Page images
PDF
EPUB

tabulae proferrentur, continebatur signis quibusdam extrinsecis , non poterat praeiudicium ferre quaestioni de iure hereditario. Fieri enim poterat , ut testamentum aliquo interno vitio laboraret : adeoque dein heres legitimus hereditatem vindicare potuisset. Fieri etiam poterat (veluti in exemplo ex Verrinis allato), ut hic et nunc tabulae nequirent proferri, adeoque heredi legitimo daretur possessio : dein reperto testamento potuisset lege agere heres testamentarius, et hereditatem petere. Sic etiam hodie quamquam is, qui possessionem petit, debeat afferre i documenti necessarii a giustificare la sua qualità di erede o successore legittimo del defonto ; tamen decretum, quo possessio conceditur, profertur senza pregiudizio di qualunque dritto che potesse ad altri competere; ac verus heres iudicio ordinario ius suum prosequi potest (11).

7. Necessaria idearum connexio animum ad credendum inducit, interdictum quorum bonorum etiam antiquitus praecessisse hereditatis petitionem, quemadmodum interdicta uti possidetis et utrubi singularis rei vindicationem praecedebant (12). Ulpianus enim in libro 39 ad Edictum , in quo ordiebatur explanationem istius tituli, haec inter alia scripsit: Inter litigantes non aliter lis expediri potest , quam si alter petitor , alter possessor sit ; esse enim debet qui onera petitoris sustineat, et qui commodo possessoris fungatur : L. 62. D. de iudiciis. Quorsum haec in eo loco disputavit Ulpianus ? Sane difficile cogitatu est , eum, qui nullum contradictorem circa ius hereditarium haberet, Praetoris auctoritatem implorasse. Exinde facile explicaretur prima illa clausula antiqui edicti : si de hereditate ambigitur. Quidquid alii dicant , vox ambigitur ad controversiam inter duos significandam recte adhibetur. Sic apud Terentium Heautontim. act. 3. sc. 1. prope fin.

Simus et Crito
Vicini nostri hic ambigunt de finibus :

Me cepere arbitrum. Marius Victorinus in lib. 2° Rhetoricon Ciceronis explanans eius verba (de Invent. II. 22) « si plures ambigent » sic interpretatur: si plures contra unum possidentem petant (13). Immo solemnem hanc locutionem « si de hereditate ambigitur » videtur spectare Tullius de Oratore II. 24: Nihil est enim, quod inter homines ambigatur, sive ex cri

(11) Regolam. cit. S. 1538. 1540. • (12) L. 3. C. quorum bonorum. Gai. IV. 148. Inst. S. 4. de interdictis.

(13) M. Tullii Ciceronis scholiastae. Edit. Orelli P. I. pag. 145. Vide etiam Cic. de invent. II. 42; pro Caecina c. 8; et Leg. Rubriain col. II. lin. 18.

mine causa constet, ut facinoris, sive ex controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli, sive ex persona, ut laudis, sive ex disputatione, ut de ratione vivendi. Quod autem bonorum possessio actionem praecederet, non obscure significat Plinius Hist. Nat. VII. 4: Massurius auctor est, L. Papirium Praetorem, secundo herede lege agente, bonorum possessionem contra eum dedisse , quum mater partum se XIII. mensibus diceret tulisse (14). Item Valerius Maximus VII. 7. 5: Egregia est quoque C. Calpurnii Pisonis Praetoris constitutio. Quum enim ad eum Terentius ex octo filiis, quos in adolescentiam perducerat, ab uno in adoptionem dato exheredatum se querelam detulisset, bonorum adolescentis possessionem ei dedit, heredesque lege agere passus non est.

