Page images
PDF
EPUB

batur in bonorum possessione heres scriptus; verum ab hoc filii potuissent hereditatem avocare (15). Quae res diu perdurare non poterat. Et sane Augusti aetate iam novum caput in edicto receptum erat, quo prae heredibus scriptis bonorum possessio filiis praeteritis promittebatur: veluti patet in L. 8. §. 11. D. de b. p. c. t. ubi Labeo adducitur, particulam huius clausulae edictalis collaudans, et eius iustitiam demonstrans. Atque huic quidem additioni favere potuit etiam ingenium Augusti: qui, ut ante notavit Fabricius (16), tanto favore liberos est prosequutus, ut C. Tectium infantem a patre exheredatum in bona paterna ire decreto suo iusserit (17), et Trachalos Ariminenses a matre praeteritos hereditatem maternam habere voluerit (18). Quanto magis Praetores favere debebant liberis illis a patre praeteritis, qui iam ope iuris civilis possessionem datam heredibus scriptis inanem reddere potuissent ?

18. Plane hoc caput, quo dabatur filiis bonorum possessio contra tabulas, respiciebat inprimis suos praeteritos; atque ita confirmabat ius civile. Extensum vero est etiam ad emancipatos (nescio utrum ab eo qui primus protulit, an a sequentibus Praetoribus) eo colore, quod Praetor rescinderet emancipationem. Notatu digna sunt haec Pauli et Ulpiani loca. Paulus L. 4. §. 2. D. de bon. poss. contra tab. Ad testamenta feminarum (inquit) edictum contra tabulas bonorum possessionis non pertinet, quia suos heredes non habent. Idem L. 6. §. 1. D. de bon. possess. Quamvis iure civili deficiant liberi, qui propter capitis deminutionem desierunt sui heredes esse; propter aequitatem tamen rescindit eorum capitis deminutionem Praetor. Et Ulpianus L. 3. S. 5. D. de bon. poss. contra tab. Quum rescissio, quo magis admittantur, non quo minus, adhibeatur. Idem in L. 1. §. 1. eod. Vocantur autem ad contra tabulas bonorum possessionem liberi eo iure eoque ordine , quo vocantur ad successionem ex iure civili. Et in libro 20 Institutionum idem iurisconsultus loquens de filiis admissis ad bonorum possessionem unde liberi (quae pari passu, ut ita dicam, cum hac gradiebatur), ait: suis praetor solet emancipatos liberos. . . . coniungere, data bonorum possessione (19). Hinc in Iustiniani Institutionibus

(15) Hoc fluit ex iis, quae docet Gaius II. 119.

(16) C. Fabricius Ursprung und entwickelung der bonor. possess. pag. 94. (17) Valer. Max. VII. 7. 3.

(18) Ibid. §. 4.

(19) Collat. Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 7. 2.

S.. de bonor. poss. de eadem bonorum possessione legitur: Primo loco suís heredibus, et iis, qui ex edicto Praetoris inter suos heredes connumerantur, dat bonorum possessionem. Videantur haec alicui acutae. iurisconsultorum ineptiae; sed ostendunt, qua verecundia Praetores eo tempore ius civile attingerent: adeo ut, dum illud emendabant, ei inservire viderentur.

19. Promisit itaque Praetor bonorum possessionem contra tabulas liberis in genere (20), cum hac limitatione: si neque heredes instituti essent, neque exheredati, virilis sexus nominatim, feminini vel inter ceteros (21); et addidit conditionem: si in aliena familia non fuerint (22). Excepit demum eos, qui iure heredes institui non possunt (23). Quapropter absonum non videtur, si hoc edicti caput ita restituatur:

Liberis, qui neque heredes instituti fuerint ne-
que exheredati, virilis quidem sexus nominatim,
feminae vel inter ceteros, si in aliena familia
non fuerint, contra tabulas bonorum possessio-
nem dabo, exceptis iis, qui iure heredes institui
non possunt.

Apparet etiam aliam clausulam exstitisse, qua Praetor liberis quoque
heredibus institutis, sive in familia testatoris essent sive in aliena, com-
misso per
alium edicto, bonorum possessionem promittebat (24). Potest
haec clausula, si placet, ita restitui:

Liberis quoque heredibus institutis, sive in fa-
milia testatoris sive in aliena fuerint, commisso
per alium edicto, contra tabulas bonorum posTM
sessionem dabo.

Demum in scholiis Basilicorum lib. 39. tit. 1. ad leg. 6. alia clausula exstitisse dicitur, addita capiti de bonorum possessione contra tabulas.

(20) Ulp. L. 1. pr. et §. 2. D. de b. p. c. t. Vid. rubricam tit. 12. lib. 6. Codicis.

