Page images
PDF
EPUB

potiebatur uxoris bonis, et uxor quasi filia succedebat (109). Igitur hoc auxilio opus non erat. Verum enim vero quum solemnia matrimonia per conventionem in manum in usu esse desierunt, uxores ad bona viri intestati, et vicissim, nonnisi Praetoris subsidio devenire potuerunt.

54. Perpauca de hoc edicto scimus. Vix illud innuit Ulpianus in lib. Reg. XXVIII. 7. et in lib. 2o Inst. Coll. Leg. Rom. et Mos, XVI. 8. 1. XVI. 9. 1. Brevissimum est commentarium, quod ex eius libris ad edictum in L. un. D. unde vir et uxor refertur. Iustinianus in Inst. §. 3. 6. de bon. poss. vix docet illud exstitisse. Theophilus Inst. ad loc. cit. paucula haec habet: Septimo loco (Praetor) invenit eam (bonorum possessionem), quae UNDE VIR ET UXOR dicitur. Nam siquis vir aut siqua mulier sine testamento decedat, neminem relinquens, qui ex aliqua dictarum bonorum possessionum ad successionem eius vocetur; tunc locus fit huic bonorum possessioni. Et vir uxori, uxorque viro succedit. Habes itaque brevis capitis edictalis sententiam, quae forsitan his verbis in edicto fuit expressa:

Si vir aut mulier intestato decesserint, quorum
bonorum possessionem ex causis supra scriptis
nemo acceperit, secundum uxorem aut virum
bonorum possessionem dabo.

Perperam hanc clausulam, ut opinor, ampliavit C. De Weyhe (op. sup. cit. pag. 245.) inserens ipsimet capiti, quod restituere voluit, conditionem « si iustum matrimonium mortis tempore fuit » et ea, quae scite notavit Ulpianus in L. un. D. h. t. Etenim aliud est, quod haec possessio data sit, quum illa conditio exsisteret: aliud est, quod haec verba ex edicto deprompta sint. Sola mentio viri et mulieris ad bonorum possessionem vocatorum tacite illam continet, quam pro officio suo Ulpianus interpres explicavit.

55. Postremo loco Praetor promittebat bonorum possessionem cognatis manumissoris, quibus per legem Furiam plus mille asses capere licet (110). Praetor, qui cognatos defuncti viro et uxori praetulerat, patroni cognatos aequissime coniugi posthabuit. Mentio legis Furiae ostendit, hoc caput invectum fuisse ante annum V. C. 714. quo, lata lege Falcidia (111), desiit lex Furia in usu esse. Per hanc legem exce

(109) Gai. III. 3. 83.

(110) Ulp. Reg. XXVIII. 7. Cfr. Coll. Leg. Rom. et Mosaic. XVI. 9. 1. Inst. §. 3. 6. de bon. poss. et ibi Theoph.

(111) Vid. Haubold Inst. iuris rom. priv. in tab. chronolog. pag. 45.

52. Quo melius liqueat laudatam L. 17. D. de bon. lib. ad rem, qua de agimus, pertinere, sciendum est, Ulpianum in lib. 46 explanasse quaedam edicti capita, in quibus erat etiam praecedens tum quem ex familia (106); et ex libro 47 superesse tria fragmenta, nempe d. L. 17. D. de bon. lib. L. un. D. unde vir et uxor (ubi explanabat caput sequens), et L. 7. D. de ventre in possess. mitt. ubi enarrabat caput de ventre, quod erat, ceu docebo, post omnes gradus vocatorum. Expensis igitur iis, quae traduntur in L. 17. de bon. lib. et ordine commentariorum Ulpiani, ambigendum non est, quin locus ille ad caput nostrum referatur. Hoc posito, ea lex incipit sensum habere perspicuum, quem nuper explicavi. Nam, prout in Pandectis iacet, nullo pacto potest intelligi. Quandoquidem hoc caput edictale a Iustiniano Inst. §. 5. de bon. possess. abolitum fuerat: adeoque Tribonianus transtulit Ulpiani locum ad vocationem patroni, quae fit ex capite unde legitimi, praeponens verbuscula liberto sine liberis mortuo, in primis etc. Si ad illam edicti partem Ulpianum referas, nihil absurdius illis proximis patroni et patronae, qui simul admittuntur. Eadem fere dici possunt de Iuliano L. 23. §. 1. D. de bonis libert. (lib. 27 Digestorum, ubi haec edicti capita explanabat): quo in loco si demas in fine principii legis verba ut legitimus, quae pessime Tribonianus addidit, quum posuisset patronum fuisse capite minutum, omnia praeclare collimant cum iis quae exposui, et parentum ac liberorum patroni proximum quemque ad hereditatem liberti vocari manifestum est: L. cit. §. 1.

uti

53. Sed haec hactenus. Nunc veniamus ad caput unde vir et uxor. Frustra quispiam contenderet ex loco Tullii pro Cluentio c. 15. arguere, hanc bonorum possessionem ea aetate in usu fuisse; namque, egregie demonstrarunt Fabricius et Leist (107), Oppianicus alia via ad Sassiae uxoris bona venire potuisset, quam per bonorum possessionem ex hoc capite. At etiamsi locus ille Tullii nihil probet, tamen in ea ratione aequitatis, quae Praetorem movebat ad dandam possessionem, quae sine lege et sine testamento petebatur (108), profecto valere admodum debuit coniugis nomen, quocum vivi bona nostra partimur: ut istuc transferam, quod Tullius de liberis ait in Verr. II. 1. 44. Antiquitus quum matrimonia fiebant per conventionem in manum, maritus statim

(106) L. 195. D. de V. S.

