Page images
PDF
EPUB

commentariis ad hoc caput: Ubicumque Lex, vel Senatus, vel Constitutio capere hereditatem prohibet, et bonorum possessio cessat (118). Teneamus igitur fuisse hac in parte tituli edictalis de bonorum possessione caput inscriptum « quibus non competit bonorum possessio»: cuius residua, si placet, ita possunt restitui :

Rei capitalis damnatis nec restitutis ... iis, qui dolo malo fecerunt, ne is, de cuius bonis agitur, testaretur ... itemque iis omnibus, quos Lex vel SCtum vel Principis Constitutio capere hereditatem prohibet, bonorum possessionem non dabo, Nec obiicias, quaeso, omissos a me fuisse heredes illorum, qui a familia occisi esse dicerentur. Nam Praetor utique non sinebat eos bonorum possessionem petere, antequam supplicium de nocentibus sumeretur: et id edicto caverat (119); sed quum prohibitio illa aliis dispositionibus esset implicita, quae pertinebant ad titulum sequentem Edicti de testamentis (120), ac nominatim ad rubricam « testamenta quemadmodum aperiantur», de qua egit Ulpianus in lib. 50 ad edictum (121); idcirco non arbitror, eum de hisce heredibus in hoc edicti loco, in quo versamur, mentionem fecisse.

60. Sequitur modo caput: ut ex Legibus Senatusve Consultis bonorum possessio detur. Eius verba refert Ulpianus in L. un. D. hoc tit.

UTI ME QUAQUE LEGE SENATUSVE CONSULTO BONORUM POSSESSIONEM DARE OPORTEBIT,ITA DABO. " Non pertinebat haec clausula ad hereditates delatas a legibus et SCtis; earum enim possessio petebatur ex capite unde legitimi; sed spectabat nominatim leges vel SCta, quae bonorum possessionem dari iuberent (122). Praesertim Lex Papia nonnullas eiusmodi bonorum possessiones induxit favore mulierum ius liberorum habentium, quum ageretur de bonis libertorum (123).

61. Concludebatur series vocatorum eo capite, quod dicebatur suc

(118) L. 12. §. 1. D. de bon. poss. (Ulp. Lib. 48 ad edictum).

(119) Vid. L. 3. §. 29. L. 5. §. 1. D. de SCto Silaniano.

(120) Hanc rubricam in edicto fuisse patet ex libris Gaii ad edictum Praetoris Urbani de testamentis. Cf. L. 32. 33. D. de hered. instit.

(121) L. 2. 4. 6. 8. D. testam. quemadm. aperiantur. L. 1. 3. 5. 24. D. de SCto Silaniano.

(122) Ulp. L. un. §. 2. D. ut ex Legibus Sve Ctis b. p. detur. Paul. L. 3. D. unde legitimi.

(123) Gai. III. 46. 49. 50. Ulp. Reg. XXIX. 5. 6. 7.

cessorium edictum. Eo quippe terminus ad petendam bonorum possessionem praestituebatur: ac, prioribus non petentibus vel repudiantibus, bonorum possessio sequentibus promittebatur, perinde ac superiores in eo numero non essent (124). Tempus autem erat annus parentibus et liberis (tam naturalibus, quam adoptivis): ceteris vero dies centum (125). Ea tempora erant utilia: idest, quibus aliquis scierit poteritque (126). Rationem edicti successorii perbelle significat Ulpianus L. 1. pr. D. de succ. edict. Successorium edictum idcirco propositum est, ne bona hereditaria vacua sine domino diutius iacerent, et creditoribus longior mora fieret. E re igitur Praetor putavit praestituere tempus his, quibus bonorum possessionem detulit, et dare inter eos successionem, ut maturius possint creditores scire, utrum habeant cum quo congrediantur, an vero bona vacantia fisco sint delata, an potius ad possessionem bonorum procedere debeant, quasi sine successore defuncto. Rationem hanc ab Ulpiano expositam putavit cl. B. Leist perantiquos Praetores permovisse, ut primigenium edictum proponerent de hereditatum possessionibus, quod in praecedenti capite explicavi. Prudentes viri, pro sua quisque peritia, iudicanto. Obiter id monuisse sufficiat; ad edictum successorium revertamur.

