Page images
PDF

Si quut doto mato tiberti factum e»»e dicetur,
quo minu» quam par» bonorum ex te»tamento
debita ad eorum quem perveniat, qui contra ta-
buta» bonorum po»»e##ionem aceipere po»»unt,

in haec verba iudicium dabo. Iudex Esto. Si Paret Dolo

MALO LUCII TITII I.IIl1.UTT FUNDUM CAPENATEM NUMERI0 NEGIDIO DATUM E9SE ,
QUO MINUS QUAM PARS BONORUM DEBITA EX TESTAMENTO AD AULUM AGER'UM
PATRONUM PERVENIRET, QUA DE RE AGITUR; 1UDEX, NUMERIUM NflGIDIUM AULO
AGERIO , NISI RESTITUAT , QUANTI EA RES EST , TANTAM PECUNIAM CONDEHNA.
SI NON PARET, ABSOLVITO.

38. Post Fabianam actionem propositam, quaedam edixisse Praetorem de liberis patronorum, satis manifestum est ex Ulpiani et Iuliani libris ad edictum. Praesertim liquet remotos esse a bonorum possessione contra tabulas filios patroni, qui a parente exberedati essent ^73), et qui, quum natu maiores essent quam viginti quinque annis , libertum paternum accusavissent capitis , aut in servitutem petiissent (74). Quare nobis liceat haec in edicto reponere:

Si qui» ex patroni tiberi» a parente exhereda-
tua »it, vet quum natu maior e»»et quam XX V. an-
ni», tibertum paternum eapiti» accu»averit,aut in
»ervitutem petierit, ei contra tabuta» tiberti 6o-
Horiini po»»e»»ionem non dabo.

39. Residua Ulpiani fragmenta ex libro 45 ad Edictum perspicue declarant, post caput laudatum, aliud sequutum esse, quo Praetor illis, qui petiissent bonorum possessionem contra tabulas, denegabat actiones ad persequenda quae sibi aut subiectis personis fuissent relicta, si eorum emolumentum ad ipsos esset perventurum. Ex L. I6. §• 5. et 8. D. de bonis libert. fas est coniicere, edictale caput ita fere se habuissc:

Si qui» bonorum po»»e»»ionem contra tabuta»
tiberti acceperit, de eo, quod tiberti iudicio da-
tum tegatum fuerit »ive ip»i »ive atii, cuiu» emo-
tumentum ad eum perventurum »it, actionem,
petitionem, per»ecutionem non dabo (75).

(73) L. 10. §. 1. L. 11. 12. D. de bonis litert. L. 10. §. 4. eod. L. 42. pr. eod. L. 17. D. de iure patron.

(74) L. 14. D. de bonis libert. ac praeserlim §. 6. Ilem L. 15. 17. L. 4. §. 8. eod.

(75) Tria haec postrema verba coniunxi; quia solemnis erat locutio in monumentis legalibns et formulis adbibita. Vide Tab. Legis Salpensanae cap. 26; Tab. Legis Malacit. cap. 62. 67 ; L. 18. §. 1. D. de aeceptilat. L. 23. D. ratam rem haberi.

40. Quum omnia haec de patronis Praetor edixisset, caput adiecit, qno iura illis data accommodabat parentibus, qui emancipationis causa liberos manumisissent. Ipsa materiae continentia atque ordo librorum Ulpiani ad Edictum hanc propriam fuisse sedem capitis, de quo agitur, dubitare non sinunt. Illud sic restituit C. De Weyhe , a quo hic recedere non ausim:

Mn eo, qui a patre avove paterno , proavove pa-
terni ari patre manumi»»u» erit, idem »ervabo,
eamdemque, quam patrono in boni» tiberti, con-
tra tabuta» bonorutn po»»e»»ionem dabo.

Prima undecim verba edictalia fuisse , docet Ulpianus L. 1. §. 1. D. si a parente quis manumissus sit.

41. Capita, quae hactenus exposui de bonorum possessione contra tabulas liberti , coniuncta erant, ut vidimus , cum bonorum possessione secundum tabulas. Sed in Edicto perpetuo hic res sistere non poterat, post privilegia a Nerva et Traiano militibus attributa. Quocirca in Digestis post titulum si a parente quis manumissus sit, sequitur alter de bonorum possessione ex testamento militis. Ex L. un. eius tituli , ac L. \. 11. 13. 15. et 42. D. de test. militis , quae omnes erant ex libro 43 Ulpiani ad Edictum, satis manifestum est, aliquid singulare hac de re Practorem edixisse. Quamvis nulla Praetoris clausula ibi memoretur , apparet tamen bonorum possessionem ex militum testamento petitam fuisse (76), et eorum voluntatem quocumquc modo expressam ratam habendam esse (77). Urget praeterca Gaius L. 2. D. de testam. militis (lib. XV. ad Edictum provinciale), ubi docet: De militis testamento ideo separatim Proconsul edicit, quod optime novit, ex Constitutionibus Principalibus propria atque singularia iura in testamentis eorum observari. An Practor ignorabat, quod Proconsules optime noverant? ldcirco arbitror caput exstitisse in edicto praetorio ita ferme conceptum:

Si mite» te»tamentum feei»»e dicattw , quoquo
tttodo te»tattt» fmi-it, »eeundum ittiu» votuiita-
tem bonot'um po»»e»»ionem dabo.