(107) Fabricius Ursprung und entwickelung der bon. poss. pag. 54. Leist die bon. possess. lib. 2. cap. 1. §. 67.

(108) Cic. Part. Orat. c. 28. sup. cit.

potiebatur uxoris bonis, et uxor quasi filia succedebat (109). Igitur hoc auxilio opus non erat. Verum enim vero quum solemnia matrimonia per conventionem in manum in usu esse desierunt, uxores ad bona viri intestati, et vicissim, nonnisi Praetoris subsidio devenire potuerunt.

54. Perpauca de hoc edicto scimus. Vix illud innuit Ulpianus in lib. Reg. XXVIII. 7. et in lib. 2° Inst. Coll. Leg. Rom. et Mos. XVI. 8. 1. XVI. 9. 1. Brevissimum est commentarium, quod ex eius libris ad edictum in L. un. D. unde vir et uxor refertur. Iustinianus in Inst. §. 3. 6. de bon. poss. vix docet illud exstitisse. Theophilus Inst. ad loc. cit. paucula haec habet: Septimo loco (Praetor) invenit eam (bonorum possessionem), quae UNDE VIR ET UXOR dicitur. Nam siquis vir aut siqua mulier sine testamento decedat, neminem relinquens, qui ex aliqua dictarum bonorum possessionum ad successionem eius vocetur; tunc locus fit huic bonorum possessioni. Et vir uxori, uxorque viro succedit. Habes itaque brevis capitis edictalis sententiam, quae forsitan his verbis in edicto fuit expressa:

Si vir aut mulier intestato decesserint, quorum
bonorum possessionem ex causis supra scriptis
nemo acceperit, secundum uxorem aut virum
bonorum possessionem dabo.

Perperam hanc clausulam, ut opinor, ampliavit C. De Weyhe (op. sup. cit. pag. 245.) inserens ipsimet capiti, quod restituere voluit, conditionem « si iustum matrimonium mortis tempore fuit » et ea, quae scite notavit Ulpianus in L. un. D. h. t. Etenim aliud est, quod haec possessio data sit, quum illa conditio exsisteret: aliud est, quod haec verba ex edicto deprompta sint. Sola mentio viri et mulieris ad bonorum possessionem vocatorum tacite illam continet, quam pro officio suo Ulpianus interpres explicavit.

55. Postremo loco Praetor promittebat bonorum possessionem cognatis manumissoris, quibus per legem Furiam plus mille asses capere licet (110). Praetor, qui cognatos defuncti viro et uxori praetulerat, patroni cognatos aequissime coniugi posthabuit. Mentio legis Furiae ostendit, hoc caput invectum fuisse ante annum V. C. 714. quo, lata lege Falcidia (111), desiit lex Furia in usu esse. Per hanc legem exce

(109) Gai. III. 3. 83.

(110) Ulp. Reg. XXVIII. 7. Cfr. Coll. Leg. Rom. et Mosaic. XVI. 9. 1. Inst. §. 3. 6. de bon. poss. et ibi Theoph.

(111) Vid. Haubold Inst. iuris rom. priv. in tab. chronolog. pag. 45.

ptis personis quibusdam, ceteris plus mille assibus legatorum nomine mortisve causa capere permissum non est (112). Quos cognatos exceperit Lex Furia, docet Paulus in Fragm. Vatic. 301. Illa lex sex gradus et unam personam ex septimo gradu excepit, sobrino natum. Sunt ergo ferme iidem gradus, quos reperimus in edicto unde cognati, hoc uno tantum discrimine servato, quod duae personae e septimo gradu in illo edicto comprehendebantur (113), in hoc autem Legi Furiae serviente una persona tantummodo; quia sobrina natus hic excluditur. At quaenam fuit causa discriminis? Praetor, ni fallor, qui erga patronas et patroni filias liberalis non fuerat, voluit in hac postrema liberti successione etiam in gradu remotissimo cognatis maribus magis quam feminis favere. Ceterum dubitatio excitari posset de vi vocabuli manumissoris. Profecto licet eo nomine in hoc edicto praesertim patroni venirent (114); reor tamen vocem illam intelligi potuisse etiam de eo manumissore hominis ingenui, cui decem personae praeferebantur. Haec quum ita sint, possumus exercitationis gratia caput edictale hoc modo restituere :

Si nemo sit, ad quem bonorum possessio ex cau-
sis supra scriptis pertineat, cognatis manumis-
soris, quibus per Legem Furiam plus mille as-
sibus capere licet, bonorum possessionem dabo.

