Page images
PDF
EPUB

For Ty A 3989B

VIRO EMINENTISSIMO

PHILIPPO DE ANGELIS

ARCHIEPISCOPO ET PRINCIPI FIRMANORUM

S. R. E. CARDINALI CAMERARIO

ARCHIGYMNASII ROMANI ARCHICANCELLARIO

HILARIUS ALIBRANDI

FELICITATEM.

Paterna comitas Tua, PRINCEPS EMINENTISSIME, quam ab omnibus audio praedicari, quamque ipse non semel expertus sum, praesertim ex quo Romanae Universitatis cura Tibi est demandata, animum addidit mihi, ut hunc de bonorum possessionibus commentarium, quem in usum auditorum meorum concinnavi, Tuo praeclarissimo nomini inscribere auderem. Ex hoc autem decus illud libellus nanciscetur, quod auctoris tenuitas ei comparare non potest. Siquidem praeter honorem amplissimae dignitatis, qua fulges, tantam rebus a Te gestis gloriam es consequutus, ut ii quoque, qui a Te dissentiunt, virtutem et constantiam Tuam vehementer demirari cogantur. Quum porro in omnibus, quae a Te aguntur, divinum illud fortiter et suaviter insigni quadam

12290

et singulari laude referre videaris; talem velim adhibeas in meis excipiendis officiis suavitatem, qualem praeliando praelia Domini fortitudinem ostendisti. Erit hoc optimis Collegis meis incitamento, ut quod ego pro virili parte in mea disciplina praestare contendi , maiore industria et felicitate in sua quisque provincia aggrediatur, aut iam aggressus alacrius coepta ad exitum adducere perseveret. Quocirca tentamen hoc meum clementer, uti soles , Tuam in tutelam recipiens, alia argumenta quum exquisitae humanitatis Tuae erga me, tum providae sollicitudinis in hoc Romanum Atheneum novo atque optatissimo testimonio cumulabis. Hac spe confisus , grati et obsequentis animi mei significationes excipias precor, et sacram, qua nites, purpuram venerabundus deosculor.

DE

BONORUM POSSESSIONIBUS

COMMENTARIUS

Nobilissimam partem iuris Praetorii eam fuisse , in qua de bonorum possessionibus agebatur , nemo, qui sit in romana iurisprudentia aliquantisper versatus , ignorat. Haec pars , quae ab antiquioribus interpretibus remissius tractari solebat, recentiorum scriptorum, e Germania praesertim, ingenia exercuit, accuratisque lucubrationibus fuit illustrata: non ita tamen declarata sunt omnia, quae in ea erant obscura, ut quaelibet investigatio circa illam suscepta videatur inanis. Quare mihi propositum est de ea disserere , breviter quidem , ut auditorum meorum commodo prospiciam ; sed diligenter ita , ut omnia , quae sunt in hac tractatione praecipua et gravissima, attingam. Quadripertitus itaque libellus erit, quem iuris studiosis exhibeo. Ac primo dicam de iure vetustissimo circa bonorum possessiones : deinde inquiram, quomodo in Edicto perpetuo Salvii Iuliani titulus ad eas pertinens fuerit concinnatus: tum explicare adnitar, quae fuerit natura, vis et potestas bonorum possessionis aurea romanae iurisprudentiae aetate: postremo disseram de mutationibus, quas passa est haec pars iuris usque ad aetatem Iustiniani. Addam appendicis loco tentamen restitutionis ipsius tituli edictalis de bonorum possessionibus. Quo quasi textu proposito, facilius erit intelligere complura Ulpiani , Pauli, Iuliani , et Gaii fragmenta , quae sparsa iacent in Digestis, sed ad explicationem eiusdem tituli fuerant exarata; quorum indiculum in calce totius libelli subiiciam.

CAPUT I.

De iure vetustissimo circa bonorum possessiones.

1. Quamvis multa nobis non suppetat copia documentorum, quibus perantiquum Romanorum ius patefiat; nihilominus in re, qua de agimus, studiosos investigatores ita fors adiuvit, ut eorum spem exspectationemque superaret. Discimus a Tullio (in Verr. II. 1. 44-45), ex quo tempore ius praetorium constitutum est, proponi consuevisse in edictis caput de hereditatum possessionibus, idque in duas partes fuisse distributum. Si verba quaeras, haec nos clarissimus Orator edocet :

Si de hereditate ambigetur, et tabulae testamen-
ti obsignatae non minus multis signis, quam
e lege oporteat , ad me proferentur, secundum
tabulas testamenti potissimum hereditatem dabo.
Si tabulae testamenti non proferentur , tum uti
proximum quemque potissimum heredem esse
oporteret , si is intestato mortuus esset , ita se-
eundum eum hereditatis possessionem dabo 1).

Admittebat itaque Praetor ad hereditatis possessionem heredes in lestamento scriptos; eisque deficientibus, primum heredes sucs; tum, si hi deessent, agnatos; demum gentiles (2). Si de libertis ageretur, pro agnatis vocabat patronos eorumque liberos (3); si de filiis emancipatis, agnatorum loco manumissorem vocabat , sive pater hic fuisset sive extraneus (4). Haec eniin erat successio legitima, quam lex decemviralis eiusque interpretatio invexerat.

2. Alia capita eo tempore non exstitisse, quibus alicui nominatim possessio promitteretur, liquet ex eiusdem Tullii Partitionibus Oratoriis

(1) Scitissime ex Tullio haec capita edictalia exstruxerunt B. Leist die bonorum possessio lib. I. cap. 1. S. 24; et C. Fabricius Ursprung und entwickelung der bon. poss. pag. 33.

(2) Gai. III. 1-17. Ulp. Reg. XXVI. 1. Collat. Legum Mosaicar. et Rom. XVI. 3. 3. XVI. 4. 1-2.

(3) Gai. IJI. 40. 45. 58. Ulp. Reg. XXVII. 1-3. Coll. Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 8. 2. Fragm. Vat. 308.

(4) Collat. Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 9. 2. L. 10. D. de suis et legit. L. 4. S. 23. C. de bonis libert. Inst. S. 8. de legit. agnat, success.

« PreviousContinue »