62. Centum dies utiles passim attributi ad bonorum possessionem petendam mirifice congruunt cum spatio, quod testatores vulgo ad deliberandum concedebant heredibus extraneis cum cretione institutis: TITIUS HERES ESTO, CERNITOQUE IN CENTUM DIEBUS PROXIMIS, QUIBUS SCIERIS POTERISQUE.

quod ni ita crevERIS, EXHERES ESTO (127). Ideo autem his limitibus tempus constringere solebant, quia in eam rem (ut ait Gaius II. 170) tolerabile tempus visum est centum dierum. Quoad parentes vero et liberos, largius tempus (ait Ulpianus L. 1. S. 12. D. de succ. edict.) petendae bonorum possessionis tribuitur, in honorem sanguinis videlicet, quia arctandi non erant, qui paene ad propria bona veniunt; ideoque placuit, iis praestitui annum, scilicet ita moderate, ut neque ipsi urgerentur ad bonorum possessionis petitionem, neque bona diu iacerent. Quamobrem coniicere possumus, postremum hoc caput ita fere se habuisse:

(124) L. 1. C. de successorio edicto. Inst. §. 8. 9. de bon. poss. Ulp. Reg. XXVIII. 10. 11. L. 1. D. de successorio edicto. L. 2. D. de bonis libertorum.

(125) Ulp. et Inst. loc. cit. L. 1. §. 8. 16. D. de successorio edicto. (126) L. 2. pr. D. quis ordo in poss. servetur. Theoph. §. 6. Inst. de bon. possess. Hinc explicatur Paulus L. 1. D. de iuris et facti ignorantia (lib. 44 ad edictum). (127) Gai. II. 164. 165. Ulp. Reg. XXII. 27. Cic. de orat. I. 22.

Qui ad bonorum possessionem ex superioribus capitibus vocantur, iis, liberis quidem et parenTM libus intra annum, ceteris vero intra centum dies, quibus scierint poterintque, bonorum possessionem dabo.–Si quis eorum, qui in superiori eodemve gradu sunt, bonorum possessionem sibi dari noluerit, vel intra praestitutum tempus non petierit, perinde ceteris bonorum possessionem dabo, ac si is in eo numero non fuisset.

63. In calce huius tituli edictalis propositas fuisse reor actiones fictitias, quas Praetor dabat bonorum possessoribus vel contra eos, non secus ac heredes illius essent, cuius bonorum possessionem habuissent (128). Hasce actionum formulas in edicto fuisse, non modo ex iis evincitur, quae de formulis generatim dixi sup. n. 33 seqq. sed etiam ex alio titulo edictali « de inspiciendo ventre »,. ubi praetor edixerat: Sive quod natum erit, ut supra cautum est, inspici non licuerit, quas utique actiones me daturum polliceor his, quibus ex edicto meo bonorum possessio data sit, eas, si mihi iusta causa videbitur esse, ei non dabo (129). Quaenam vero hisce formulis sedes erat? Equidem in alia edicti parte magis idoneum locum iis fuisse non video. Adde quod Ulpianus, qui in tit. XXVIII. Regularum (de bon. poss.) ordinem tituli edictalis secutus diligenter erat usque ad successorium edictum, statim post illud loquitur de fictitiis actionibus. Demum in duobus eiusdem auctoris fragmentis superstitibus lib. 49 ad edictum, in quo extremam partem huius tituli explicabat, reperitur explanatio locutionis recte defendi (130): quae locutio non videtur exstare potuisse in duobus praecedentibus capitibus (ut ex legibus senatusve consultis et successorium edictum), quae in lib. 49 Ulpianus declaraverat. Contra vero phrasis illa optime convenit cum datis actionibus, praesertim realibus; in quibus, si reus non defendisset maxime satisdationes praestando, res in actorem transferebatur (131).

(128) Cfr. Gai. IV. 34. Ulp. Reg. XXVIII. 12. Theoph. Inst. pr. de perpet, et temp. act. et Thalelaeum Basilic. XI. 1. c. 87. sch. 1. Ileimbach Tom. 1. pag. 662; ubi restituens Diocletiani rescriptum a Triboniano mutilatum (L. 26. C. de transact.), postrema illius verba sic effert: quod et in honorario succedentibus iure fictionis ope locum habebit. (129) L. 1. §. 10. D. in fine de inspic. ventre cust. partu.

(130) L. 63. D. de iudiciis. L. 10. D. de admin. et peric. tutor.

(131) Vid. Fragm. Vatic. 92. iunct. cum L. 45. D. de damno infecto. Ulp. Lib. 1. Inst. Fragm. IV. ex laciniis Vindobon. Afric. L. 15. D. de operis novi nunciatione.

64. Itaque sic placet hoc ultimum edictalis tituli caput restituere, formulis e Gaio depromptis :

Si quis ex iis, quibus bonorum possessio ex edi-
cto meo data est, rem, quae defuncti fuisse di-
cetur, petat, eaque recte defendatur, in haec
verba iudicium dabo. IUDEX ESTO. SI AULUS AGERIUS LUCIO TITIO
HERES ESSET, TUM SI PARET FUNDUM, DE QUO AGITUR, EX IURE QUIRITIUM
EIUS ESSE OPORTERE, NEQUE IS FUNDUS AULO AGERIO RESTITUATUR, QUANTI EA
RES ERIT, TANTAM PECUNIAM, IUDEX, NUMERIUM negidium AULO AGERIO CONDEMNA.
SI NON PARET, ABSOLVITO (132).