42. Venio nunc ad alteram sectionem tituli edictalis: si Tabulae Testamenti Nullae Exstabunt. Ad quam, ut Ulpiani verbis utar ( L. 1. pr. D. si tab. test. null. exst.), Praetor transitum fecit, posteaquam loquu

(76) L. 15. §. 6. D. de testam. milit.

(77) L. un. D. de bun. possess. ex test. militis.

tus est de bonorum possessione eius, qui teslatus est. Ab eodem Ulpiano Reg. XXVIII. 7. simulque a Iustiniano Inst. $. 3. de bon. poss. et ibi Theophilo , discimus quae fuerint capita huius sectionis. Scilicet:

1. UNDE LIBERl. 2. UNDE LEGITIMI. 3. UNDE DECEM PERSONAE. 4. UNDE COGNATI. 5. TUM QUEM EX

Familia (i. e. patroni). a. Unde Patronus Patrona , Item Liberi Patroni Patronaeve. 7. Unde Vir Et Uxor. 8. Unde Cogwati Manumissoris. Quoniam clausula unde decem personae continebat specialem limitationem capitis unde legitimi , idcirco Ulpianus, ea clausula reticita, septem tantum gradus enumerat.

43. Caput primum , unde Uberi vocantur (78) , necessario debuit induci, semel ac ad bonorum possessionem contra tabulas ingenuorum filii etiam in potestate non constituti admissi sunt. Aequata omnium filiorum conditione, oportebat ut etiam in successionibus intestatis separarentur liberi ab heredibus legitimis; nam lex XII. tabularum suos tantummodo agnatis praeferebat. Quapropter ante caput veteris edicti, quo legitimis possessio promittebatur, praemissum est caput, quo liberi generatim vocabantur. Liberorum vocem in edicto fuisse non dubito , tum propter rubricam unde liberi, tum quia Ulpianus L. 1. §. 6. D. si tab. test. null. exst. hoc caput explicans ait: Liberos autem accipere debemus, ^wos ad contra tabulas bonorum possessionem admittcndos diximus. Uxor certe et nurus, quae in manum convenerant, utpote heredes sui , admittebantur (79). Sed quum passim receptum esset, tales uxores filiae loco et nurus neptis loco esse (80), non reor specialem earum mcutionem fuisse necessariam. Filii in adoptionem dati, donec in adoptiva familia essent , certe non admittebantur (81). Sed nominatim hoc de iis cautum esse in edicto, non ausim affirmare; quum spiritus ipse, quo edictum informabatur, videatur de hoc monuisse prudentes, quod Praetor eos vocare ad hanc possessionem voluerat, qui ad bonoriun possessionem contra tabulas vocati fuerant (82).

44. Suspicari quis posset, in hoc edicto Praetorem non dixisse simpliciter: si tabulae testamenti nullae exstabunt, liberis potmimum bono

(78) Ita implcodas csse locutiones ellipticas, quibus varia capita liuius scctionis vulpo uYsignabantur , innuit luliauus L. 2. in fine. D. tab. test. nultae exst. Id optime pcrvidit V. C. Ortolan: Explic. historique des /nslil. Lib. 3. tit. 9. §. 1107.

(79) Ulp. Coll. Leg. Mosaic. cl Rom. XVI. 7. 2. Modcst. L. 1. pr. D. quis ordo in poss. serv.

(80) Gai. I. 114. 115. 118. 136; II. 139. 159; III. 3.

(81) Ulp. Reg. XXVIII. 8. Inst. §. 10. de hered. quae ab intest. def.

(82) L. 1. §. 6. D. fi tab. lcst. nullae exstab. Cfr. L. 9. eod. ubi notanda cst gravitas Pauli respondcntis dc iure, quod interpretatione indigebat.

rum posseesionem dabo; sed notasse illud, quod (praeeunteUlpiano L. \. %.2. D. si tab. test. nu}l,.exst.) docuit Modestinus L.\. §. \. D. quis ordo in poss.serv. videlicet quod haec possessio daretur, sive tabulae testamenti nullae exstarent, sive exstarent, st secundum eas vel contra eas nemo bonorum possessionem accepisset. Sed quum in eo capite, quod dicebatur edictum successorium, hoc esset cautum, quod nisi diebus praestitutis peteretur bonorum possessio , Praetor ad sequentem gradum deventurus esset; neeessitatem non video, cur aliquid adiiciatur verbis si tabulae testamenti nullae exstabunt. Porro si nemo stetisset, dicens defunctum testatum esse; quoad Praetorem nullae videbantur exstare tabulae, ex quibus nempe aliquis heres esse posset. Id significant Iustiniani verba in §. 9. Instit. de bon. poss. Si intra hoc tempus aliquis bonorwn possessionem non petierit, eiusdem gradus personis adcrescit, vel, si nemo sit deinceps, ceteris perinde bonorum possessionem ex successorio edicto (Praetor) pollicetur , ac si is, qui praecedebat, ex eo numero non esset. Atqui si fingas heredem non esse in rerum natura, res redit ad causam intestati. Igitur quamquam absonum non sit coniieere prolixius hoc edicti caput fuisse; nobis tamen non liquet plura in eo verba fuisse, quam quae superius memoravi.

