Page images
PDF
EPUB

ac significat etiam Tryphoninus L. 50. §. 1. 2. eod. Similiter denegatam
fuisse bonorum possessionem, si libertus donum, munus, operas rede-
misset, luculenter tradunt Iulianus in L. 37. pr. D. de bonis libert. ac Iu-
stinianus L. 4. §. 5. C. eod. Atque hoc in edicto fuisse comprehensum,
demonstrat Paulus in L. 53. D. de V. S. ubi Praetori tribuit haec ver-
ba: si donum, munus, operas redemerit. Quocirca ita ferme edictalem
clausulam concinnatam fuisse reor :

Si liberti iudicium patronus agnoverit, sive do-
num, munus, operas libertus redemerit, contra
tabulas testamenti eius bonorum possessionem
non dabo.

31. Alterum caput huius partis edicti, quae respiciebat bonorum possessionem contra tabulas patronis datam, illud fuisse videtur, quo fraudes libertorum praecavebantur. Ita saltem ex ordine titulorum in Digestis et ex commentariis veterum ICtorum ad edictum licet arguere. Quamobrem clariss. De Weyhe hunc locum illi adsignavit; sed perperam illum fecisse existimo in eo, quod imitatus Ranchinium et Westenbergium caput restituit ex L. 1. pr. D. si quid in fraudem patr. inflexis tantummodo verbusculis duobus. Ulpianus in cit. L. ait: Si quid dolo malo liberti factum esse dicetur, sive testamento facto, sive intestato libertus decesserit, quo minus quam pars debita bonorum ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt, cognoscit Praetor, et operam dat, ne ea res ei fraudi sit. Restitutores nostri dumtaxat posuerunt cognoscam et operam dabo, pro illis cognoscit Praetor et operam dat ».

[ocr errors]

32. At vero plura adnotare oportet. Principio solins Triboniani et collegarum eius arbitrio acceptum referri debet incisum illud «sive testamento facto, sive intestato libertus decesserit »; nondum enim agitur de successione intestata, et illius mentio pessime cohaeret cum verbis sequentibus « ad eorum quem perveniat, qui contra tabulas bonorum possessionem accipere possunt ». Nam bonorum possessio contra tabulas supponit testamentum. Tribonianus autem videtur duas res uno eodemque titulo coniungere voluisse. Secundo recolere oportet, ad revocanda ea, quae libertus alienasset in fraudem patroni, quominus iste haberet portionem testamento debitam, datam fuisse actionem Favianam seu Fabianam, de qua passim agitur in tit. D. si quid in fraud. patr. Hanc vero actionem longis commentariis declaravit Ulpianus in hoc capite explanando (50).

(50) L. 1. 3. D. si quid in fraud, patr. (Ulp. Lib. 44. ad edictum).

Tum ceterae actiones propositae a Praetoribus, tum maxime Fabiana, suas habebant formulas. Paulus Rec. Sent. III. 3. ait: Ea, quae in fraudem patroni a liberto quoquo modo alienata sunt, Fabiana formula tam ab ipso patrono, quam a liberis eius revocantur. Consentiunt eruditi viri adiectivum illud Fabianam a Fabio praetore, qui eam formulam invexit, ortum duxisse: eam porro in edicto insertam fuisse contendo.

33. Certe formulae actionum, quas Praetores proponebant, erant in edicto. Hoc data opera demonstrandum est, quia gravissima consectaria secumfert in edicto restituendo. Cicero pro Roscio Comoedo c. 8. ait: Fraudabat te in societate Roscius. Sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut ratione actionis errare possit. Expressae sunt enim ex uniuscuiusque damno dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a Praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur. Documentum vero natura sua destinatum ad res huiusmodi civibus patefaciendas erat edictum (51). Sane Tullius alibi disserens de formula actionis QUOD VI METUSQUE CAUSA, eam ex edicto petitam dixit: in Verr. II. 3. 65. Adventu L. Metelli Praetoris, quum omnes eius comites iste sibi suo illo nayxgnor medicamento (i. e. pecunia) amicos reddidisset, aditum est ad Metellum: eductus est Apronius: eduxit vir primarius C. Gallus senator: postulavit a L. Metello, ut EX EDICTO SUO iudicium daret in Apronium, quod per vim aut metum abstulisset: QUAM FORMULAM Octavianam et Romae Metellus habuerat et habebat in provincia. Huc accedit Gaius IV. 46. ubi explicat, quae sint actiones in factum conceptae: et exempli loco adducit illam, qua utitur patronus contra libertum, qui eum contra edictum Praetoris in ius vocat. Recitat deinde formulae verba, ubi exprimitur condemnatio in V. sestertiorum millibus (52), atque addit: Ceterae quoque formulae, quae sub titulo DE IN IUS VOCANDO propositae sunt, in factum conceptae sunt, velut adversus eum, qui in ius vocatus neque venerit, neque vindicem dederit; item contra eum, qui exemerit eum, qui in ius vocatur; et denique innumerabiles eiusmodi aliae formulae in albo proponuntur.