(21) Inst. §. 3. de exhered. liber. Gai. II. 135. Ulp. Reg. XXII. 23.

(22) L. 6. §. 4. D. de bon. poss. contra tab. L. 21. §. 1. eod. Ex quibus patet, iis verbis Praetorem usum esse, etsi ICti quandoque dixerint in adoptiva familia. Vid. Ulp. Reg. XXVIII. 3.

(23) Ulp. L. 3. §. 10. D. de b. p. c. t.

(24) L. 8. §. 11. 14. L. 10. pr. §. 1. L. 3. §. 11. D. de bon. poss. contra tab. L. 1. §. 12. D. de ventre in possess. mittendo.

Ac primum quidem (ait scholiastes) introduxit Praetor bonorum possessionem contra tabulas, quam liberis praeteritis se daturum pollicetur . . . His vero propositis, Praetor ita subiunxit: SI VERO ET POSTUMUS

PRAETERITUS SIT, ETIAM HUIC NATO CONTRA TABULAS BONORUM POSSESSIONEM DABO.

Parum haec videntur congruere cum L. 1. §. 2. D. de b. p. contra tab. Sed Tribonianus veniam a Iustiniano acceperat immutandi veterum scripta; Graeculus noster a quo tandem acceperat? Caput de bonorum possessione contra tabulas primum locum in titulo edictali habuisse, testatur Iustinianus Inst. §. 3. de bon. possess.

20. Concessa semel bonorum possessione contra tabulas etiam liberis, qui in potestate testatoris non erant, laedebantur iura legatariorum; nam possessio illa testamentum evertebat. Noluere Praetores beneficium suum in filios collatum nimis aliis damnosum esse. Quocirca media via incesserunt, atque ita rem temperarunt, ut liberi, qui per bonorum possessionem contra tabulas iudicia patris rescinderent, quaedam praestarent legata, quae sanctiora et magis servatu digna videbantur hoc est liberis et parentibus, uxori nuruique dotis nomine relicta (25), exceptis his liberis, quibus ex causis suprascriptis bonorum possessionem Praetor dedisset (26). Recte: nam qui patris iudicium impugnant, qua fronte aliquid ex eius iudicio audeant petere? Non repugnarem, siquis hoc caput de legatis praestandis contra tabulas bonorum possessione petita sic restitueret:

Liberos, qui per bonorum possessionem contra
tabulas iudicia patris rescindunt, ex iudicio
eius legata (27) liberis et parentibus, uxori quo-
que nuruique dotis nomine legatum praestare
cogam, exceptis his liberis, quibus ex causis su=
pra scriptis bonorum possessionem dedero.

Cogendi voce alludentes ad hoc edictum utuntur Marcellus L. 25. §. 1.
D. de legat. praest. Iulianus L. 17. eod. Paulus L. 13. pr. eod. Ul-
pianus L. 14. pr. eod. Familiaris autem erat ea vox Praetori: vide
L. 15. D. de receptis qui arbitr. recep. L. 34. S. 6. D. de iureiur.

(25) Ulp. L. 1. pr. D. de legatis praestand. L. 1. C. de b. p. c. t. quam Praetor liberis pollic.

(26) L. 5. §. 2. D. eod. L. 10. §. 3. D. de b. p. contra tab.

(27) Fideicommissorum mentionem omisi, tum quia inscriptio capitis erat de legatis praestandis, tum quia fideicommissorum persecutio ad praetoris urbani iurisdictionem non pertinebat,

21. Edictum de bonorum possessione contra tabulas pro ea parte, qua favebat emancipatis, atque in genere illis qui in potestate morientis patris non fuerant, gravem iniuriam intulisset liberis in potestate constitutis, nisi Praetor occurrisset. Nam quidquid sui quaesierant patre superstite, in patrimonio paterno reputabatur: quidquid vero quaesierant emancipati, proprium eorum erat. Ideo Praetor hanc legem emancipatis imposuit, ut caverent de bonis suis in medium conferendis, quum bonorum possessionem contra tabulas accepissent (28). Huius capitis verba haec fuisse reor:

Inter eos quibus ila bonorum possessio dabitur,
liberos, qui in potestate patris,quum moreretur,
non fuerunt, de conferendis viri boni arbitratu
bonis suis, quae moriente eo habuerunt, iis qui
in potestate patris tempore mortis fuerunt, quive
sui futuri essent, si vivo eo nati fuissent, recte
cavere iubebo.

