Page images
PDF
EPUB

vum caput excogitavit, quo damnum et lucrum partitus est inter filium emancipatum et nepotes, qui in potestate manserunt. Inscriptio erat: de coniungendis cum emancipato liberis eius. Quid in hoc capite contineretur, refert Ulpianus in L. 1. pr. D. eo titulo. Dubitari posset, utrum ipsa edicti verba, an sententiam dumtaxat retulisset. At videtur ipsum caput retulisse; nam illico pergit: Hoc edictum aequissimum est. Pomponius in L. 5. D. si tabulae testam. nullae exstab. exponens idem caput (quod una cum praecedenti de collatione bonorum possessioni unde liberi aptatum fuit), ipsissimis fere verbis utitur, quibus Ulpianus dein usus est. Iam si sententiam solam, non verba edicti referret uterque, vix ratio reddi posset, cur ita concinerent. Ulpianus certe eiusmodi plagiis non egebat in exprimenda sententia capitis edictalis. Quid ergo est? Scholiastes Basilicorum ad d. L. 5. si tab. testam. nullae exstab. declarat, cur verba iurisconsultorum congruant : scilicet uterque edicti verba describebat. Ita enim scholiastes (34) ait: Sic autem habent verba Praetoris: SI QUIS, etc. Et edictum exhibet graece translatum, quibusdam verbis solemnioribus latine retentis, ut nihil fere a Pomponio et Ulpiano discrepet. Tribus itaque exemplaribus collatis Pomponii, Ulpiani, et graeci scholiastae, haec edicti verba fuisse putavi.

Si quis ex iis, quibus bonorum possessionem
contra tabulas Praetor pollicetur, in potestate
parentis, de cuius bonis agitur,quum is moritur
non fuerit, ei liberisque, quos in eiusdem familia
habuit, si ad eos hereditas suo nomine pertine-
bit, neque nominatim exheredes scripti erunt,
bonorum possessionem eius partis dabo, quae ad
eum pertineret, si in potestate permansisset, ita
ut ex ea parte dimidiam ipse habeat, reliquam
liberi eius, qui manserunt in avi familia, hisque
dumtaxat bona sua conferat.

25. Post haec apposita fuerunt capita de ventre in possessionem mittendo, et de impubere ad exemplum Carboniani decreti: quae iam n. 10. 11. dixi ab antiquioribus Praetoribus ortum duxisse. Caput de ventre in possessionem mittendo ita conceptum fuisse puto:

(34) Basil. lib. 45. tit. 1. Sch. 1. ad L. 5. Heimbach Tom. 4. pag. 471. Quod edictum perpetuum innotesceret quibusdam graecis scholiastis antiquioribus, apposita dissertatione typis vulgata demonstrare studui.

Si mulier praegnans fuerit mortis tempore, et is, qui in utero est, non sit exheredatus, et inter suos heredes futurus sit, ventrem cum liberis in possessionem esse iubebo.

>>

Haec restitutio nil ferme differt ab ea, quam tentavit Clariss. Carolus De Weyhe (35). Prima verba, quae ipse restituit « si mulier praegnans ESSE DICETUR »>, non excepi, refragante Ulpiano L. 1. §. 1. D. de ventre in poss. mitt. Praegnantem esse mulierem oportet omnino, nec dicere se praegnantem sufficit. Adhibitam fuisse vocem mulier, non uxor, ostendunt Ulpianus d. L. 1. §. 1. et 10. et loca edicti huc spectantia in rubricis Dig. lib. 25. tit. 5. et 6. Quoad duas conditiones « si is, qui in utero est, non sit exheredatus, et inter suos heredes futurus sit », vide Ulp. cit. L. 1. §. 2. Edictalia fuisse verba « ventrem cum liberis in possessionem esse iubebo», docent Ulpianus L. 13. in fine D. de manumissis testamen. et Marcianus L. 121. in fin. D. de legatis I.° Antiquiores edicti restitutores Ranchinius, Westenbergius, et cum iis De Weyhe addidere clausulam causa cognita. Sed Ulpianus in L. 1. §. 14. D. de ventre in possess. mitt. summariam causae cognitionem non edicto refert acceptam, sed Hadriani rescripto: et adhibendam quidem docet in singularibus rerum adiunctis. Item particulam, qua laudatus De Weyhe concludit hoc caput, «et curatorem constituam», repudiavi; quia in L. 1. S. 17. 18. tit. cit. consuetudini potius quam censurae edicti hoc ab Ulpiano tribuitur.

