortuus est ante istum praetorem. Eius testamentum erat nullum. Lege hereditas ad gentem Minuciam veniebat. Si habuisset iste edictum, quod ante istum et postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur, quod tum non exstaret, lege ageret in hereditatem; aut, pro praede litis vindiciarum quum satis accepisset, sponsionem faceret: ita de hereditate certaret. Ergo heres testamentarius potuisset hereditatem vindicare ab iis, quibus Praetor dedisset bonorum possessionem. Sed proprius reus in vindicatione est is qui possidet, non qui singulari aliquo iure munitus est.

4. Praeterea velim perpendas vocem illam possessio simpliciter et absolute positam. Haec forma loquendi notatu dignior est in Ciceronis Topicis c. 4; ubi neque bonorum neque hereditatis vox in eadem aut proximis periodis reperitur. Si ea mulier testamentum fecit, quae se capite nunquam deminuit, non videtur ex edicto Praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum puerulorum tabulas possessio videatur ex edicto dari. Si specialis vis locutionis inesset in coniungendis verbis bonorum possessio vel hereditatis possessio, et in eo casu vox possessio aliud valeret quam sola valet; nequivisset Tullius iurisconsultis

simus ita loqui, ceu nuper audivimus. Boëthius in Top. loc. cit. explicans Tullii propositionem, ait: praedicatus est possessionis concessio. Neve putes vulgarem hane significationem vocabuli possessionis in themate nostro receptam esse dumtaxat aetate liberae reipublicae. Immo sub Augusto, florente Labeone, quum iam vox hereditatis aliquid subtilius et abstractum sonare coepit, tamen vox possessionis idem quod antea valebat. Hereditatis autem bonorumve possessio, ut Labeo scribit, non uti rerum possessio accipienda est; est enim iuris magis, quam corporis possessio: L. 3. §. 1. D. de bon. poss. Insignis quoque est locus Isidori Orig. V. 25. quem aliunde patet multa a veteribus hausisse: Bonorum possessio est ius possessionis certo ordine certoque titulo acquisitum.

5. Sane utilitas, quam heres iure civili (cui tantum favebant Praetores in veteri edicto) assequebatur ex concessa bonorum possessione, erat interdictum quorum bonorum (5); quod tendebat ad adipiscendam possessionem veri nominis (6). Hoc autem interdictum fuisse in usu aetate Tullii, facile probari potest (7). Etenim ex interdictis agi solebat ut plurimum per sponsionem (8). Ad hanc vero manifeste alludit Cicero in epistola ad Trebatium (Ad Famil. VII. 21): Silii causam te docui. Is postea fuit apud me. Quum ei dicerem tibi videri sponsionem illam nos sine periculo facere posse: NI BONORUM TURPILIAE POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SUO MIHI DEDERIT, et cett.

6. Ratio, cur Praetores has regulas speciales proposuerint in dirimendis quaestionibus possessionis hereditatis, facile constat. Nam in possessionibus rerum singularium sequebantur factum immediate praecedens controversiam: puta in interdictis uti possidetis et utrubi (9). Hoc autem qui fieri in hereditate poterat, si natura ipsa rei ferebat, ut immediatus possessor anterior mortuus esset? In Codice Gregorii XVI. eaedem ferme regulae, quae erant in veteri Praetoris edicto, receptae sunt illic, ubi agitur del possesso dell' eredità: ut nempe qui aliquo modo demonstrat se esse heredem testamentarium vel legitimum, is possessionem obtineat (10). Porro haec probatio, quae antiquitus, quum

[blocks in formation]
« PreviousContinue »