Page images
PDF
EPUB

cretum Praetoris Carbonis de danda interim bonorum possessione impuberi, cui controversia fieret, an inter defuncti liberos esset; ad cuius decreti exemplum deinde caput edictale concinnatum est, atque aptatum bonorum possessioni contra tabulas (19). Existimarunt Cuiacius et Dionysius Gothofredus auctorem eius decreti fuisse Cn. Carbonem, ɑ quo admodum adolescens de paternis bonis in foro dimicans protectus est Pompeius Magnus, teste Valerio Maximo V. 3. 5. quique apud eumdem VI. 2. 8. dicitur acerrimus pueritiae, bonorumque patris (Pompeii) defensor. Sed causa, quam egit Pompeius orphanus, erat de peculatu, qui a Strabone ferebatur admissus (20): nemo autem dubitavit, quin Pompeius ab hoc genitus esset. Quamobrem ne plura, quam necesse est, Carbonis decreta fingantur in danda possessione filiis, quorum legitima origo in dubium revocatur, ego autumo Carbonianum decretum non aliud fuisse, quam quod nuper retuli, teste Plinio, factum a L. Papirio de puero, quem mater tulerat XIII. mensibus. Erat enim e Papiria gente Carbonum familia (21); exstiterat autem Praetor Carbo insignis Consulis Cn. Papirii Carbonis (22) frater, qui Praetor certe et ipse Papirius Carbo compellatus est, praenomenque a Cneo diversum habuit. Ceterum aetate Labeonis hoc decretum in ius tralatitium non videtur adhuc fuisse deductum; ipse namque auctor erat Praetoribus, ut illud imitarentur: L. 9. D. de Carbon. edict.

12. Pertinent haec, quae diximus, generaliter ad successiones omnium civium, praesertim ingenuorum. At circa bona libertinorum singularia quaedam iura invaluerunt, de quibus seorsim dicendum est. Satis compertum est, patronos ex lege XII. tabularum heredes legitimos libertorum fuisse, si hi sine suo herede decessissent (23). Poterant ergo habere bonorum possessionem ex capite «si tabulae testamenti non proferentur, deficiente suo herede. Postea aliquid est inductum, adhuc sub libera republica, quod ad iura patronorum augenda spectaret. Ulpianus si rem enarrat in L. 1. D. de bonis libertor. Ut Servius scribit, antea (patroni) soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere: scilicet ad remunerandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, quum ex servitute ad civitatem Romanam perducuntur. Et

(19) Vide L. 3. pr. D. de Carbon. edicto, et L. 2. D. de inspicien, ventre. (20) Plutarch. in Pomp. §. 4.

(21) Vide Appian. de bell. civ. I. 87.

(22) Granius Licinianus Annal. lib. 36. fragm. 9.

(23) Gai. III. 40. Ulp. Reg. XXIX. 1.

quidem primus Praetor Rutilius edixit, se amplius non daturum patrono, quam operarum et societatis actionem: videlicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus. Posteriores Praetores certae partis bonorum possessionem pollicebantur; videlicet enim imago societatis induxit eiusdem partis praestationem, ut, quod vivus solebat societatis nomine praestare, id post mortem praestaret. Immutatio facta a Rutilio refertur ad medietatem seculi septimi, quo ille floruit. Aetate Tullii Verres Praetor sextam partem bonorum liberti ex edicto dedit filiae patroni contra liberti testamentum. Quae res quamquam in edicto Sacerdotis, qui Verrem in Praetura praecesserat, non fuisset; ostendit tamen iam aliquid egisse praetores, ut patronis faverent (24). Scimus insuper capita Edicti perpetui, quae ad patronos spectabant, condita fuisse ante legem Papiam (25); ex quo profecto deprehendimus antiquam esse eorum originem, neque multo post Verris praeturam collocandam. At vero quum incertum sit a quo Praetore primum prodierint, de iis agam in capite sequenti. Interim monuisse sufficiat, sub libera republica aliquid certe actum fuisse, quod illis edictis causam dedit, quae in ius tralaticium transiere.

CAPUT II.

Qualis fuerit in edicto perpetuo Salvii Iuliani
titulus de bonorum possessione.