22. Quare in hoc edicti capite restituendo hac verborum conceptione sim usus, indicabo. Prima verba « inter eos, quibus ita (contra tabulas) bonorum possessio dabitur » deprompsi ex Ulpiano et Tryphonino L. 1. S. 1. D. de collat. L. 20. §. 1. D. de bon. poss. contra tab. Immo hanc clausulam mihi visus est attigisse Scaevola in L. 10. pr. D. de collat. Si filius in potestate heres institutus adeat, et emancipato petente bonorum possessionem contra tabulas ipse non petat, nec conferendum est ei; et ita Edictum se habet. Verba, quae in restituto capite sequuntur, idest «liberos, qui in potestate patris, quum moreretur, non fuerunt», ideo posui, quia praeceptum cavendi de collatione omnes istos, non solos emancipatos afficiebat: velut evincit quum ipsa ratio inducendae collationis, tum Ulpianus L. 1. §. 17. D. de collat. et Coll. Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 7. 2. et Papinianus L. 9. D. de collat. Item quod collatio pertineret ad bona, quae isti moriente patre habuerunt, ostendit Ulpianus L. 1. S. 17. 19. D. de collat. et Reg. XXVIII. 4. Paulus L. 2. pr. D. de collat. Gordianus L. 6. C. eod. • Diocletianus et Maximianus L. 2. C. si ut omissam hered. vel bon. possess. Quod ex edicto bona conferenda essent viri boni arbitratu, tradunt Paulus L. 2. §. 2. D. de collat. Ulpianus L. 5. S. 1. eod. (29).

(28) Ulpianus L. 1. pr. §. 1. D. de collat. Reg. XXVIII. 4. Paulus Rec. Sent. V. 9. 4. (29) Valer. Probus de notis antiquis §. 5. inter cas, quae sunt in edictis perpetuis, Rotat etiam V. B. A. viri boni arbitratu.

Porro iis, qui in potestate morientis fuerunt, collationem faciendam fuisse docent Paulus L. ult. D. eod. Iulianus L. 3. §. 2. 3. eod. Ulpianus Reg. XXVIII. 4. et Coll. Leg. Mosaic. et Rom. XVI. 7. 2. Gordianus L. 6. C. de collat. Diocletianus et Maximianus L. 9. C. eod. Quoad clausulam adiectam « quive sui futuri essent, si vivo patre nati fuissent» habemus auctores Diocletianum et Maximianum L. 11. C. eod. De verbis recte cavere vide Ulpianum L. 1. S. 9. et 11. D. eod. Paulum Rec. Sent. V. 9. 4. Tryphoninum L. 20. §. 1. D. de b. p. contra tab. Adhibitam fuisse vocem iubebo, significant praeter Tryphoninum loc. cit. etiam Ulpianus L. 1. S. 9. D. de collat. Paulus L. 2. §. 2. eod. Iulianus L. 3. §. 3. eod. Denique quod universa verborum conceptio non conditionem quamdam, sub qua daretur bonorum possessio contra tabulas, ceu quis posset ex quibusdam locis suspicari, sed praeceptum absolutum contineret, tradit aperte Iulianus cit. L. 3. pr. de collat.

23. Iuxta caput nuper expositum Praetor clausulam apposuerat, qua iubebat filiam petentem bonorum possessionem contra tabulas cavere de dote conferenda: Ulp. L. 1. pr. D. de dotis collat. Opus erat hac speciali clausula; namque dos non poterat recenseri inter ea, quae filia habuisset moriente patre, siquidem semel data erat mariti (30). Verum quum pater vivens patrimonium imminuisset, ut dotem filiae constitueret, ratio aequitatis collationem exigebat. Fortasse haec clausula ita se habebat:

Itemque filiam, cui ita bonorum possessio da-
bitur, de dote conferenda recte cavere iubebo.

24. Edictale caput de bonorum possessione contra tabulas, quale exposui, iniquum consectarium secum ferebat. Si quis enim filium emancipasset, et nepotes ab eo susceptos retinuisset in potestate, rescissa filii emancipatione per bonorum possessionem contra tabulas, hic exclusisset liberos, qui sui heredes avo exstitissent iure civili. Etenim in bonorum possessione contra tabulas liberi veniebant eo iure et ordine, quo vocantur ad successionem ex iure civili (31). Atqui iure civili filius excludit defuncti nepotes a se genitos (32). Ne tauta irrogaretur iniuria nepotibus, quibus ius civile favebat, Iulianus (33) no

(30) Inst. princ. quibus alienare licet.

(31) L. 1. §. 1. D. de b. p. contra tab. (32) Gai. III. 2.

(33) L. 3. D. de con. cum emanc. lib. eius. L. 1. §. 13. D. de ventre in poss. milt.

« PreviousContinue »