56. Post omnes gradus, si fides est graeco Basilicorum Scholiastae (115), Praetor haec subiecit et dixit: IN OMNIBUS AUTEM BONORUM POSSESSIONIBUS, SI INCIDERIT PERSONA POSTUMI, NATO QUIDEM EI COMPETENTEM BONORUM POSSESSIONEM DABO; QUAMDIU AUTEM IN UTERO ERIT, MITTAM EUM IN POSSESSIONEM QUAE DICITUR VENTRIS NOMINE.

Ex hoc capite lux affulget maxima L. 7. D. de ventre in poss. mitt. (Ulp. lib. 47 ad edictum): cuius legis, in hac parte commentariorum ad edictum, restitutores antiqui rationem nullam sibi reddere potuerunt. Nihil dicam de L. 6. D. de inoff. test. aliisque locis, qui hoc lumine admoto praeclare intelligi coeperunt.

57. Posteaquam Praetor omnes gradus recensuisset eorum, quos ad bonorum possessionem ipse vocaverat, novissime (ut ait Iustinianus Inst.

(112) Gai. II. 225. Vid. Inst. pr. ad leg. Falc. et ibi Theoph. Ulp. Reg. I. 2. Varronis Fragm. de vita pop. Rom. lib. 3.

(113) Ulp. L. 1. §. 2. D. unde cognati.

(114) De patrono explicant Ulpianus Coll. Leg. Rom. et Mos. XVI. 9. 1. et Theoph. Inst. §. 3. 6. de bon. possess.

(115) Basil. lib. 39. tit. 1. c. 6. Heimbach Tom. IV. pag. 5.

§. 7. de bon. possess.) clausulam generalem posuit, qua promittebat generaliter possessionem iis, quibus ut detur, lege vel senatusconsulto vel constitutione comprehensum est. At si sequamur ordinem titulorum qui sunt in Pandectis, praecedere debuit caput aliud: quibus non competit bonorum possessio (116). Id etiam innuunt fragmenta librorum iurisprudentium, qui commentariis edictum ornarunt. Sane peridoneus iste locus erat huic capiti; quum enim Praetor multos vocasset, neque tamen eos indiscriminatim vellet admittere, si indigni essent qui bonorum possessionem acciperent, oportuit aptis limitationibus seriem vocatorum communire. Uno ergo contextu hoc caput cum praecedentibus iungitur, nec obstat ordini illi, quem Iustinianus nos edocuit. Iniuriosum autem fuisset recensere eos, qui a possessione summoventur, post clausulam generalem ut ex legibus etc. quasi Praetor vellet excludere aliquos ex iis, quos Lex, Senatus, vel Princeps ad bonorum possessionem admittit.

58. Neque possum sententiae accedere cl. De Weyhe, qui suspicatur loca prudentium, in quibus disseritur de iis, quibus bonorum possessio non competit, fuisse interpretationes clausulae ut ex legibus. Etenim in ipso edicto exclusos fuisse capite damnatos nec restitutos, itemque eos, qui dolo malo fecerunt, quominus quis testaretur, aperte docent Africanus L. 13. D. de bon. possess. et Iulianus L. un. D. quib. non competit bon. poss. Ad primos autem pertinet evidenter Ulpianus in L. 2. D. de poenis (lib. 48 ad edictum), ubi nominatim explicat, quomodo rei capitalis damnatum accipere debemus. De iis autem, qui testari volentem prohibuere, disserit idem ICtus in L. 1. D. si quis aliquem testari prohib. (lib. 48 ad edictum), et Paulus L. 2. eod. (lib. 44 ad edictum). Facile quisque videt, cur Praetor a bonorum possessione eos excluserit, qui capite damnati nec restituti sunt. Quoad eos vero, qui testari volentem dolo malo prohibuerunt, patet eos in edicto memoratos esse a Iuliano in obsequium Hadriani, qui rescripto suo induxerat, ut huiusmodi nequam heredes ab hereditate arcerentur (117).

59. At semel ac Praetor hanc provinciam est ingressus ut enumeraret eos, qui ad bonorum possessionem non admittuntur; putamus ne eum in hisce duobus constitisse, et omnes alios, qui prohibentur, a ICtis vi interpretationis fuisse adiectos? Non arbitror; praesertim quoties ICti non opinantis ritu, sed dogmatice loquuntur. Proinde non Ulpiani, sed Praetoris auctoritati acceptam refero clausulam, quae legitur in Ulpiani

(116) Dig. lib. 38. tit. 13. 14.

(117) L. 1, pr. D. si quis aliquem testari prohib. (eod. lib. 48 ad edictum).

« PreviousContinue »