8. Atque hic locus est explicandi discrimen , quod inter meam et Fabricii sententiam intercedit. Ille capita edicti de bonorum possessione censuit inducta ad praefiniendas regulas, quibus Praetor uteretur in dandis vindiciis, id est in constituendo possessore , quum lege ageretur sacramento vindicandae hereditatis gratia. (De his vindiciis consulendi sunt Gaius IV. 16, et Festus v. vindiciae). Iuxta hanc sententiam actus, quo Praetor dabat bonorum possessionem , haberetur tanquam pars iudicialis processus in legis actione sacramento. Quare haud immerito , ut arbitror, Leist hanc opinionem improbavit. Ego contra puto, interdictum quorum bonorum et dationem bonorum possessionis (quae necessario interdictum praeibat) idem praestitisse in petitione hereditatis , quod in rei vindicatione efficiebant interdicta uti possidetis et utrubi ; de quibus Gaius IV. 148. scripsit : Retinendae possessionis causa solet interdictum reddi, quum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia est , et ante quaeritur uter ex litigatoribus possidere, et uter petere debeat ; cuius rei gratia comparata sunt (interdicta) UTI POSSIDETIS ET UTRUBI. Nec quisquam turbari debet, quod simul videat ad unum finem comparata dationem vindiciarum et interdicta. Siquidem origo legis actionum referenda est ad tempus, quod leges XII. Tabularum proxime sequutum est: L. 2. S. 6. D. de Orig. iuris. Et ea quidem aetate reapse magistratus definiebant quaestionem possessionis inter solemnia legis actionis , quum darent vindicias. At postea inductis interdictis , quae memoravi , rem aliter se habere oportuit. Quippe definita ab initio controversia possessionis ope interdicti, fiebat legis actio expeditior; quia Praetori vindicias daturo hoc unum supererat , ut retineret in possessione eum , qui vicerat interdicto. Siquis

(14) Hunc locum descripsit Gellius Noct. Auic. III. 16. S. 23.

vero suspicetur ea , quae diximus, interdicta induci coepisse , quum ritus dandi vindicias obsoleverat; is quaeso recolat, duo illa uti possidetis et utrubi iam in usu fuisse aetate Scipionis et Manilii, quum adhuc actiones legis adhibebantur. Id planum fit ex Tullio de Republica I. 13, ubi Laelius ait: Immo vero te audiamus; nisi forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles putat esse componendum, ut ita caelum possideant, ut uterque possederit.

9. Verum, qualemcumque opinionem quis amplectatur, certum est bonorum possessionem a praetoribus datam praevia petitione, ceu liquet ex Tullio in Partit. Orat. c. 28. sup. cit. et pro Flacco c. 34. Idcirco etiam ad hanc remotissimam aetatem puto referri posse, quod ait Theophilus Inst. III. 9. 7. Et olim quidem petendae erant ... bonorum possessiones ; ac necesse erat Praetorem adire , et specialiter dicere: DA MIHI HANC BONORUM POSSESSIONEM. Praetores autem in iis dandis non modo ad regulas a se in edicto praestitutas, sed etiam ad qualitates postulantium respiciebant : prout ostenditur exemplo Q. Metelli, qui Vecilio lenoni bonorum Iuventii possessionem secundum tabulas testamenti non dedit; quia vir nobilissimus et gravissimus fori ac lupanaris separandam conditionem existimavit (15). Ideo factum Cn. Orestis praetoris, qui dederat bonorum possessionem Genucio eunucho, improbatum est, sublatumque a Consule Mamerco Aemilio (16).

10. Antequam ulterius progrediar, monendum censeo, a Praetoribus antiquissimis inductum videri, ut quoties defuncti filiis possessio danda esset, Praetor in possessionem bonorum mitteret ventris nomine mulierem praegnantem, si id, quod in utero erat, inter suos heredes futurum esset ei , de cuius bonis agebatur. Certe hoc edictale caput exstabat aetate Servii Sulpicii (17): et conditio illa apposita « si inter suos heredes futurum sit » (18) redolet aetatem antiquiorem bonorum possessione contra tabulas, qualis proposita est in Edicto perpetuo. Demum ipsa naturae vox suadere debuit caput illud; est enim iniquissimum, quod postumus tempore gestationis alatur aliunde, quam ex paternis bonis.

11. Item ad tempus liberae Reipublicae referendum censeo (quamvis dubitet Gustavus Hugo in historia iuris rom. S. 225. in nota) decretum Praetoris Carbonis de danda interim bonorum possessione impuberi, cui controversia fieret, an inter defuncti liberos esset ; ad cuius decreti exemplum deinde caput edictale concinnatum est, atque aptatum bonorum possessioni contra tabulas (19). Existimarunt Cuiacius et Dionysius Gothofredus auctorem eius decreti fuisse Cn. Carbonem , a quo admodum adolescens de paternis bonis in foro dimicans protectus est Pompeius Magnus , teste Valerio Maximo V. 3. 5. quique apud eumdem VI. 2. 8. dicitur acerrimus pueritiae, bonorumque patris (Pompeii) defensor. Sed causa, quam egit Pompeius orphanus , erat de peculatu, qui a Strabone ferebatur admissus (20): nemo autem dubitavit, quin Pompeius ab hoc genitus esset. Quamobrem ne plura, quam necesse est , Carbonis decreta fingantur in danda possessione filiis , quorum legitima origo in dubium revocatur , ego autumo Carbonianum decretum non aliud fuisse, quam quod nuper retuli , teste Plinio , factum a L. Papirio de puero, quem mater tulerat XIII. mensibus. Erat enim e Papiria gente Carbonum familia (21); exstiterat autem Praetor Carbo insignis Consulis Cn. Papirii Carbonis (22) frater, qui Praetor certe et ipse Papirius Carbo compellatus est , praenomenque a Cneo diversum habuit. Ceterum aetate Labeonis hoc decretum in ius tralatitium non videtur adhuc fuisse deductum ; ipse namque auctor erat Praetoribus, ut illud imitarentur : L. 9. D. de Carbon. edict.

