Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

119148

[blocks in formation]

Paterna comitas Tua, PRINCEPS EMINENTISSIME, quam ab omnibus audio praedicari, quamque ipse non semel expertus sum, praesertim ex quo Romanae Universitatis cura Tibi est demandata, animum addidit mihi, ut hunc de bonorum possessionibus commentarium, quem in usum auditorum meorum concinnavi, Tuo praeclarissimo nomini inscribere auderem. Ex hoc autem decus illud libellus nanciscetur, quod auctoris tenuitas ei comparare non potest. Siquidem praeter honorem amplissimae dignitatis, qua fulges, tantam rebus a Te gestis gloriam es consequutus, ut ii quoque, qui a Te dissentiunt, virtutem et constantiam Tuam vehementer demirari cogantur. Quum porro in omnibus, quae a Te aguntur, divinum illud fortiter et suaviter insigni quadam

651579

et singulari laude referre videaris; talem velim adhibeas in meis excipiendis officiis suavitatem, qualem praeliando praelia Domini fortitudinem ostendisti. Erit hoc optimis Collegis meis incitamento, ut quod ego pro virili parte in mea disciplina praestare contendi, maiore industria et felicitate in sua quisque provincia aggrediatur, aut iam aggressus alacrius coepta ad exitum adducere perseveret. Quocirca tentamen hoc meum clementer, uti soles, Tuam in tutelam recipiens, alia argumenta quum exquisitae humanitatis Tuae erga me, tum providae sollicitudinis in hoc Romanum Atheneum novo atque optatissimo testimonio cumulabis. Hac spe confisus, grati et obsequentis animi mei significationes excipias precor, et sacram, qua nites, purpuram venerabundus deosculor.

« PreviousContinue »