Vel si quis petat, quod defuncto dari oportuit,
in haec verba iudicium dabo. IUDEX ESTO. SI A. AGERIUS L.
TITIO HERES ESSET, TUM SI PARET NUM. NEGIDIUM A. AGERIO SESTERTIUM X.
MILLIA DARE OPORTERE, IUdex, n. negIDIUM A. AGERIO SESTERTIUM X. MILLIA
CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVITO (133).

Si quis ab eo, cui bonorum possessio ex edicto
meo data est, petat quod sibi a defuncto dari
oportere dicat, in haec verba iudicium dabo, IUDEX

ESTO. SI NUMERIUS NEGIDIUS L. TITIO HERES ESSET, TUM SI PARET N. NEGIDIUM
A. AGERIO H-S X. MILLIA DARE OPORTERE, Iudex, N. NEGIDIUM A. AGERIO
H-S X. MILLIA CONDEMNA. SI NON PARET, ABSOLVITO.

CAPUT III.

De natura, vi et potestate bonorum possessionis aetate aurea romanae iurisprudentiae.

65. Proposito edictali titulo, qualis fuit concinnatus a Salvio Iuliano, unusquisque videt naturam ipsam bonorum possessionis fuisse graviter immutatam. Antiquitus, ceu vidimus, bonorum possessio poterat per heredem civilem auferri ab illo, qui possessor fuerat a praetore constitutus, quoties appareret duas hasce qualitates in uno eodemque non coalescere. At deinceps novis classibus a Praetore inductis, quandoque bonorum possessores civiles ipsos heredes vincebant. Hinc distinctio bonorum possessionis cum re et sine re. Cum re (utor Ulpiani verbis Rey.

(132) Gai. IV. 34. Quoad conclusionem vid. Cic. in Verr. II. 2. 12. Gai. IV. 51. (133) Gai. IV. 34. Quoad ultima verba vid. eumdem IV. 43. 50.

XXVIII. 13.) si qui accipit, cum effectu bona retineat; sine re, quum alius iure civili evincere hereditatem possit (1).

66. Ut dignosci possit quando cum re, quando sine re esset bonorum possessio, recolendum est, ius Praetorium non uno impetu ius civile evertisse, sed sensim sine sensu in illud obrepsisse. Proinde dici potest aetate Iuliani, generatim loquendo, bonorum possessionem fuisse sine re, quoties bonorum possessor diversus esset ab herede civili. Hinc si proponas factum testamentum sine familiae mancipatione, sed servatis tantum solemnitatibus, quas Praetor exigebat; heres scriptus habuisset bonorum possessionem secundum tabulas, sed agnatus heres civilis potuisset evincere hereditatem. Item si quis fecisset duo testamenta, primum cum solemnitatibus iuris civilis, alterum deinde praeditum dumtaxat septem signis, certe scriptus heres in secundo testamento habuisset bonorum possessionem; verum heres civilis in primo institutus quivisset per hereditatis petitionem bona avocare (Gai. II. 119. 148. 149).

67. Multo magis bonorum possessio erat sine re, quoties aliquis suffultus titulo civili fuisset vocatus a Praetore, neglexisset tamen praestituto tempore petere bonorum possessionem. Tum qui vocati erant in gradibus sequentibus, si petiissent possessionem, obtinebant, ceu iam dixi loquens de successorio edicto ; verum superiores illi potuissent quasi heredes civiles exercere petitionem hereditatis, et bona evincere a possessore. Pone ergo iure scriptum heredem adiisse hereditatem, sed omisisse bonorum possessionem. Hanc obtinuissent ii, qui a Praetore vocantur ab intestato. At vero civilis heres testamentarius poterat hereditatem evincere. Bonorum igitur possessio erat sine re (2). Finge aliquem decessisse intestatum, relicto suo herede. Hic omittit petere bonorum possessionem: eam impetrant alii, qui post suos heredes a Practore vocantur. Suus heres potest evincere hereditatem iure legitimo, et bonorum possessio fit sine re (3). Idem est, si quis decedens sine testamento relinquat agnatos et cognatos. Negligentibus agnatis petere bonorum possessionem ex capite unde legitimi, eam petunt et impetrant cognati: sed isti habent sine re, quia ab agnatis iure legitimo potest evinci (4).

(1) Cfr. Gai. III. 35-37. Res patrimonium significat. Vid. L. 2. §. 8. D. ad S. C. Tertyllian. L. 3. §. 2. D. de bon. poss. Ita Comicus apud Tullum de Orat. II. 67. Homo fatuus,

Postquam rem habere coepit, est emortuus,

(2) Gai. III. 36.

(3) Gai. III. 37. Ulp. Reg. XXVIII 13,

(4) Gai. loc. cit.

« PreviousContinue »