26. Capitis edictalis concinnati ad exemplum decreti Carboniani sententiam exhibet Ulpianus in L. 4. pr. D. de Carbon. edicto :

Si cui controversia fiat, an inter liberos sit, et
impubes sit, causa cognita perinde bonorum pos-
sessio datur, ac si nulla de ea re controversia
esset, et iudicium in tempus pubertatis causa
cognita differtur.

Hic mihi nihil amplius arrogarem, quam ut verba datur et differtur inflecterem in dabo et differam: veluti Ranchinius et Westenbergius modeste fecerunt. Huic periodo constat additam fuisse clausulam, quae ita ferme se habebat:

(35) Libri tres edicti. Cellis 1821. Edicti Fragmenta Tit. 39. pag. 237.

Eum, qui controversiam facit, si pro pupillo sa-
tis ei non detur, simul in possessionem eorum
bonorum esse iubebo (36).

27. Vides quot et quanta inserta fuerint in titulo edictali de bonorum possessione, antequam deveniretur ad caput illud, quod olim primum locum obtinebat: videlicet de bonorum possessione secundum tabulas. Heic sane locum fuisse datum huic capiti, satis exploratum est. Nam post capita, quae spectabant bonorum possessionem contra tabulas parentum, et eorum capitum accessiones, statim sequutum fuisse caput de bonorum possessione secundum tabulas liquet non modo ex ordine titulorum in Digestis, sed etiam ex Ulpiano Reg. XXVIII. 1-5. ac L. 2. pr. D. de bon. poss. sec. tab. item ex Iustiniano Inst. §. 3. de bon. poss. et Theophilo ad eum locum. Ne putes tamen absque mutationibus caput istud ad Hadriani aetatem pervenisse. Etenim primo pro iis verbis « non minus multis signis, quam e lege oporteat » explicita mentio septem signorum facta est (37). Signa a lege non requirebantur: et vetus illa clausula hoc significasse videtur « non minus multorum hominum, quam e lege oporteat, signis obsignatae ». Iam vero lex in testamentis, quae condebantur per aes et libram, exigebat quinque testes, nec non familiae emptorem et libripendem (38). Obsignatio autem proprie ad testes pertinebat (39). Quaestio igitur in eo erat, num libripens et familiae emptor in numero testium habendi essent, nec ne. Non defuere, qui hoc affirmarent (40). Iuxta hanc sententiam verba edieti veteris non quinque, sed septem signa indicavissent. Rursus quum Praetor eam possessionem introduxisset adiuvandi iuris civilis gratia (41), et ex iure civili septem personae essent necessariae; certe validior praesumptio in tabularum exhibitione exstitisset, quod solemnia iuris essent impleta, si septem signis tabulae munitae essent. Haec vehementer confirmantur constitutione Gordiani L. 2. C. de bon. poss. sec. tab. ubi cen

(36) L. 1. §. 1. D. de Carb. edicto. L. 1. C. eod.

(37) Gai. II. 119. 147. Ulp. Reg. XXVIII. 6. (38) Gai. II. 104.

(39) Trekellius (De origine et progressu testamenti factionis praesertim apud Romanos. Lipsiae 1739. pag. 164.) illud scite observavit, quod in Senecae, Plinii, et veterum iurisconsultorum scriptis saepe signator et testis, testamentum signare et testem agere ut synonyma occurrunt.

(40) Gai. II. 107. et Ulp. Reg. XX. 6. (ent now four tony illy, was spurgons (3.) (41) Inst. §. 1. de bon. possess. Cfr. quae dixi in n. 6.

suit numerum illum a Praetore flagitari, ut praesumeretur iure civili fuisse rite conditum testamentum. Nam quum dixisset, bonorum possessionem nonnisi secundum eas tabulas, quae septem testium signis signatae sunt, peti posse, subiicit: Verum si eumdem numerum adfuisse sine scriptis testamento condito doceri potest, iure civili testamentum factum videri, ac secundum nuncupationem possessionem deferri explorati iuris est. Quocirca non mirum, si Praetores, qui post Verrem iurisdictioni praefuere, septem signa exegerunt. Utrum vero usi fuerint voce testium, affirmare non ausim; quamquam iurisprudentia posterior passim usa sit hoc vocabulo ad designandos septem signatores, quos edictum flagitabat. Ulpianus Reg. XXVIII. 6. ait: Si signatum testamentum sit non minus quam septem testium civium romanorum signis, bonorum possessio datur. In antiquo marmore Lanuvino, in quo scriptae sunt leges Collegii cultorum Dianae et Antinoi anno XX. imperii Hadriani, legitur: TESTA(tor tabul)IS SIGNATIS SIGILLIS CIVIUM ROMANORUM VII. (42). Etiamsi non de ultima voluntate hic sermo sit, sed de testatione solemni alia ex causa facta; tamen vero absimile non arbitror, aliquid huiusmodi positum fuisse in Edicto perpetuo, puta: non minus septem civium Romanorum signis.