Si tabutae te»tamenti nuttae ex»tabunt, tiberi»
poti»»imum bonorum no»»e»»ionem dtibtt.

Capita edicti Carboniani, de collatione, et de coniungendis cum emancipato liberis eius, hic fuerunt repetita. Quoad edictum Carbonianum, vide L. 3. }ir. D. de Carbon. edicto. Quoad coHationem, vide Ulpianum in Colt. Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 7. 2. Tryphoninum L. 20. §. i. D. de bon. poss. contra tab. et Diocletiamim et Maximianum L. 9. C de collat. Quoad novam Iuliani clausulam « de coniungendis cum emancipato Hberis eius » , vide Pomponium L. 5. D. si tab. testam. nuttae exstab. In hoc postremo capite de coniungendis ete. deletum hic fuisse puto incisum: neque nominatim exheredes scripti erunt.

45. Si logicum ordinem sequimur, post haec, quae memoravi, ponendum videtur caput, quo si libertus intestato moriatur suo herede relicto adoptivo filio, vel uxore quae in manu ipsius , vel nuru quae in manu filii eius fuerit, datur patrono adversus hos suos heredes pavtis dimidiae bonorum possessio (Gai. III. 41. Ulp. Reg. XXIX. \. Inst. §.1. de success. libert.). Ad edictum restituendum nil melius excogitare possem, quam retentis verbis -i si libertus intestato .... filii eiusfuerit » addere: patrono liberisve eius virilis sexus adversus hos suos heredes partis

[ocr errors]

dimidiae bonorum possessionem dabo. Gertum est, quod siquid fraude liberti factum esset, quo minus quam debita portio ad patronum perveniret , daretur actio Calvisiaha (83). Coniicio hanc formulam persimilem Fabianae fuisse, ac pro verbis pars debita ex testamento exstitisse pars debita ab intestato. Prooemium autem fuisse:

Si t/nid doto mato tiberti faetum e»»e dicetur ,
quo minu» qtiam par» debita bonorum ad eorum
quem perveniat, qui ab inte»tato bonorum po«-
»e»»ionem eontra »uo» herede» aeeipere po»»unt,
in tiaee verba iudicium dabo. Iudex Esto. Si Paret, ete.

46. Deficientibus qui peterent bonorum possessionem unde liberi, vocabantur in Edicto perpetuo legitimi. Redit tandem quod olim secundum fuerat caput edictale in titulo de hereditatum possessionibus. Scimus fuisse ex parte retenta antiqua verba: Tumquemei HeredemEsseOporteret, Si Intestatus Mortuus Esset (84). Liceat ergo periodum replere aliis verbis edicti veteris: ita secundum eum bonorum possessionem dabo. Antiquitus syutaxis regebatur per conditionem praemissam: st tabulae testamenti non proferentur , tum ete. In compositione Iuliani haec amplius esse non poterat. Quare suspico» praemissa fuisse verba: si nemo ex suprascriptis bonorum possessionem petat, tum etc, aut ahquid simile.

47. Si ageretur de filio emancipato, quem fictus emptor, nulla contracta fiducia cum patre, manumisisset, tum ipse manumissor quasi patronus ex XII. tabulis heres fuisset (85). Sed Praetor aequitate motus huic praetulit decem personas (86), i. c. filium, filiam, nepotem, neptem (sive ex filio sive ex filia) , patrem, matrem, avum, aviam (sive paterni sint sive materni), fratrem et sororem (sive consanguineos sive uterinos ). Si placet, potest caput ita restitui:

** i», qui dece»»it, tiber fitit eitra remaneipatio-
nem mannmi»»u», eui extraneum itianumi»»o-
rem tieredem ab inte»tato e»»e oporteret, decem
eognutorum per»ona» ei praeferam, fttium , ft-
tiam, nepotem, neptem, patrem, matrem, avum,
aviam, fratrem, »ororem, hi»que bonorum po«-
»e»»ionem dabo.

(83 Vid. Ulp. L. 3. %. 3. (male piulctatam a Triboniano ) D. »i quid in frauii. palr. L. 2. C. eod.

(84) L.l. D. unde legit. L. 4. eod. L. un. §. 2. D. ul ex leg. Sve. Consultis b. p. detur.

(85) Ulp. (Inst. lib. 2.) Coll. Leg. Rom. et Mos. XVI. 9. 2. Theoph. Inst. § 3. de b.p. (86) Ulp. ct Thcoph. loc. cii. Iust. Inst. §. 3. 4. de bon. posien.

« PreviousContinue »