Page images
PDF
EPUB

inscriptam (Epl. II 1) haec annotauit: apparet hunc librum, ut supra diximus, hortatu Caesaris scriptum esse, cuius rei etiam Suetonius auctor est. Nam apud eum epistola inuenitur Augusti increpantis Horatium, quod non ad se quoque plurima scribat. Atqui epistula quam significauit Porphyrion tota legitur in uita Horatiana. Accedit alter testis. Commentator Cruquianus ad Carm. III 1 haec scribit: statuerat Horatius ad tertium usque librum complere opus carminum: uerum tribus libris iam editis ex maximo interuallo hunc quartum scribere compulsus est ab Augusto, ut refert Suetonius in uita Horatii, in laudem priuigni sui Drusi Neronis, qui uictor de Raetis Vindelicis fuerat reuersus. Idem hoc refertur in uita Horatii, nisi quod scholiasta pro longo interuallo maximum' non bene substituit. Etiam Hieronymus, quem in suis ad chronicon Eusebianum additamentis Suetonio usum esse constat, non ex alio fonte ad Olymp. 178 4 sic rettulit: Horatius Flaccus satiricus et lyricus poeta libertino patre Venusi(no) nascitur. Hoc Hieronymus ex principio et fine libelli Suetoniani transcripsit. Suetonii uita tamen non commiscenda est cum illa, quam Porphyrion concinnauit, quod ab eo proditum legimus ad Serm. I 6 41: patre libertino natum esse Horatium et in narratione, quam de uita ipsius habui, ostendi. Haec Porphyrionis narratio' si Suetonii opusculum fuisset, Suetonium pro fide sua ac more bonus scholiasta, non propriam scriptionem, memoraturus erat. Immo Porphyrionis narratio talis fere uidetur fuisse, quales in principio codicum Horatianorum circumferuntur, breues ac steriles et prae Suetonianis opibus plane contemnendae, quarum una opusculo meliori a me (p. XII) subiecta est.

Suetonii uita Horatiana ex uetere codice Blandinio primum edita, mox etiam in aliis nonnullis libris manu scriptis reperta est. Ipsius Blandinii nunc perditi tria exempla typis expressa ad nostra tempora delata sunt. Primum eorum a PETRO NANNIO Alemariano descriptum et in Miscellaneorum libro III c. 2 editum est. Nannius hoc descripsit Gandaui, cum ob caedem fratri obiectam illuc profectus adiit bibliothecam S. Petri in monte Blandinio' inuenitque 'antiquissimum Horatium'. Ipse de reperto suo (III c. 1) narrat: in ea bibliotheca inueni uitas Horatii plurifariam conscriptas,

sed indoctissime, inter quas tamen una eximia fuit, quae tametsi nullo titulo auctorem suum praeferebat, styli tamen genio satis declarabat, se unum ex libris Suetonii esse. Nannii Miscellaneorum libri decem editi sunt Lugduni Batauorum apud Beringos fr. a. 1548, recepti in Lampadem Gruteri t. I p. 1223-1386. Septem annis post ANTONIVS MVRETVS in Horatio Venetiis a. 1555 edito eandem uitam publicauit atque a se primum euulgari credidit. Mureto dederat Bernardinus Lauredanus, ad hunc transmissam 'e Flandria usque ab Antonio Morillono, antiquorum monumentorum homine studioso, qui eam descripserat ex antiquissimo uolumine, quod Gandaui asseruatur. Tertium exemplum in lucem prompsit IACOBVS CRVQVIVs in postremis paginis Horatii a se Antverpiae a. 1579 editi cum hac inscriptione: Q. Horatii Flacci uita e uetusto codice Bland. descripta. Haec tria exemplaria in notis criticis edd significaui, dissensum sub nomine auctorum indicaui. Dissentiunt enim in nonnullis, non tantum tamen ut uariis fontibus usi esse dicantur, sed quantum accidit illis qui suum exemplum intentiore cura non descripserunt. Ad eandem uitam lanus Rutgersius in lectionibus Venusinis (Traiecti Batau. 1699) ex codice Puteani filii et ex Regio Parisiensi nonnullas scripturae discrepantias notauit p. 407-413, paucas protulit Carolus Fea ex libro Vaticano reginae Christinae, quem ipse H, ego R nominaui, alias communicauit C. Vanderbourg ex libris Parisinis t. I p. XLVIII sqq., quos litteris ab illo positis (E, 9, P), omnes signo 5 indicaui. Duobus in locis quartum addidit Vanderbourg (1). Ad haec subsidia accedit H, h. e. Hispaniensis siue Heinianus noster, qui uitam Suetonii in ultima pagina, sed non sine lacunis, ascriptam habet. In principio idem breuem uitam exhibuit, tum post insertam disputationem de metris Horatianis tertiam suppeditat, illam quam Cruquius tertio loco ex tribus Blandiniis posuit.