28. Iuxta vetus edictum, si quis verbis adhaesisset, bonorum possessio fuisset danda, licet is condidisset testamentum, qui testari non poterat. Absonum id ICti aetate Tullii putabant (43): adeoque etsi Praetor exigeret testandi facultatem in testatore (44), quum testabatur; tamen de ea re, utpote de qua satis constabat, nihil videtur diserte cavisse in edicto. Quid vero, si testator post conditas tabulas amisisset testamenti factionem? Haec quaestio de irrito testamento aliena videbatur ab expedita possessionis concessione. Ideo de hoc Praetor non quaerebat (45). Verumtamen noluit apertissime violare ius civile dando bonorum possessionem ei, qui quamvis testamentum fecisset civis romanus et sui iuris, nihilominus tempore mortis inveniretur amisisse civitatem romanam, vel filius familias evasisse dando se in adoptionem. Proinde adiecta sunt verba: si testator et civis romanus et suae potestatis, quum moreretur, fuit (46). Hisce positis, caput edictale de bonorum possessione secundum tabulas ita videtur se habuisse in redactione Iulianca:

(42) Atti dell' Accademia Romana di Archeologia Tom. 2. pag. 462. et Henzen Inscript. latin. Collectionis Orellianae supplementa. Vol. 3. pag. 211. n. 6086.

(43) Vid. Cic. Topic. c. 4. sup. cit.

(44) L. 1. §. 8. D. de bon. poss. sec. tab.

(45) Gai. II. 147. Ulp. Reg. XXIII. 6.

(46) Gai. eod. Ulp. Reg. eod.

Si tabulae testamenti exstabunt, non minus se-
płem civium romanorum signis signatae, secun-
dum eas tabulas bonorum possessionem dabo, si
testator et civis romanus et suae potestatis,
quum moreretur, fuit.

Adverbium potissimum amplius apponi nequivit, quando bonorum possessio contra tabulas primum locum occupaverat.

29. Promissio illa generalis servandae voluntatis defuncti, quae in memorato capite continebatur, limitationem habuit si ageretur de libertorum testamentis, sub iis praetoribus, qui, ut superius innui, Rutilio posteriores ante legem Papiam iuri dicundo praefuerunt. Hoc edictale caput ita a Carolo De Weyhe restituitur (47): Si testamento facto libertus moriatur, et aut nihil aut minus quam partem dimidiam bonorum reliquerit patrono, contra tabulas testamenti partis dimidiae bonorum ei possessionem dabo, nisi libertus aliquem ex naturalibus liberis successorem sibi reliquerit, vel praeteriti bonorum possessionem contra tabulas petierint. Haec restitutio satis respondere videtur illis, quae Gaius III. 40. et Ulpianus Reg. XXIX. 1. tradidere. At censeo tria verba aut nihil aut omitti posse. Deinde animadverto, in edicto mentionem factam esse quoque liberorum patroni virilis sexus (48), quibus haec possessio dabatur; hoc enim speciale fuit in edicto, eo quod ex lege XII. tabularum etiam filiae feminae mortuo patrono in eius iura succedebant (49). Idcirco post verba reliquerit patrono adiicerem: eove mortuo liberis eius virilis sexus, ac deinde eis pro ei.

30. Erat porro addita clausula, de qua nos monet Paulus in L. 6. pr. D. de bon. possess. scribens: Quum patrono quidem contra tabulas certae partis bonorum possessionem Praetor polliceatur, scripto autem heredi secundum tabulas alterius partis, convenit non esse ius accrescendi. Igitur non petente scripto secundum tabulas, alterius quoque partis nominatim patrono possessionem pollicetur. Eam clausulam non male Ranchinius restituit: Scripto herede non petente, alterius quoque partis patrono bonorum possessionem dabo. Hic etiam post vocem patrono adiice liberisve eius virilis sexus. Insuper Praetorem non admisisse ad bonorum possessionem contra tabulas patronos, qui defuncti iudicium agnovissent, declarat Ulpianus L. 6. §. 4. D. de bon. libert. et L. 8. eod.

(47) Op. sup. cit. pag. 240.

(48) Cf. rubricam tit. 13. Cod. lib. 6. (49) Ulp. Reg. XXIX. 5. Gai. III. 46.

« PreviousContinue »