(16) Ibid. §. 6. (17) L. 1. §. 24. D. de ventre in possess, millendo. (18) L. 1. §. 2. eod,

12. Pertinent haec , quae diximus, generaliter ad successiones omnium civium, praesertim ingenuorum. At circa bona libertinorum singularia quaedam iura invaluerunt , de quibus seorsim dicendum est. Satis compertum est, patronos ex lege XII. tabularum heredes legitimos libertorum fuisse, si hi sine suo herede decessissent (23). Poterant ergo habere bonorum possessionem ex capite « si tabulae testamenti non proferentur », deficiente suo herede. Postea aliquid est inductum, adhuc sub libera republica, quod ad iura patronorum augenda spectaret. Ulpianus sic rem enarrat in L. 1. D. de bonis libertor. Ut Servius scribit, antea (patroni) soliti fuerunt a libertis durissimas res exigere: scilicet ad remunerandum tam grande beneficium, quod in libertos confertur, quum ex servitute ad civitatem Romanam perducuntur. Et

(19) Vide L. 3. pr. D. de Carbon. edicto, et L. 2. D. de inspicien, ventre. (20) Plutarch. in Pomp. S. 4. (21) Vide Appian. de bell. civ. I. 87. (22) Gradius Licinianus Annal. lib. 36. fragm. 9. (23; Gai. III. 40. Ulp. Reg. XXIX. 1.

quidem primus Praetor Rutilius edixit, se amplius non daturum patrono, quam operarum et societatis actionem: videlicet si hoc pepigisset, ut, nisi ei obsequium praestaret libertus, in societatem admitteretur patronus. Posteriores Praetores certae partis bonorum possessionem pollicebantur ; videlicet enim imago societatis induxit eiusdem partis praestationem , ut, quod vivus solebat societatis nomine praestare , id post mortem praestaret. Immutatio facta a Rutilio refertur ad medietatem seculi septimi , quo ille floruit. Aetate Tullii Verres Praetor sextam partem bonorum liberti ex edicto dedit filiae patroni contra liberti testamentum. Quae res quamquam in edicto Sacerdotis, qui Verrem in Praetura praecesserat, non fuisset; ostendit tamen iam aliquid egisse praetores, ut patronis faverent (24). Scimus insuper capita Edicti perpetui, quae ad patronos spectabant, condita fuisse ante legem Papiam (25); ex quo profecto deprehendimus antiquam esse eorum originem, neque multo post Verris praeturam collocandam. At vero quum incertum sit a quo Praetore primum prodierint, de iis agam in capite sequenti. Interim monuisse sufficiat, sub libera republica aliquid certe actum fuisse , quod illis edictis causam dedit , quae in ius tralaticium transiere.

CAPUT II.

Qualis fuerit in edieto perpetuo Salvii Iuliani

titulus de bonorum possessione.

13. Habes huc usque vetustissimum edictum cum iis , quae illud pertingebant , usque ad aetatem Tullii. Sed nondum duo secula erant elapsa , et planta illa parva ac tenuis ad amplam arborem in multos ramos diffusam excreverat, qualis exhibetur in redactione concinnata a Salvio Iuliano. Quaedam dempta sunt, quaedam mutata, plura addita; sed stipes idem permansit. Mansit divisio in duas partes : ac duo illa capita manserunt de possessione danda prinum heredibus scriptis , deinde legitimis. Nemo autem correctiones illas et additamenta considerans sibi persuaserit , Iulianum proprio marte permutasse vel adiecisse quaecumque contra vel praeter antiquius edictum emendata vel addita in Edicto perpetuo reperiuntur. Una tantum clausula a Iuliano

(24) Cicero in Verrem II. 1. 48. (25) Gai. III. 41. 42.

« PreviousContinue »