II.

SVETONII TRANQVILLI

VITA

HORATII FLACCI.

Horatius Flaccus Venusinus, patre, ut ipse tradit, libertino et exactionum coactore, ut uero creditum est, salsamentario, cum illi quidam in altercatione exprobrasset quotiens ego uidi patrem tuum brachio se emungentem! bello Philippensi excitus a Marco 5 Bruto imperatore tribunus militum meruit; uictisque partibus, uenia impetrata scriptum quaestorium comparauit. ac primo

1. Horatius H Nannius Muretus, etiam Hieronymus: Quintus Horatius Cruquius, quae ipsius est interpolatio. ipse H Nannius Muretus: ipse quidem Cruquius. tradidit HR. 2. exactionum] exauctionum Gesnerus, auctionum R. uero Cruquius et Muretus: uere H Nannius legitur et uere' Rutgersius, fere Casaubonus. est om H. catione exprobrasset H Nannius Muretus: exprobrasset in alterc. Cruquius. quotiens Nannius et Muretus, quociens H: quoties Cruquius.

3. in alter

4. brachio] cubito Nannius per errorem. se emungentem H Muretus Cruquius: emungentem Nannius; et pro eo, brachio se immungentem' (emungentem?), legitur emungentem' Rutgersius. philipense H.

tus H, exercitus Puteaneus.

6. questorium H.

exi

5. tribunatus HR. partibus bruti H.

1. patre, ut ipse tradit, libertino: Serm. I 6 6 et 45 et 46, Epl. I 20 20. Particulam quidem Cruquius ab interpolando non alienus uidetur inseruisse si tenetur, Suetonius contrario uanoque rumori aliquid tribuit.

2. exactionum: h. e. pecuniarum exigendarum. Rerum significationem (concretam, ut dicunt nostrates) numerus multitudinis praebet. Asinius Pollio ad Ciceronem (ad Famil. X 32): Balbus quaestor — maiore argenti (pondere) coacto de publicis exactionibus, quae uerba Forcellinius laudauit. Horatius patrem breuiter coactorem (Einnehmer) nominat Serm. I 6 86, Suetonius exactionum addidit, ut magistratibus officia praestitisse patrem Horatii indicaret. Ego quaestoribus operam dedisse illum existimauerim, et hoc ipsum effecisse conicio, cur Horatius scriptum quaestorium compararet. Gesneri coniectura exauctionum profert uocabulum aliunde non cognitum nec praesenti nota commendatum. Gesnerus ad fir

[blocks in formation]

Maecenati, mox Augusto insinuatus non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis demonstratur illo epigrammate:

ni te uisceribus meis, Horati,

plus iam diligo, tu tuum sodalem

Ninnio uideas strigosiorem.

sed multo magis extremis iudiciis tali ad Augustum elogio: Horati Flacci, ut mei, esto memor. Augustus epistularum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: ante ipse sufficiebam scribendis epistulis amicorum: nunc occupatissimus 10 et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere. ueniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in epistulis scribendis adiuuabit. ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. extant epistulae, e quibus