13. Habes huc usque vetustissimum edictum cum iis, quae illud pertingebant, usque ad aetatem Tullii. Sed nondum duo secula erant elapsa, et planta illa parva ac tenuis ad amplam arborem in multos ramos diffusam excreverat, qualis exhibetur in redactione concinnata a Salvio Iuliano. Quaedam dempta sunt, quaedam mutata, plura addita; sed stipes idem permansit. Mansit divisio in duas partes: ac duo illa capita manserunt de possessione danda prinum heredibus scriptis, deinde legitimis. Nemo autem correctiones illas et additamenta considerans sibi persuaserit, Iulianum proprio marte permutasse vel adiecisse quaecumque contra vel praeter antiquius edictum emendata vel addita in Edicto perpetuo reperiuntur. Una tantum clausula a Iuliano

(24) Cicero in Verrem II. 1. 48.

(25) Gai. III. 41. 42.

[ocr errors]
[ocr errors]

fertur adiecta: de coniungendis nempe cum emancipato liberis eius (1). Si hanc excipias, cum brevi inciso in Hadriani obsequium inserto in caput « quibus non competit bonorum possessio» (2), non absurde coniicies, cetera mutata atque addita fuisse a Praetoribus, qui ab aetate Tullii usque ad ordinationem Edicti perpetui floruerunt; et quidem non uno temporis momento, at sensim sine sensu, prout assolet in rebus huiusmodi.

14. Ac primo quidem ipsa tituli rubrica aliquid passa est; et pro veteri illa de hereditatum possessionibus, posita est de bonorum possessionibus. Profecto etiam antiquitus (ceu potest colligi ex multis locis superius allatis) indiscriminatim dicebatur hereditatis possessio et bonorum possessio. Verum locutio technica et edictalis fuit de hereditatum possessionibus: uti patet ex Verrina tertia superius laudata, et Cicer (the aliis Tullii locis confirmatur. Scilicet in epistola ad Atticum (VI. 1. 15) 4250025] scripsit: Duobus generibus edicendum putavi: quorum unum est provinciale . . . alterum, quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis : quae ex edicto et postulari et fieri solent. Et in Oratione pro Flacco c. 34. ait: Tu, T. Vecti, si qua tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes? . . . At istius hereditatis iam Globulo praetore Flacci nomine petita possessio est. Iam vero in redactione Iulianea reperimus de bonorum possessionibus: ceu, omissis aliis argumentis, probatur ex Ulpiano L. 3. pr. D. de bonorum possess. qui accurate orditur explanationem suam ad hunc titulum, declarando quomodo vocabulum bona accipiendum sit. Forte Praetores abstinere coeperunt a voce hereditatis; et bona adhibuerunt, ut obiectum possessionis melius significarent. Plane haec bona nedum possessionis obiectum erant, sed et usucapionis (3): hereditas vero, prout ius erat, usucapi non posse censebatur (4). Frustra tamen emendatio facta est; nam ICti sciebant bonorum vocem heic pro hereditate positam fuisse, adeoque ipsam novam vim vocabuli hereditatis ad vocem bonorum in isthac causa transtulerunt (5). Nec

(1) Vid. L. 3. D. de coniung. cum emancip. liberis eius. L. 1. §. 13. D. de ventre in possess. mitt.

(2) Vid. infra n. 58.

(3) Gai. III. 80.

(4) Gai. II. 54. et Senec. loc. sup. cit.

(5) Ulp. L. 3. pr. et §. 1. D. de bon. poss. Afric. L. 208. D. de V. S. Pompon. L. 119. eod.

immerito; siquidem is, qui talem possessionem a Praetore obtinuerat, erat loco heredis, atque, ut ita dicam, praesumptivus heres, donec potior in iure hereditatem abstulisset: non secus atque ille, qui nunc ex decreto tribunalis possessionem hereditatis obtinuit. Hic, donec verus heres appareat, credita exigit, debita solvit, heredis iuribus utitur, et officiis fungitur. Quamvis nullum corpus, nullus fundus defuncti proprius appareat, praesumtiva qualitas iuridica heredis in illo est. Propterea veteres dixere possessionem hereditatis esse possessionem iuris, similiterque possessionem bonorum, quia possessio hereditatis est.