34. Inepte quidam album ab edicto diversum putarunt. Titulum illum de in ius vocando, ubi poena constituebatur contra libertos, qui patronum sine venia praetoris in ius vocassent, in edicto fuisse testatur

(51) Pomp. L. 2. §. 10. D. de Orig. iuris.

(52) Ita pro X. sestert. millibus legendum demonstrat Savigny System. V. p. 79.

Iustinianus Inst. §. 3. de poena temere litig. Interdictorum formulae erant in edicto (53); et eas in albo fuisse dicit Alexander L. 1. C. de interdictis. Stipulationes praetoriae, ac nominatim ea quae erat de damno infecto, prostabant teste Gaio IV. 31. in edicto; ast in albo fuisse eam dicit Lex Rubria (54). Theophilus Inst. §. 12. de actionibus ait: Poenales quoque actiones introduxit Praetor. Veluti, edictum Praetor proposuit: id aliquis accedens conscidit aut abstulit. Actio adversus eum in factum datur albi corrupti. ALBUM enim dicitur EDICTUM. Idem auctor in §. 5. eod. post relatam particulam formulae actionis Publicianae si paret, et cett. (quae integra exhibetur a Gaio IV. 36.) subdit: Haec autem in rem actio Publiciana dicitur: quoniam primus eam Publicius Praetor IN EDICTO SUO proposuit. Ulpianus edictum explicans in L. 1. pr. D. si pars heredit. petatur, ait: Post actionem, quam proposuit Praetor ei, qui ad se solum hereditatem pertinere contendit, consequens fuit et ei proponere, qui partem hereditatis petit. Hunc locum explanans vetus scholiastes graecus, inquit: De hereditatis petitione antea dicta sunt, quae dicenda erant. Sed quia Praetor eius formulam (Tv TaÚτns TÚTOV) composuit his, qui ex asse heredes essent; eveniebat autem, ut qui ex parte heredes essent, quum aliam formulam non haberent, de eo, quod faciendum esset, dubitarent... consequens erat etiam eis, qui ex parte heredes essent, partiariam hereditatis petitionem proponere (55).

35. Erant igitur formulae actionum in edicto et solae quidem in factum conceptae (teste Gaio IV. 46.) erant innumerabiles: omnes conglobatim sumptae, si Tullio credimus, infinitae. Partitione (ait in Top. c. 8.) sic utendum est, nullam ut partem relinquas; ut, si partiri velis tutelas, inscienter facias, si ullam praetermittas. At si stipulationum aut iudiciorum formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praetermittere aliquid. Vide quanta messis ab iis relicta sit, qui edictum perpetuum se restituisse crediderunt. Nec inficior, actiones quasdam minoris momenti compendiose fuisse propositas, eoque pertinere notas a Valerio Probo (de notis antiquis S. 5.) explicatas: Q. E. R. E. T. P. I. R. D. (quanti ea res erit, tantae pecuniae iudicium recuperatorium dabo); nam facili negotio ad exemplum alterius similis

(53) Lib. 43. Dig. passim.

(54) Lex Rubr. de Gallia Cisalp. c. XX. Haubold Antiq. rom. pag. 147. 148.

(55) Basil. XLII. 1. L. 1. sch. 1. Heimbach Tom. IV. pag. 243.

monum. legal.

propositae formula componi poterat. Verum ubi typus ipse primigenius desiderabatur, omnino integra formula erat disertis verbis exprimenda. Ceterum pronum est intelligere, Tribonianum omnes has formulas sustulisse, quia eius aetate formularum conceptio non observabatur (56); at iurisprudentium commentarios recepit, qui sine textu edicti nonnisi per nebulam intelliguntur. Haec omnia intellexit Carolus De Weyhe, qui in lib. 3. cap. 3. §. 63. operis, cui titulus « Libri tres edicti », scripsit. Certum est Praetores, actionum formulas, sive exceptionum, sive stipulationum, etc. in albo propositas habuisse. Tum innuit (ibid. in nota 2.) se assentiri Cuiacio et Duareno, qui formulas referunt ad idem album, quo edictum propositum fuit. Demum verissime docuit (cit. §. 63): Accidit ut in Pandectis, nec edicti nec formularum mentione facta, descripta inveniamus quae in libris ad edictum de his formulis disputata sunt. Pandectarum enim artifices quum magis ad iurium genera spectarent, omissis actionum formulis, quae ad eas disputavere prudentes, recepere. Utinam vir egregius aliquam ex iis formulis restituere sategisset!