1. mecenati H ut solet. mox H Muretus Cruquius: deinde Nannius. insinuatus HR Nannius Muretus: in gratiam insinuatus Cruquius. 1-2. in amborum amicitia (amicicia H) locum H Muretus Cruquius: locum in amb. amic. Nannius. 3. demonstratur Cruquius, monstratur Nannius et Muretus: testatur H Puteancus. epigramate. Vbi inquit Nannius. 5-7. plus Horati om H, oculis ab uno Horati ad alterum aberrantibus. 5. tu tuum] tutum, Titum Nannius. 6. Ninnio G. J. Vossius: Ninio, Ninno P, Nimio E Muretus, Minio Parisinus I et Nannius: Hinno me Cruquius. 7. extremis iudiciis R5 Rutgersii Regius: extremis Esquiliis Cruquius, extremis Nannius Muretus. Augustam codex Puteani. Horati H Nannius Muretus: Horatii Cruquius. 8. esto memor H Muretus Cruquius: memor esto Nannius. 8-p. x 22. Augustus Caesar om H. 8. epistolarum, mox epistolis edd. epistolarum quoque ei Muretus Cruquius: ei epistolarum Nannius. 9. ut om Nannius Muretus. 10. sufficiebam scribendis ep. am. Muretus Cruquius: scribendis ep. am. sufficiebam Nannius. 11. a te cupio abducere Nannius: te cupio adducere Muretus Cruquius. ueniat Parisinus P. igitur] ergo Nannius. 12-13. epistolis scrib. Muretus Cruquius: scribendis ep. Nannius. 14. ingerere R Regius Rutgersii Nannius Muretus: suggerere Cruquius. e Muretus Cruquius: ex Nannius.

ut

tes scriptum facere dicuntur (u. Liuii VIIII 46, Gellii VI 9). Conf. Liuii XXXX 29: scribam eum quaestor Q. Petillius in decuriam legerat. Primus casus in hac potestate nominis est scriptus, non scriptum, ostendit Gellianum (VI 9) scriptu sese abdicasse, et hoc Frontonis ad Amicos II 11: fueruntne omnes et sunt ad hoc locorum, quibus umquam scriptus publicus Concordiae latus est (corrige collatus est), decuriones? Horatius scriptum fecit ab anno urbis 713 (41 a. Chr.) usque ad initium anni 717. Conf. cap. III.

[blocks in formation]

argumenti gratia pauca subieci. sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si conuictor mihi fueris: recte enim et non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse uolui, si per ualetudinem tuam fieri possit. et rursus: tui qualem habeam memoriam, pote5 ris ex Septimio quoque nostro audire: nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. neque enim si tu superbus amicitiam nostram spreuisti, ideo nos quoque av‡væεo̟¶qovоõμεv. praeterea saepe eum inter alios iocos putissimum penem et homuncionem lepidissimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletauit. 10 scripta quidem eius usque adeo probauit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo saeculare carmen componendum iniunxerit, sed et Vindelicam uictoriam Tiberii Drusique priuignorum suorum, eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo interuallo quartum addere, post sermones uero lectos quosdam nullam 15 sui mentionem habitam ita sit questus: irasci me tibi scito, quod

20

non in plerisque eiusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. an uereris, ne apud posteros infame tibi sit quod uidearis familiaris nobis esse? expressitque eclogam cuius initium est:

cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

2. uictor Nannius.

3. uoluit Nannius.

5. Septimo Nannius.

4. habeam] habeo 6. enim om Nannius.

Cruquius. 7. ἀνθυπερφρονοῦμεν Muretus Cruquius: ἀντιφάνουμεν Nannius, ἀνθυπερηφανοῦμεν ς. 8. eum om Nannius. putissimum Cruquius: purissimum Nannius Muretus. poenae Nannius. 10-11. opinatus est Rutgersi Regius: om Cruquius, credidit Muretus. 12. suorum Muretus Cruquius: om Nannius. que Nannius.

14. uero Muretus Cruquius: quo15. scio Nannius.

quosdam om Nannius Muretus.

17. infame tibi Muretus Cruquius: tibi inf. Nannius. 18. eclogam cuius initium est] quasi Epinicium Codex Puteani.

34. si fieri possit: forma temporis praesentis (possit) argumento est, hanc epistulam paulo post recusationem Horatii subsecutam esse, quod moneo, ut benignus animus optimi principis in Horatium magis appareat. Proximum uolui positum est pro consuetudine epistularum.

5. ex Septimio: conf. Carm. II 6, Epl. I 9.

8. putissimum penem (das sauberste Kerlchen): penem appellauit ob breuem staturam, putissimum

19. negotia] pericula Muretus.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »