Page images
PDF
EPUB

Ex hoc capite explicatur L. 5. §. 2. D. ad SCtum Tertull. Nam hoc S. C. (ut infra ostendam n. 69.) praeferebat matri defuncti patrem huius, cui hereditas bonorumve possessio ex hoc capite daretur. Sed enim quum talis bonorum possessio valeret contra extraneum manumissorem, nullius momenti erat, si defunctus ab avo fuisset emancipatus. Proinde si fingas decessisse Titium ab avo emancipatum, et superstites esse patrem, avum, et matrem, eveniet ut, patre matrem excludente, rursus ipse pater ab avo, qui potior est, excludatur. Id sibi vult Paulus, dum ait L. cit. Si mater excluserit avum manumissorem, qui patri anteponitur, edicto Praetoris inducetur pater defuncti, quo admisso desinit Senatusconsulto locus esse, et rursus avus vocabitur.

48. Sequebatur caput unde cognati, quod ita fere restituerem:

Si nemo er causis supra scriptis bonorum pos-
sessionem acceperit, cognatis, uti proximus quis-
que est, modo sobrino sobrinave natus natave,
propiusve iis sit, bonorum possessionem dabo.

Voces cognatis et proximus liquet fuisse in edicto ex L. 1. pr. §. 5. 6. D. unde cogn. Locutio uti proximus quisque est innuitur a Theophilo Inst. §. 4. in fin. de success. cogn. et apprime congruit cum phrasi adhibita in secundo capite veteris cdicti. Quoad clausulam finalem, certum est edictum comprehendisse omnes cognatos usque ad sextum gradum, et ex septimo dumtaxat sobrino et sobrina natum et natam (87). Sed nullo modo inducor, ut credam in edicto fuisse usque ad sextum gradum, et sobrino sobrina natis etc. Numeratio enim graduum nunquam fiebat in veteribus monumentis legalibus; sed posita voce propria cognati remotioris, puta sobrino sobrina nato, adiicebatur propiusve co sit, aut propiusve eum cognatione attinget, aut propioreve gradu sit. Sic in Lege Cincia quoad donatarios, quibus in infinitum dari poterat (88); in Lege Servilia repetundarum quoad iudices rei cognatos (89); in Lege Iulia repetundarum quoad eos, a quibus magistratus possunt munera accipere (90); in Lege Iulia de vi publica quoad eos, qui inviti in reum testimonium non dicunt (91); in Lege Iulia iudiciorum

(87) L. 1. §. 3. D. unde cognati. Inst. §. 5. de success. cognat.

(88) Fragm. Vatic. 298.

(89) L. Servil. Cap. VIII. Haubold Monum. legal. pag. 38.

(90) L. 1. D. ad Leg. Iul. Repetund.

(91) Coll. Leg. Rom. et Mos. IX. 2. 3.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

publicorum quoad eosdem (92); in Lege Cornelia de iniuriis quoad iudices rei cognatos excludendos (93); in Lege Iulia de maritandis ordinibus quoad eos, qui, licet caelibes, capere possunt ex testamento (94).

49. Generatim leges in sobrinis sistebant; erat enim remotissimus gradus, qui proprium nomen haberet (95). Illud in causa fuisse videri potest, quod ait Cicero de off. I. 17. dum fines domesticae societatis limitat in sobrinis, qui, quum una domo iam capi non possint, in alias domos tanquam in colonias exeunt. Nihilominus quaedam leges, quae voluerant maiorem míz sequi, perveniebant etiam ad sobrinorum natos: veluti, inter laudatas, Leges Iuliae iudiciorum publicorum, et de maritandis ordinibus (96), quibus Legem Furiam licet adiicere (97). Exinde agnoscis rationem intimam, quare Praetor ad hunc usque gradum et personas pervenerit: erat scilicet ultimus gradus cognationis, cui legislatio romana favere consueverat, vulgari idiomate suadente, cui quodammodo ulterius aptae voces deerant, et philosophia duce, quae remotiores quasi extraneos reputabat. Ratio inducendi cognatorum successionem tum in eo fuit, ut vaga illa aequitas, de qua Tullius in Partit. Orat. c. 28. sup. cit. aliquo certo criterio determinaretur, tum quia gentilium nomen et iura magis magisque elanguescebant, ita ut sub Antonino Pio iam in desuetudinem abiissent (98). In huius edicti restitutione tum Ranchinius, tum Westenbergius ac De Weyhe posuerunt limitationem « exceptis fratre et sorore emancipatis »; decepti nimirum ab iis, quae tradit Iustinianus §. 1. Inst. de success. cognat. Sed ibi Imperator perspicue loquitur de Anastasiana lege, quae fratres, licet emancipatos, inter legitimos heredes recensuit (99).