15. Praeter mutationem, qua rubrica generalis totius tituli est emendata, inscriptiones quoque duplicis sectionis mutatae sunt. Olim erant: si tabulae testamenti proferentur, et si tabulae testamenti non proferentur (6). Ast in edicto perpetuo positum fuit: si tabulae testamenti exstabunt; si tabulae testamenti nullae exstabunt (7). Ad hanc emendationem manifesto respicit Ulpianus in L. 1. S. 2. D. de bon. poss. sec. tab. Sufficit autem exstare tabulas, etsi non proferantur, si certum sit eas exstare. Causa emendationis fuit tum in aequitate, tum in ipso iure civili, quod tueri Praetor volebat. Nam si eas proferri oportuisset, toties heres scriptus summoveri debuisset, quoties tabularum copiam non haberet, quia vel casu, vel malitia hominum illis careret; quamvis aliis argumentis demonstrare posset, testamentum fuisse conditum. E converso recepto vocabulo exstabunt, ut fuse docet Ulpianus loco citato, in omnibus hisce rerum adiunctis bonorum possessio impetrari potuisset. Adde quod ex iure civili ius heredis scripti semper vigebat, etsi tabulas afferre non posset (8). Neque enim unica probatio in testamenti materiali scriptura et lectione consistebat. Erat utique praecipua isthaec, atque ut plurimum adhibita (9); sed etiam aliter voluntas defuncti probari potuisset: non secus atque obligationes chirographis probantur, sed non illis tantummodo (10). Itaque si in edicto servatum esset vetus illud proferentur, etiam si testator tabulas reliquisset, atque id probari posset, afferri vero illae nequirent, danda

(6) Cicero in Verr. II. 1. 45.

(7) Digest. lib. 37. tit. 2. lib. 38. tit. 6.

(8) L. 1. §. 3. D. de his quae in testam. delentur. Vid. L. 10. §. 2. D. testam. quemadm. aperiantur.

(9) Nihil amplius quam factum commune et vulgare exprimit Gaius L. 1. §. 1. D. testam. quemadm. aperiantur.

(10) In herede vel legatariis. . . quibus testamenta paene chirographa sunt: Ulp. L. 41. pr. D. ad Leg. Aquil.

fuisset legitimis heredibus possessio, quam deinceps heres scriptus ab illis erat vindicaturus. Quare haud immerito Iulianus posuit inscriptiones « si tabulae testamenti exstabunt: si tabulae testamenti nullae exstabunt ».

16. Hisce emendationibus adiice ademptionem clausulae « si de hereditate ambigitur », quae erat in veteri edicto, et in Hadrianeo (quantum nobis liquet) desideratur. Olim, ut opinor, supervacuum videbatur, Praetorem interponere partes suas, quoties heres scriptus aut legitimus nullum haberet, qui cum eo de possessione certaret. At labente tempore intellectum est, perutile fore etiam illis, quibus nemo contradiceret, nancisci iustum possessionis titulum ex concessione Praetoris (11), ut interim heredis qualitas palam agnosceretur: veluti aetate nostra etiam ii, qui contradictorem non habent, Tribunalis decretum impetrant. Huc accedit, quod ea aetate, quae a Tullio ad Iulianum defluxit, factae sunt, ceu videbimus, Edicto accessiones, quibus Praetor promisit bonorum possessionem etiam quibusdam, qui nullum eivilem titulum habuissent. Horum intererat bonorum possessionem impetrare, etsi nemo contradiceret; secus enim destituebantur omni iure, qua ad bona defuncti pervenirent. Prudenter igitur dempta fuit clausula: si de hereditate ambigitur.

17. Nec satis quippe unico illi capiti, quod exstabat circa possessionem hereditatis ex testamento delatae dandam heredi scripto, praepositum est aliud caput de bonorum possessione contra tabulas, cui pedissequorum instar alia plura capitula accesserunt. Quomodo id factum sit, explicare aggrediar. Iampridem iure civili receptum fuerat, ut filii paterna hereditate orbari non possent, nisi fuissent exheredati. Verum hoc facere testator poterat generali formula: ceteri omnes exheredes sunto (12). Sed aetate Grassi oratoris disceptatum est, num valeret testamentum, in quo filius virilis sexus non fuisset institutus neque nominatim exheredatus. Et. centumvirale tribunal decrevit, nou valere (13). Quum autem auctoritas rerum iudicatarum inter fontes iuris civilis recenseretur (14), hoc principium solemne evasit, et a posteritate servatum. Quamobrem Tullii aetate filiis praeteritis praefere

(11) Cfr. Gai. III. 34.

(12) L. 4. C. de liberis praeteritis.

(13) Cicero de Oratore I. 38. 57; Valer. Max. VII. 7. 1. Etiam Iustinianus in d. L. 4. C. de liber. praeter. tribuit centumviris differentiam exheredationum.

(14) Cicero in Topic. c. 5.

[ocr errors]
« PreviousContinue »