36. Equidem in iis capitibus edicti in Pandectas insertis, quae desinunt per verba iudicium dabo, opinor sequutam ut plurimum actionis formulam appositis antea vocibus in haec verba, quae mihi solemnia et technica videntur fuisse. Namque in Lege Rubria reperimus: Si damni infecti satisdatum non erit, IN EA VERBA IUDICIUM DET; et sequitur formula actionis (57). Cicero in Orat. pro Tullio c. 17. ait: Etenim, Recuperatores, non damno commoventur magistratus, UT IN HAEC VERBA IUDICIUM DENT, etc. Idem in Verr. II. 2. 12. ubi actionis vindicatoriae formulam tradit, inquit: Quid vero? si illud quoque accedet, ut in ea verba praetor iudicium det, ut vel L. Octavius Balbus iudex, homo et iuris et officii peritissimus, non possit aliter iudicare; si iudicium sit

eiusmodi: L. OCTAVIUS IUDEX ESTO. SI PARET FUNDUM CAPENATEM, QUO DE AGITUR, etc.

Postrema haec explanans Pseudo-Asconius (58) ait: Haec sunt exempla verborum, in quae verba iudicium dare fingit Praetorem improbum. Demum in Verr. II. 3. 28: Videbant Agyrinenses, quidquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum... Quaerebant, quae in verba recuperatores daret. Respondebat, SI PARERET AD

VERSUS EDICTUM FECISSE.

(56) L. 47. §. 1. D. de negot. gestis. Alicubi tamen servavit, ut in L. 16. §. 2. D. de pecunia const. Inst. §. 1. quibus modis re contrah. oblig.

(57) Haubold Antiq. rom. mon. legal. p. 148.

(58) M. Tullii Cic. Scholiastae. Edit. Orelli Tom. 2. pag. 211.

37. Sed ut eo redeat, unde huc declinavit oratio, non absurde mihi videor affirmare posse, Fabianam formulam in hoc edicti loco sitam fuisse. Sed qualis ca fuit? Quum ex mera auctoritate praetoria proficisceretur, intentionem in ius conceptam habere non poterat (59): erat autem in personam (60): proinde ne fictionem quidem comminisci licet, qualis in actione Pauliana locum habebat, qua alienata res vindicabatur proposita fictione, quasi alienata non esset (61). Erat igitur actio. in factum, quae constabat demonstratione et condemnatione (62). Demonstratio nullum aliud factum exprimere poterat, quam quod res aliqua dolo malo liberti distracta fuisset, et data reo, quo minus quam pars debita ex testamento ad actorem patronum perveniret (63). In condemnatione aderat ro nisi restituat (64), ut in aliis multis actionibus arbitrariis (65): adeoque arbitraria dicitur (66). Nisi res restitueretur, tanti damnabatur reus, quanti actor in litem iurasset (67). Sed hoc iuramentum praestabatur tum in rei vindicatione, tum in actione ad exhibendum, tum in actione depositi, aliisque quae habebant to nisi restituat, quoties reus per contumaciam non restituisset (68): in formula autem erat quanti ea res erit (69). Id multo magis esse oportebat in Fabiana actione; nam Praetor id agit, ut perinde sint omnia, atque si nihil alienatum esset (70): et operam dat, ne alienatio patrono fraudi sit (71). Paucis haec actio, non magis quam vindicatio, habet rei persecutionem (72). Quocirca omnibus simul collatis, ita fere restitui posse reor hoc edicti caput:

(59) Ne nimius sim, supponere cogor theoricam formularum, quam vide in Gaio IV. 32. et seqq.

(60) L. 1. §. 26. D. si quid in fraud. patroni.

(61) Vid. Inst. §. 6. de actionib. et ibi Theoph.

(62) Gai. IV. 46.

(63) Ulp. L. 1. pr. D. si quid in fraud. patroni. Dioclet. L. 1. C. eod. Paul. Rec. Sent. III. 3.

(64) Paul. L. 38. §. 4. D. de usuris. L. 5. §. 1. D. si quid in fraud. patroni. (65) Instit. §. 31. de actionibus.

(66) L. 1. §. 12. L. 5. §. 1. D. si quid in fraud. patr.

(67) L. 5. §. 1. D. si quid. in fraud. patr.

(68) Vid. L. 2. 3. 5. 10. D. de in litem iurando. Quoad clausulam « nisi restituat» in vindicatione, vide Cic. in Verr. II. 2. 12. et ibi Pseudo-Ascon. et in aliis actionibus vide Gai. IV. 47. Inst. §. 31. de action.

(69) Gai. IV. 47. 51.

(70) L. 38. §. 4. D. de usuris.

(71) L. 1. pr. D. si quid in fraud. patroni.

(72) L. 3. §. 1. eod.

« PreviousContinue »