50. Praetorium edictum de cognatis nullius usus esse poterat in successionibus libertorum, qui praeter descendentes nec agnatos nec cognatos habere poterant; itaque deficientibus liberis, nec non patrono eiusque filiis (heredibus legitimis), nullum successorem fuissent habituri. Ex alia parte maxima necessitudo esse videbatur inter libertum et fami

(92) L. 4. D. de testibus.
(93) L. 5. D. de iniuriis.

(94) Fragm. Vatic. 216.

(95) L. ult. §. ult. D. de gradib. et affin.

(96) Cit. L. 4. D. de testibus. Fragm. Vat. 216.

(97) Fragm. Vat. 301. Levissimum discrimen inter exceptos in L. Furia et yocatos ex hoc capite, explicatur infra n. 55.

(98) Gai. III. 17. Cf. Ulp. in Coll. Leg. Rom. et Mos. XVI. 4. 2.

(99) L. 4. C. de leg. tut. Theoph. §. 1. Inst. de succ. cogn. et in fine tit. de grad. cogn.

liam patroni (100). Ideo praetor, quasi in supplementum capitis praecedentis, aliud caput apposuit, quo ad successionem liberti familiam patroni vocavit: hoc autem caput enunciabatur tum quem ex familia (101). Partem Ulpianei commentarii in hoc caput habes in L. 195. D. de V. S. ex quo discis vocem familiae agnatos designasse: quod perbelle congruit cum Theophilo Inst. §. 3. de bon. poss. docente: Agnati patroni ad bona liberti veniunt per bonorum possessionem, quae dicitur TUM QUEM EX FAMILIA. Huic vero capiti adiectam puto clausulam illam, de qua Iustinianus in L. 4. §. 23. C. de bonis libert. Vetus bonorum possessio competebat et quum filius liberti post manumissionem natus sine testamento et cognatione decessisset, vocabatque patris manumissorem et cognatos eius per virilem sexum, sive mansissent agnati, sive status mutationem passi essent; statuebat autem, ut si huius liberti patronus ipse libertus esset alterius cuiusquam, patroni quoque patronus eiusque cognatio (ovyyśvsia) vocaretur. Certe ipse Ulpianus in lib. 2o Instit. non obscure innuit, aliquid fuisse in edicto spectans filios libertorum; ait enim in Coll. Leg. Rom. et Mos. XVI. 8.1-2. Post agnatos Praetor vocat cognatos... post cognatos virum et uxorem. Et haec, si qui decessit, non fuit libertinus, vel stirpis libertinae. Insuper Iustiniani verba sine cognatione decessisset innuunt hanc clausulam fuisse post caput unde cognati, et ante caput unde vir et uxor. Expressa autem mentio cognatorum per virilem sexum (idest agnatorum) ostendit de familia actum esse; neque hoc caput cum postremo confundendum, quo cognati manumissoris vocantur. Nec mirandum est heic loci ius agnatorum servari, etsi capite minuti sint; dumtaxat enim legitimae hereditatis ius capitis minutione amittitur (102). Hic vero agnati a Praetore proprio nomine, non quasi legitimi vocantur. Caput igitur ita restituo:

Si libertus decesserit, tum quem ex familia patroni huic intestato heredem esse oporteret, se= cundum eum liberti bonorum possessionem dabo. Quod si liberti filius decesserit, patris manumissori eiusque familiae bonorum possessionem dabo. Sin ipse patronus libertus fuerit, secundum patroni patronum eiusque familiam bonorum possessionem dabo.

(100) Vid. Cie. ad Fam. XIII. 23. Olim liberti ad patroni gentem pertinebant : Cic. de Orat. I. 39. Liv. XXXIX. 19.

(101) Ulp. Reg. XXVIII. 7. Inst. §. 3. 5. de bon. possess. et ibi Theoph. (102) Ulp. Reg. XXVII. 5.

[ocr errors]

Posui familiam; quia graeca vox σuyyévem, quam cognationem traductores explicarunt, hanc significationem non repudiat.

51. Post familiam patroni (ait Ulpianus lib. 2° Inst. in Coll. Leg. Rom. et Mos. XVI. 9. 1.) vocat Praetor patronum et patronam, item liberos et parentes patroni et patronae (103). Quaenam fuit huius capitis inducendi ratio? Quemadmodum heredes legitimi, si capitis deminutionem passi essent, adiuvabantur ex capite unde cognati (104); ita si patronus vel patrona liberive patroni capitis deminutionem passi essent, adiuvabantur hoc novo capite, in quo marte proprio Praetor eos vocavit. Atque hinc explicatur L. 39. D. de bonis libert. Ceterum adeo verum est, naturale vinculum Praetorem respexisse, ut etiam patronorum parentes et liberos patronae ad successionem admiserit. Praetereal haec vocatio etiam patrono eiusque liberis ac patronae nullam capitis deminutionem passis eam praestabat utilitatem, quam notavit Theophilus Inst. §. 3. de bon. poss. ut, si intra tempora praestituta in capite secundo et quarto non petiissent, possent ex hoc capite ad bonorum possessionem pervenire. Demum si consideres, manumissorem patris eiusque agnatos admissos esse ex capite praecedenti ad bona filiorum liberti absque ullo respectu deminutionis capitis; facile tibi persuaseris necessarium ferme hoc edictale caput fuisse, quod prima fronte superfluum videtur. Illud forte ita conceptum fuerat:

Si nemo ex supra scriptis bonorum possessionem
petet, patrono patronae, item liberis parentibus-
que patroni et patronae, uti proximus quisque
est, bonorum possessionem dabo.

Voces uti proximus quisque tum ratione suadente posui, tum quia in L. 17. D. de bonis libert. (Ulp. lib. 47 ad edictum) legitur: Inprimis patronus et patrona bonorum possessionem accipere possunt, et quidem simul; sed et si patrono et patronae (Vulg. et Hal. inserunt mortuis) proximi sunt aliqui, simul admittuntur. Egregie graecus Basilicorum interpres pro mortuis posuit per' aurous post ipsos, et immerito vapulat ab Heimbachio (105). Patronus et patrona in primis vocabantur a Praetore: iis deficientibus vel negligentibus, liberi et parentes: et si duo aeque proximi, puta duo filii vel duo nepotes petebant, simul admittebantur.

(103) Cf. Ulp. Reg. XXVIII. 7. Iust. Inst. §. 3. 5. de bon. poss. et ibi Theoph. (104) L. 5. D. unde cognati.

(105) Basilic. XLIX. 4. c. 13. in fine, et ibi nota per Heimbach Tom. 4. pag. 24.

52. Quo melius liqueat laudatam L. 17. D. de bon. lib. ad rem, qua de agimus, pertinere, sciendum est, Ulpianum in lib. 46 explanasse quaedam edicti capita, in quibus erat etiam praecedens tum quem ex familia (106); et ex libro 47 superesse tria fragmenta, nempe d. L. 17. D. de bon. lib. L. un. D. unde vir et uxor (ubi explanabat caput sequens), et L. 7. D. de ventre in possess. mitt. ubi enarrabat caput de ventre, quod erat, ceu docebo, post omnes gradus vocatorum. Expensis igitur iis, quae traduntur in L. 17. de bon. lib. et ordine commentariorum Ulpiani, ambigendum non est, quin locus ille ad caput nostrum referatur. Hoc posito, ea lex incipit sensum habere perspicuum, quem nuper explicavi. Nam, prout in Pandectis iacet, nullo pacto potest intelligi. Quandoquidem hoc caput edictale a Iustiniano Inst. §. 5. de bon. possess. abolitum fuerat: adeoque Tribonianus transtulit Ulpiani locum ad vocationem patroni, quae fit ex capite unde legitimi, praeponens verbuscula liberto sine liberis mortuo, in primis etc. Si ad illam edicti partem Ulpianum referas, nihil absurdius illis proximis patroni et patronae, qui simul admittuntur. Eadem fere dici possunt de Iuliano L. 23. S. 1. D. de bonis libert. (lib. 27 Digestorum, ubi haec edicti capita explanabat): quo in loco si demas in fine principii legis verba ut legitimus, quae pessime Tribonianus addidit, quum posuisset patronum fuisse capite minutum, omnia praeclare collimant cum iis quae exposui, et parentum ac liberorum patroni proximum quemque ad hereditatem liberti vocari manifestum est: L. cit. S. 1.

re,

uti

53. Sed haec hactenus. Nunc veniamus ad caput unde vir et uxor. Frustra quispiam contenderet ex loco Tullii pro Cluentio c. 15. arguehanc bonorum possessionem ea aetate in usu fuisse; namque, egregie demonstrarunt Fabricius et Leist (107), Oppianicus alia via ad Sassiae uxoris bona venire potuisset, quam per bonorum possessionem ex hoc capite. At etiamsi locus ille Tullii nihil probet, tamen in ea ratione aequitatis, quae Praetorem movebat ad dandam possessionem, quae sine lege et sine testamento petebatur (108), profecto valere admodum debuit coniugis nomen, qudcum vivi bona nostra partimur: ut istuc transferam, quod Tullius de liberis ait in Verr. II. 1. 44. Antiquitus quum matrimonia fiebant per conventionem in manum, maritus statim

(106) L. 195. D. de V. S.

(107) Fabricius Ursprung und entwickelung der bon. poss. pag. 54. Leist die bon. possess. lib. 2. cap. 1. §. 67.

(108) Cic. Part. Orat. c. 28. sup. cit.

« PreviousContinue »